Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
Et emisit deus spiritum malignum inter Abimelech et inter uiros Sicimorum. hoc uerbum, utrum imperantem an permittentem deum significet, non facile definiri potest. quod enim hic positum est "em is it", graecus habet eSaTretaeIXev: quod est etiam in Psalmis, ubi legitur: emitte lucem tuam. quamquam in quibusdam locis interpretes nostri et ubi est in graeco ἐξαπέστειλεν "misit" interpretati sunt, non "misit". potest ergo et sic intellegi, ut [*]( 1 cf. Iud. 9, 14 3 Iud. 9, 15 21 Iud. 9, 23 26 Ps. 42. 3 ) [*]( 1 ramnus (semper h littera om) PSNVT 3 ad eam T ea: ai] eas PSV unguitis Vxbd 8 subdibguendum N 9 )pd$ inferendum V 10 et pr. om. V 14 qui T exiuit N manducat T manducauid N 18 in-saeuiat om. N 19 quod PS1 qua. V 21 Et om. S misit P V T 22 abimelec S scycimorum N siehimorum Tbd 25 exapestilen PVT exapestilem SN etiam est bd 27 (et p. 478, 5) exapestilen PNVT exapestilem S 28 post N et om. N )
Verba quae misit ad nuntios Abimelech Zebul princeps ciuitatis Sicimorum etiam id habent: et nunc surge nocte tu et populus tuus tecum et insidiare in agro. et erit mane simul ut oritur sol, maturabis et tendes super ciuitatem. quod latini quidam habent "maturabis", quidam uero "m ani cab is", graecus habet quod dici posset non uno uerbo: diluculo surges. et fortasse hinc sit dictum "maturabis" a matutino tempore, quamuis etiam aliis temporibus dici soleat ad rem accelerandam. "manicabis" autem latinum uerbum esse mihi non occurrit. sed illud mouet, quod cum dixisset: simul ut oritur sol, addidit: diluculo surges, cum ipsum diluculum, quod graece dicitur Spdpoc, tempus ante solem significet, quod iam usitatissime dicitur, cum albescere coeperit. sic itaque intellegendum est, ut quod positum est" man e" ipsum diluculum intellegatur. additum est autem: simul ut oritur sol, ut exprimeretur non iam orto sole faciendum, sed ubi fulgor adparuerit solis orientis. non enim aliunde albescit diluculum, nisi cum coeperit partem caeli, quam uidemus ab oriente, lux solis ad eam redeuntis adtingere. hinc est quod etiam in euangelio unam atque eandem rem alius euangelista dicit diluculo factam, cum adhuc obscurum esset, alius oriente sole, quia et ipsa lux quantulacumque diluculi sole utique [*]( 8 Iud. 9, 32. 33 28 cf. Ioh. 20, 1 29 cf. Marc. 16, 2 ) [*]( 1 malum PSNV 5 inmisit om. N 7 ad abimelecli N 9 noctu 2V 10 ut] et PSI VI orietur VIT 12 manichabis PVS1 15 ,4 accelebrandam S 16 manichabis P 17 orietur T 19 UKTHROS PSVT horthros N quodl cum N 20 cum om. PSN 22 orietur T 24 aliuddealbescit N )
Et surrexit post Abimelech, qui saluum faceret Israhel, Thola filius Phua, filius patris fratris eius, uir Issachar. filium patrui eius dixit "filium patris fratris eius", cum ordinatius et usitatius atque apertius diceretur: filium fratris patris eius; filius enim erat patrui eius, sicut euidentius in ea interpretatione quae ex hebraeo est inuenitur. non ergo quod dictum est "p at ri s fratris" ab eo declinatum est quod est in nominatiuo "pater fratris", sed ab eo quod est "patris frater"; hoc est enim patruus. nam siue ponatur in nominatiuo: hic pater fratris, siue ponatur: hic patris frater, genetiuum facit "huius patris fratris". uerum altera oritur quaestio, quomodo fuerit patruus Abimelech uir Issachar, id est uir de tribu Issachar, cum Abimelech patrem habuerit Gedeon, qui Gedeon de tribu fuit Manasse. quomodo ergo Phua et Gedeon fratres fuerunt, ut possit esse Phua patruus Abimelech, cuius patrui filius Thola succederet secundum istam narrationem ipsi Abimelech? potuerunt ergo Gedeon et Phua unam habere matrem, ex qua diuersis patribus nascerentur et fratres essent unius matris filii, non unius patris. solebant enim nubere feminae de aliis tribubus in alias tribus. unde et Saul, cum esset de tribu Beniamin, dedit filiam suam Dauid homini de tribu Iuda; et [*]( 5 Iud. 10, 1 11 cf. Hieron. t. XXVIII p. 523 25 cf. I Reg. 18, 27 ) [*](2 sua P 3 illam esse Sbd 5 habimeleeh N 6 Phua om. N 7 isachar PSNVT filius N 8 fratris patris PS patris patris (sup. p pos. fr) N 9 diceret S 10 qua VI T 11 quod exp. V pater fratris V fratris patria N post fratris sequitur: ex quo intellegitur de tribu leui et filiabus aaron sed ab eo sqq. V 12 declinatum] dictum T _\' 13 fre T 15 patrisj fratris N fris T genitiuum NVTbd lr T 17 uiri N 19 manasses N manase S frater N 21 suscederet N 22 patrem JP1 23 partibus P1 24 patris om. N 25 alias] aliis P 26 et-Iuda om. P )
Inter cetera, quae Iephte mandat per nuntios regi filiorum Ammon, etiam hoc dicit: nonne quaecumque hereditauit tibi Chamos deus tuus haec hereditabis, et omnia quaecumque hereditauit dominus deus noster a facie uestra, haec hereditabimus? quod quidam latini sic interpretandum putauerunt, ut dicerent: nonne quaecumque dedit tibi in hereditate Chamos deus tuus, haec possidebis? ubi uideri potest confirmasse Iephte deum istum, qui uocatur Chamos, potuisse aliquid dare in hereditate cultoribus suis. quidam uero sic habent: nonne quaecumque possedit Chamos deus tuus, haec possidebis? et hoc ita sonat, quasi aliquid potuerit possidere. an forte secundum hoc dictum est, quod sub angelis constitutae sunt gentes iuxta canticum Moysi famuli dei? numquidnam ergo ille angelus, sub quo erant filii Ammon, Chamos appellatus est? quis hoc audeat adfirmare, cum possit intellegi secundum eius opinionem dictum, quia putabat deum suum hoc possidere uel in possessionem sibi dedisse? magis autem iste sensus elucet in his uerbis, quae graecus habet: nonne quaecumque hereditauit tibi [*]( 1 cf. II Paral. 22, 11 2 cf. Luc. 1, 36 9 Iud. 11, 24 20 cf. Deut. 32, 8 ) [*]( 1 Ioade] iudae SNV 2 helizabcth S helisabeth N 3 Mariam NТbd 5 aliqua N iudam PSVT inter ambas] interrabas N 8 iepte (sic fere ubique) PSVT ieptae (sic fere omnibus locis) N 9 amon N coa \'Xau\'Xi..YJpovóp:fjaEv cot cod. Alex. 10 hereditabit PVX camos PVT 12 noster m. 2 add. S 14 hereditatem bd 17 hereditatem bd 18 possidebit P 19 et] ut N 21 statutae T 22 erant om. Sl fili N 23 amon N 25 possessione T 26 iis bd 27 hereditabit PSV1 )
De filia Iephte quod eam pater in holocaustoma obtulit deo — quoniam in bello uouerat, si uicisset, eum se holocaustoma oblaturum, qui sibi de domo exiens occurrisset; quod cum uouisset, uicit et occurrente sibi filia quod uouerat reddidit — solet esse magna et ad diiudicandum difficillima quaestio quibusdam quid sibi hoc uelit nosse cupientibus et pie quaerentibus, quibusdam uero qui scripturis his sanctis inperita inpietate aduersantur, hoc maxime in crimen uocantibus, quod legis et prophetarum deus etiam humanis sacrificiis fuerit delectatus. quorum calumniis sic primitus respondemus, ut deum legis et prophetarum, atque ut expressius dicam, deum Abraham et deum Isaac et deum Iacob nec illa sacrificia delectauerint, ubi pecorum holocausta offerebantur, sed. quod significatiua fuerint et quaedam umbrae futurorum. res ipsas nobis quae his sacrificiis significabantur commendare uoluisse; fuisse autem etiam istam utilem causam cur illa mutarentur nec modo iuberentur, immo prohiberentur offerri, ne uere secundum carnalem adfectum talibus deum delectari putaremus.
Sed utrum etiam humanis sacrificiis significari futura oportuerit, merito quaeritur: non quo mortes hominum quandoque [*]( 10 cf. Iud. 11, 39 11 cf. Iud. 11, 30. 31 21 cf. Ex. 3, 10 ) [*](2 ibi NT 3 uidebitur Sbd hereditabit PS 5 hereditahit PSt Vt 7 nobis uidetur bd a] ha N nostra T 8 abstulit ipsis Tbd hereditauimus P 12 occurrissent N 13 occurrentes N quod om. N 14 iudicanduin T 19 calumniae N 20 ut pr. exp. T 30 quod STbd ) [*]( XXVIII Aug. sect. III pnrs 3 ) [*]( 31 )
Quid euidentius ostendi potest his sanctae scripturae testimoniis, ut alia huiusce modi omittam. quam deum. a quo haec scriptura humano generi contributa est, non solum non diligere uerum etiam odisse talia sacrificia, in quibus homines immolantur? illa plane diligit et coronat. cum quisque iustus iniquitatem patiens usque ad mortem pro ueritate decertat uel ab inimicis, quos pro iustitia offendit, occiditur, retribuens eis bona pro malis, id est pro odio dilectionem. talem dicit dominus sanguinem iustum a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae. praecipue autem quod sanguinem fudit ipse [*]( 5 cf. Ex. 13. 2. 12. 13 11 Deut. 12. 29-31 30 cf. Matth. 23, 85 ) [*]( 2 si illi] ulli N se deum fieri T aeternum N 8 suscepisse N 9 neinde N 16 fuerant N 17 facient N 21 in addidi 26 quis S 27 ueritatem N )
Sed non sic Iephte de filia fecit holocaustoma domino, sed sicut praeceptum fuerat pecora offerri et prohibitum fuerat homines immolari. magis hoc illi simile uidetur quod fecit Abraham. quod dominus specialiter fieri praecepit, non generali lege ut talia sibi sacrificia fierent aliquando mandauit, immo etiam fieri omnino prohibuit. distat itaque hoc quod lephte fecit a facto Abrahae, quoniam ipse iussus obtulit filium, iste autem fecit quod et lege uetabatur et nullo speciali iubebatur imperio. deinde non solum in sua lege postea uerum etiam tunc deus in ipso Abrahae filio talibus sacrificiis quam non delectaretur ostendit. cum patrem, cuius fidem iubendo probauerat, a filii tamen interfectione prohibuit et arietem, quo sacrificium licite secundum ueterum congruam temporibus consuetudinem conpleretur, adposuit.
Si autem hoc quemquam mouet, quomodo pie crediderit Abraham deum sacrificiis talibus delectari, si haec inlicite offeruntur deo, et ideo putat recte credidisse etiam Iephte quod tale sacrificium deo esse posset acceptum, primo consideret aliud esse ultro uouere, aliud iubenti obtemperare. non enim, si aliquid praeter morem in domo a domino institutum seruo iubetur atque id laudabili oboedientia facit, ideo non [*]( 5 Sap. 3, 6 7 II Tim. 4, 6 11 ef. Gen. 22, 2-13 ) [*]( 2 occideretur] proderetur N 3 certauerunt S 5 aurum om. PT 6 holocaustum scripai: holocausta PNVT holocasta S holocausti bd; sed cf. 153, 10 hostia PN ita S 7 enim om. T 10 simile illi N 12 alia N 14 ipse] ille N 15 uetebatur PNV 18 patre P 19 probaberat F1 20 et] ac Sbd 24 credisse S 2;, esse om. S posset esse bd 28 iuberetur PSNV1 ) [*]( 31* )
Non utique his uerbis pecus aliquod uouit, quod secundum legem holocaustoma posset offerre; neque enim est aut fuit consuetudinis, ut redeuntibus cum uictoria de bello ducibus pecora occurrerent. quantum autem adtinet ad muta animalia, canes solent dominis blando famulatu adludentes currere in obuiam: de quibus ille in suo uoto cogitare non posset, ne in iniuriam dei aliquid non solum inlicitum uerum etiam contemtibile et secundum legem inmundum uouisse uideretur. nec ait: quodcumque exierit de ianuis domus meae in obuiam mihi. offeram illud holocaustoma, sed ait: quicumque exierit, offeram eum. ubi procul dubio nihil aliud quam hominem cogitauit; non tamen fortasse unicam filiam. quamquam illam in tanta paterna gloria quis posset anteire nisi forte uxor? nam quod non dixit "quaecumque, sed quicumque exierit de ianuis domus meae", solet scriptura masculinum [*]( 6 cf. Hebr. 11, 17-19 10 Iud. 11, 30. 31 ) [*]( 1 plectenda PNV1 facire N 11 raditione P 12 amon JPIV et exp. m. 2 VT 14 ęţ T 15 et addidi; cf. p. 499. 1 19 oc- current N mu.ta N multa Tbd 22 domini N inclitum T contemptibilem N 29 quaecumque] quocumque N )
Quia ergo de hoc uoto atque facto nihil uidetur scriptura iudicasse, sicut de Abraham, quando filium iussus obtulit, apertissime iudicauit. sed tantummodo scriptum reliquisse legentibus iudicandum, quemadmodum de facto Iudae filii Iacob, quando ad nurum quidem suam nesciens intrauit, uerum quantum in ipso fuerat fornicatus est, quia meretricem putauit, neque adprobauit hoc scriptura neque reprobauit, sed iustitia et dei lege consulta aestimandum pensandumque dimisit: quia ergo de isto Iephte facto in neutram partem sententiam scriptura dei protulit, ut noster intellectus in iudicando exerceretur, possemus iam dicere deo displicuisse tale uotum et ad illam perductum esse uindictam, ut patri potissimum filia unica occurreret — quod si sperasset atque noluisset, non continuo, ut eam uidit, scidisset uestimenta sua et dixisset: heu me, filia mea, inpedisti me; in offendiculum facta es in oculis meis — deinde sexaginta dierum tam longa dilatione data filiae suae dominus eum ab unicae carissimae nece cum non prohibuerit, sicut prohibuit Abraham, donec perficiendo quod uouerat se ipsum percuteret orbitate grauissima, deum autem nequaquam hominis immolatione placaret; et ideo huiusce modi patri poenam fuisse retributam, ne inpunitum talis noti relinqueretur exemplum, ut aut magnum aliquid se uouere deo putarent homines. cum uictimas humanas uouerent et, quod est horribilius, filiorum, aut non uera, sed potius simulata eadem uota essent, cum uelut exemplo Abrahae sperarent qui uouissent deum prohibiturum talia uota conpleri: possemus, inquam, haec dicere, nisi ab [*]( 2 Gen. 23, 3 8 cf. Gen. 38, 15 17 Iud. 11, 35 18 cf. Iud. 11, 36-39 ) [*]( 6 degentibus T 9 iustitia X 10 lege dei bd 11 in om. P 16 scidisse Sl 17 liijtercoSoaTaTTjxas f10t Lag. 19 eum om. Sbd 20 cum om. PSV non] eum non Tbd 21 proficiendo V orbitare d 23 linscemodi P1 24 ut] ne T 27 eandem N )
Sed primo illud, quod ex epistula quae ad Hebraeos est commemoraui, inter illos laudabiles uiros, qui ibidem recoluntur, non solum est Iephte uerum etiam Gedeon, de quo similiter scriptura dicit: <et) spiritus domini confortauit Gedeon. et tamen eius factum, quod de illo auro praedae operatus est ephud et fornicatus est post illud omnis Israhel et factum est domui Gedeon in scandalum, non solum laudare non possumus, uerum etiam, quia scriptura hinc apertissime [*]( 7 Hebr. 11, 32. 33 13 Iud. 11, 29. 30 25 Iud. 6, 34 27 cf. Iud. 8, 27 ) [*]( 4 nullam T 5 unum] unde T 9 barach PSVT Sampson (sic semper) d 12 ibi N illo om. N 14 sec. cod. Alex. 16 ad om. 1*1V VT uotum uouit Iephte bd 20 conpellent N 25 et addidi cunfirinauit S; £ v £ ?!>vafj.tu3s cod. Alex. et 1.0[1. 29 possinnis PSV1 liic bd )
Vtrum autem, quia, posteaquam dictum est: factus est super Iephte spiritus domini, ea secuta sunt. ut uotum illud uoueret atque hostes uinceret et quod uouerat redderet, spiritui domini omnia deputanda sint, ut perinde habeatur et hoc sacrificium, tamquam id dominus sicut Abrahae fieri iusserit. non facile dixerim, cum utique de Gedeon possit haec adferri differentia. quia < post) peccatum quod fecit, quando fecit ephud post quod uniuersus populus fornicatus est, nulla est eius commemorata prosperitas. postea uero [*]( 8 cf. Iud. 6. 39 10 Deut. G. 16 23 hIIL 11. 2 I ) [*]( 3 ecis] illos SNVTbd 4 sousmemoratur T 6 laudat ueraciter T 10 quod STbd 16 figuraret N 23 fa-tum PSI 25 uouerat] uouerit SYt 26 proinde T 29 post addidi cum bd: om. codd. )
Non enim per istos tantum, qui etiam si peccauerunt, inter iustos tamen narrantur, sed etiam per ipsum Saulem omni modo reprobatum multa deus populo suo praestitit, in quem insiliuit etiam spiritus dei et prophetauit. non cum iuste ageret. sed cum in uirum sanctum Dauid innocentemque saeuiret. agit enim spiritus domini et per bonos et per malos et per scientes et per nescientes, quod agendum nouit et statuit: qui etiam per Caiphan, acerrimum domini persecutorem, nescientem quid dixerit insignem protulit prophetiam, quod oporteret Christum mori pro gente. quis enim egit nisi spiritus domini curans praenuntiare uentura, ut iudici Gedeon tentare uolenti dominum et non credenti quod ei fuerat per manum [*]( 1 cf. Iud. 11, 33. 34 7 Iud. 6. 39 10 cf. Deut. 6, 16, Matth. 4, 7; Luc. 4. 12 19 cf. I Reg. 1.4, 20-23 25 cf. Ioh. 11, 49-51 ) [*]( 3 rursa T 5 est] fuit s. l. m. 2 V 9 post uellere legitur et cetera in bd 10 qua PSVT tentando se bd 12 uictoria N 17 praenuntiante 81 25 caifan PSV caipham Nbd 26 qui pro N 27 oportuerit S agit P 28 curant N )
Si quis autem dicit omnia scientem fecisse et dixisse Gedeon ex reuelatione prophetica, ut per eum signa talia monstrarentur, nec defecisse a fide et quod ei iam promiserat dominus credidisse, sed actione prophetica in uellere uoluisse tentare atque ita illius tentationem fuisse inculpabilem sicut dolum Iacob et illud quod domino ait: non irascatur indignatio tua in me, non ideo dixisse, quod iram eius timeret, sed quod eum confideret non irasci, cum ea faceret quae spiritu eius dictante facienda esse tamquam propheta sentiret: dicat, ut uidetur, dum modo illud, quod de facto ephud scriptura ipsa culpauit quodlibet significet non audeat excusare a peccato. nam et illud, quod trecenti uiri ad signum crucis ipso numero pertinentes hydrias fictiles acceperunt eisque ardentes faculas incluserunt, quibus hydriis fractis repente lumina numerose micantia tantam hostium multitudinem terruerunt, tamquam ex suo arbitrio uidetur fecisse Gedeon; non enim scriptura dicit dominum admonuisse, ut hoc faceret. et tamen tam grande signum quis eius animo atque consilio faciendum nisi dominus inspirauit? qui praefigurauit sanctos suos thesaurum euangelici luminis in uasis fictilibus habituros, sicut apostolus dicit: habemus autem thesaurum istum in uasis fictilibus: quibus in passione martyrii tamquam uasculis fractis maior eorum gloriae fulgor emicuit, quae inpios [*]( 12 cf. Gen. 27, 15. 16 13 Iud. 6, 39 19 cf. p. 471, 9 20 cf. Iud. 7, 16-22 28 II Cor. 4, 7 ) [*]( 1 locos V bellere N 10 ne PJFl 20 ydrias PSNVT 21 factis N 23 ex] a P 30 fulgor emicuit quaeI fulgore atquae N )
Seu ergo per scientes seu per nescientes praefigurationem praedicationemque futurorum spiritus domini propheticis temporibus operatus est, nec ideo peccata eorum dicendum est non fuisse peccata, quia et deus, qui et malis nostris bene uti nouit, etiam ipsis eorum peccatis usus est ad significanda quae uoluit. proinde si propterea peccatum non fuit siue cuiuslibet necis humanae siue etiam parricidale sacrificium uel uouere uel reddere, quia magnum aliquid et spiritale significauit. frustra deus talia prohibuit et se odisse testatus est, quoniam et illa quae fieri iussit utique ad aliquam significationem rerum spiritalium magnarumque referuntur. cur ergo illa prohiberet. quandoquidem poterant propter eandem rerum earundem significationem, propter quam et ista licite fiebant, nihilominus licite fieri? nisi quia nec tale aliquid significantia quale expedit credere humana deo sacrificia placuerunt, quando non pro iustitia quisque ab inimicis. quia recte uiuere uoluit aut peccare noluit, interimitur, sed homo ab homine tamquam electa hostia more pecoris immolatur.
Quid? si, ait aliquis, quoniam pecorum uictimae iam eo ipso quo fuerant usitatae, quamuis et ipsae a recte intellegentibus ad significationem spiritalium referrentur, minus tamen faciebant intentos ad magnum sacramentum Christi et ecclesiae requirendum, propterea deus re insigni et inopinata uolens quasi dormientes hominum animos excitare eo magis, quod talia sibi sacrificia offerri uetuerat, curauit sibi eius modi aliquid offerendum, ut ipsa admiratio magnam gigneret quaestionem et magna quaestio ad perscrutandum magnum mysterium studium piae mentis erigeret, pie uero scrutans mens [*]( 3 cf. I Cor. 12, 0 ) [*](6 et quia et S bene (ne s. I. m. 2) P 11 n frustra (11 s. I. m. 1) S et vi. 1 om. m. 2 post se pos. V 16 licere fiebant T 22 ipsae a] ipsa ea PSVIT recta N 23 referuntur PSVT 24 et om. IV 26 animuin liotninos N quo PNVTbd 29 pral\'B(,Tutnntlum N )
Quamquam et hic merito quaeri potest utrum uerius intellegitur hoc deum nolle fieri et in eo potius deo. si non fieret, oboediretur, quoniam hoc se nolle et in Abrahae filio et in legitima prohibitione monstrauerat. uerum tamen si propterea Iephte non faceret, sibi potius in unica pepercisse quam dei uoluntatem secutus esse uideretur. magis ergo intellexit in eo, quod illi filia occurrit, ultorem deum iustaeque poenae se [*]( 13 de duit. tld I 21 27 cf. Gen. 22. 12 ) [*](1 amu PSllY P 13 dei om. Sl 17 niea, quod codices omittunt, addidi; cf. 485, 17 1 £ in pr. om. V 7 19 suis om P 21 uouerit S 23 prohibendis 1" 30 uideatur V* 31 illij ei Sbd si r )
Nunc iam quid spiritus domini siue per nescientem Iephte siue per scientem siue per eius inprudentiam siue per oboedientiam siue per offensionem siue per fidem in hac re gesta praefigurauerit. quantum deus adiuuat, requiramus breuiterque pandamus. admonet enim nos et urget quodam modo iste sanctarum scripturarum locus cogitare quendam potentem uirtute. talis enim dicitur Iephte, quod nomen interpretatur . Aperiens"; dominus autem Christus, sicut indicat euangelium, discipulis suis aperuit sensum, ut intellegerent scripturas. hunc Iephte fratres eius reprobauerunt et de paterna domo expulerunt obicientes ei quod esset filius fornicariae, tamquam ipsi essent de uxore legitima nati. hoc etiam egerunt aduersus dominum principes sacerdotum et scribae et pharisaei, qui de legis obseruatione gloriari uidebantur. tamquam ille solueret legem et ideo ueluti non esset legitimus filius. et quamquam de sancta quidem uirgine corpus adsumpserat, quod fidelibus notum est, tamen eius mater, quantum ad [*]( 17 cf. Luc. 24. 27 18 Luc. 24, 45 19 cf. Iud. 11, 2. 3 23 cf. Ioh. 8, 41 ) [*]( 3 uoueret V 4 resisterat PV 5 ne fin. N nec-sponte om. ST 6 sponte] inlicite N 7 temporis PSVbd subeunda] suo ueunda N obeunda PSVbd 8 ne N qui eam post perpeti pos. T ea PN detractat NT 9 post laborat sequitur: haec autem festinantibus nobis de praedicta quaestione satis esse utcumque discussa pro hac quidem parte uisa sunt in bd 14 pendamus b 15 quedalll N 17 apiens JP1 18 ut om. V1 21 legitime N 25 quamquamj quoniam PSNV 26 ad sup. et m. 2 P )
Sic autem scriptum est de Iephte: et creuerunt filii uxoris et eiecerunt Iephte. uerbum quod positum est "creuerunt" significat in figura "praeualuerunt": quod in Iudaeis inpletum est, qui praeualuerunt infirmitati Christi, quia ita uoluit, ut ab eis quas oportebat passione perferret: sicut hoc idem significans Iacob praeualuit angelo. cum quo ut id ipsum portenderet luctabatur. dixerunt ergo ad Iephte: non hereditabis in domo patris nostri. quoniam filius mulieris fornicariae tu, tamquam dicerent quod euangelium loquitur: non est iste homo a deo, qui sic soluit sabbatum; se autem uelut iactantes legitimos filios [*]( 5 cf. Iud. 8, 27 7 cr. Iud. 10, 6-8 19 Iud. 11, 2 24 cf. Gen. 32, 24-28 26 Iud. 11, 2 28 Ioh. 9, 16 ) [*](1 iudaicaJ uidua Y 7 circunulati 8. I. m. 2 S 8 in] contra (s. I. m. 2) P,T circa (s. I. m. 2) S 9 conterentur PxVI 15 uidebantur PSi 20 positum] factum in ras. m. 2 V 23 proferret P 25 portaret S 29 ueluti N )
Quod autem dicitur de Iephte, quia, posteaquam fugiens a facie fratrum suorum habitauit in terra Tob, colligebantur ad eum uiri latrones et obambulabant cum ipso, quamquam et ante passionem obiectum fuerit domino. quod cum publicanis et peccatoribus manducaret. quando respondit non esse necessarium sanis medicum sed aegrotis, et inter iniquos deputatus est, quando inter latrones crucifixus est et unum ex eis de cruce in paradisum transtulit: tamen posteaquam resurrexit et esse coepit, secundum id quod supra exposuimus in terra Tob collecti sunt ad illum scelerati homines propter remissionem peccatorum, qui cum illo ambulabant, quia secundum eius praecepta uiuebant. neque hoc fieri desinit usque nunc et deinceps, quousque ad eum confugiunt mali, ut iustificet inpios, qui ad eum conuertuntur, et discant iniqui uias eius. [*]( 1 Ioh. 8. 41 2 Iud. 11, 3 5 I Cor. 2, 8 12 cf. I Cor. 15, 53. 54 15 cr. Iua. 11, 3 17 cf. Matth. 9, 11. 12 19 Es. 53, 12 21 cf. Luc. 23, 33. 43 27 cf. Ps. 50, 15 ) [*]( 2 (et 4) fugit] fuit N 6 fugiit N 9 (et 12) opima bd; cf. Locut. de Deuter. III p. 601 et Enarr. Ps. t. 37 p. 1756 Migne aya.ao: excellentissime bonus agaton PSSVT 10 ojiimuin bd 15 sec. cod. Alex. 16 ambulabant PV 18 peccatoribus et publicanis T 19 medi<us N 21 de cruce om. T 27 a conuertuntur - pag. 49i. 14 non ibi in cod. P desiderantur omnia; unum folium periisse certum est )
Iam illud, quod hi qui abiecerant Iephte — erat etiam Galaadites — conuersi sunt ad eum et quaesiuerunt eum, per quem liberarentur ab inimicis suis, quam clara praefiguratione significat, quod hi qui abiecerunt Christum ad eum rursus conuersi in illo reperiunt salutem! siue illi intellegantur, quos Petrus apostolus cum de ipso scelere arguisset, sicut in Actibus apostolorum legitur, et hortatus esset, ut ad eum . conuerterentur quem fuerant persecuti, conpuncti sunt corde et ab illo quem a se alienauerant desiderauerunt salutem — quid est autem liberari ab inimicis nisi a peccatis? sic enim illis ait: agite paenitentiam et baptizetur unusquisque uestrum in nomine domini Iesu Christi; et remittentur uobis peccata uestra — siue illa potius significetur, quae in fine speratur uocatio gentis Israhel. magis quippe ipsa uidetur adparere in eo quod dicitur: et factum est post dies, quod utique post tempus significat; et per hoc insinuat non illud intellegendum quod recenti passione domini est, sed quod postea futurum est. quo uidetur etiam id pertinere, quod seniores Galaad uenerunt ad Iephte, ut per aetatem senilem posteriora et nouissima tempora accipienda sint. interpretatur autem Galaad "Abiciens" siue "Reuelatio". quorum utrumque satis apte huic rei congruit, quia primo dominum Christum abiecerunt eisque postea reuelabitur.
Quod uero contra filios Ammon dux quaerebatur Iephte, quibus uictis liberarentur, qui eo duce aduersus illos bellare cupiebant, quoniam interpretatur Ammon "Filius populi mei" siue "Populus maeroris", profecto aut illi significantur inimici, qui ex ipsa gente perseuerantes in infidelitate praedicti sunt, aut omnino omnes gehennae praedestinati, ubi erit eis fletus [*]( 6 cf. Act. 2, 22—37 11 Act. 2, 38 15 Iud. 11, 4 19 cf. Iud. 11, 5 sqq. 25 cf. Iud. 11, 6 30 Matth. 25, 30 ) [*]( 2 galadites SHIVT 5 repererunt N 9 desiderarunt SV 10 si N 11 ait] agit N 13 remittuntur N 18 domini passione bd est pr. om. N quo] quod N 21 sunt T 26 illos] eos T 28 aut] ę,\\\\ţę V 30 praedistinati V eis om. T )
Eleganter sane ad exprimendam multo euidentius prophetiam Iephte respondit senioribus Galaad: nonne uos odio habuistis me et eiecistis me de domo patris mei et emisistis me a uobis? et quid est quod uenistis, quando tribulati estis? tale aliquid figuratum est in Ioseph, quem fratres uendentes abiecerunt et cum fame tribularentur ad eius opem misericordiamque conuersi sunt. hic uero multo amplius elucet significatio futurorum, quod non ipsi prorsus fratres qui eiecerunt Iephte ad eum uenerunt, sed Galaad seniores pro uniuerso illo populo eidem supplicantes. sicut eadem gens dicitur Israhel siue in eis qui tunc fuerunt Christumque reprobauerunt siue in eis qui ad eius opem postea reuersi sunt. populo enim dicitur inimico siue in maioribus siue in posteris suis longa odia trahenti atque seruanti tandemque conuerso in eis qui tunc conuertendi sunt: nonne uos odio habuistis me et eiecistis me de domo patris mei? hoc enim eis uisum est qui persecuti sunt, quod eiecerunt Christum de domo Dauid, in qua regni eius non erit finis.
Et dixerunt seniores Galaad ad Iephte: non sic; modo uenimus ad te. tamquam dicerent Iudaei conuersi ad Christum: tunc uenimus, ut persequeremur, modo uenimus. ut sequamur. profitentur etiam aduersus inimicos eum futurum sibi caput. respondet ille, si eorum uicerit inimicos, quod erit eis in principem: quod Gedeon noluit, cum id Israhelitae [*]( 7 Iud. 11, 7 11 cf, Gen. 37, 28 cf. Gen. 42. 44 23 Luc. 1, 33 25 Iud. 11, 8. 9 30 cf. Iud. 8, 22 ) [*]( 3 mi9erio<>r<Jiani S 4 quia] quod S 6 eliganter V 18 reuersuri X dicit V dicityr T 20 conuersuri SNV 22 eis om. K 23 qua] quo S 25 sec. cod. Alex. 26 modoJ quo modo N 29 respondit S )
Iam uero quod posteaquam eis idem Iephte dux constitutus est misit nuntios ad hostes prius pacis uerba portantes, illud ostenditur quod ait apostolus. in quo Christus loquebatur: si fieri potest, quod ex uobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. uerba porro ipsa quae mandauit Iephte omnia pertractare nimis longum est festinantibus nobis; uidentur tamen mihi sic intellegenda, quantum adtinet ad significationem futurorum, ut in eis aduertatur [*]( 1 Ind. 8, 23 4 cf. I Reg. 10, 1 5 cf. Deut. 17, 14 9 cf. Iuh. 19, 19-22 11 Iud. 11, 9 lud. 11, 8 12 cf. I Cur. 11, 3 13 cf. Ephes. 5, 23 17 Iud. 12, 7 22 cf. Iud. 11, 11 sqq. 25 Rom. 12. 18 ) [*]( 1 noluissent N illi N 4 successores eius alios bd 6 quale N 15 propetam N 18 annos N Iephte Galaadites om. T galadites N 19 est om. T in Galaad SNVT ) [*]( xxvni Ang. sect III pars S ) [*]( 32 )
Quod autem pertransiit Galaad et Manasse et transiit speculam Galaad et ab specula Galaad ad trans filios Ammon, proficientia significantur membra Christi ad uictoriam de inimicis reportandam. Galaad quippe interpretatur "Abiciens", Manasse "Necessitas". transeundi sunt ergo a proficientibus abicientes, id est contemnentes, transeunda et necessitas, ne forte cum transierit qui proficit contemnentes cedat terrentibus, transeunda etiam specula Galaad, quoniam Galaad etiam "Reuelatio" interpretatur. est autem specula altitudo ad prospiciendum uel despiciendum, id est desuper aspiciendum. specula itaque Galaad congruenter mihi uidetur significare superbiam reuelationis: unde dicit apostolus: et in magnitudine reuelationum ne extollar. ergo et ipsa transeunda est, id est non est in ea manendum propter cadendi periculum. his pertransitis facile superantur inimici: quod significat dicendo: et ab specula Galaad trans ad filios Ammon, de quibus inimicis iam supra dictum est.
Et uouit Iephte uotum et dixit: si traditione tradideris mihi filios Ammon in manu mea, et erit quicumque exierit de ianuis domus meae in obuiam mihi in reuertendo me in pace a filiis Ammon, et [*]( 3 II Tim. 2, 19 4 cf. Iud. 11, 29 7 Iud. 11, 29 19 II Cor. 12, 7 25 Iud. 11, 30. 31. ) [*]( 1 admonet PSNT 4 debellaturos N 5 inpertitur P3\'N 8 spe- lunesm plSl V spelunca pIS1 V galaad transiit N 9 trans om. T exp. V 11 et manasse PS 12 sint PSl 15 alt. ad galaad T reuelationfi PSNVXTX 16 spelunca V 20 ego S1 22 ab in PT* 23 transiit SPbd trą.ųş V ad om. PYT 25 tradictione N 26 manft mea T et exp. T 28 ad filios PT et exp. ST )
Quod uero factum est in praecepto in Israhel, ex diebus in dies conueniebant lamentari filiam Iephte Galaaditae quattuor dies in anno, non puto significare aliquid post inpletum holocaustoma, quod erit in uitam aeternam, sed praeterita tempora ecclesiae, in quibus erant beati lugentes. quatriduo autem figurata est eius [*]( 2 cf. II Cor. 11, 2 4 I Cor. 15, 54. 24 18 Matth. 6, 12 23 Iud. 11, 39. 40 ) [*]( 4 absorta PNVT 6 ipsej rex ipse bd 8 sexaginta om. T uirgine N 11 ad noe N ab] ad N 12 a] ad N babiloniaru PSNVT 14 sexta ex sexaginta P 16 ecclesia om. NT fuerat V1 17 propter peccata T 23 praeceptum Tbd 25 Galaaditae scripsi: galaditen PYT galaditem SNbd 26 aliquid significare T 28 erunt T quadriduo NS2 )
Si autem et illud, quod populus Ephraem postea ab eodem Iephte debellatus est, ad iudicium dei, quod erit in fine, referendum est, sicut ipse dominus dicit: eos, qui noluerunt me regnare sibi, adducite et interficite coram me, nec ibi quadraginta duo milia, quae ceciderunt, uacanti numero commemorata sunt. sicut enim illi duo menses propter sexaginta dies senarium numerum sex aetatum significant, ita et ibi sexies septenarius ductus hoc idem figurat, quantum ad sex aetates saeculi pertinet; sexies enim septeni quadraginta duo sunt. nec frustra et ipse Iephte sex annis populum iudicauit.
Quaeri potest quomodo dixerit angelus ad matrem Samson, cum adnuntiaret ei filium futurum, quia sterilis erat: et nunc obserua et non bibas uinum et siceram, non manduces omne inmundum. quid est enim inmundum? nisi forte dissolutio disciplinae, quae esse coeperat in Israhel, etiam ad ea manducanda eos labefecerat, quae prohibuerat deus in generibus animalium. cur enim non credatur etiam hoc eos multo procliuius facere potuisse, qui etiam ad cultum idolorum transgrediebantur?