Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Merito quaeritur quomodo fuerit "exilis ualde rex Eglom" "et concluserunt adipes uulnus," quando percussus est. sed intellegendum est ea locutione dictum, quae solet a contrario intellegi; sicut dicitur lucus, quod minime luceat, et abundare respondetur, quod non est, et benedixit regi pro maledixit, sicut scriptum est in Regnorum libro de Nabuthe. nam in ea interpretatione, quae non secundum Septuaginta, sed ex hebraeo est, ita inuenimus: erat autem Eglom crassus nimis. [*]( 4 cf. Iud. 3, 11 10 Iud. 3, 19 12 Iud. 3, 20 19 Iud. 3, 17. 22 24 cf. III Reg. 20 (21) 10. 13 27 cf. Hierun. t. XXVIII p. 512 ) [*]( 1 uelut acripsi: ut PSlN aut 1:,\'lbd uel T, om. V guthonielem om. V zenez Sl 2 planus N 5 gotolia N 6 pamphilio PIVx pomphilio SP2 7 paccato ST paccatum NV 14 solet (et in ratt.) V sol N 16 praecipisse V 19 exillis plSI exillis T excilis N 20 concluserint PNVTbd 22 intellegit N 24 in regnorum om. Pl 25 libro om. PSV nabutte P VSl nabute N 27 Eglon apud Hieron. )

464

Et exiit Aod foras et transiit obseruantes et clausit ianuas domus superioris super eum et coartauit. hoc recapitulando dictum est, quod fuerat praetermissum. nam prius hoc fecisse intellegendum est et sic de superioribus descendisse et transisse obseruantes.

Quomodo pueri regis Eglom claui aperuerint quod Aod claui non clauserat, potest mouere, aut, si ille claui clauserat, quomodo secum eam non auferret, ut isti nec claui aperire possent. proinde aut alia clauis adlata est aut tale clusurae genus fuit, quod sine claui posset claudi nec sine claue aperiri. nam sunt quaedam talia, sicut ea quae ueruclata dicuntur.

Sub iudice Aod octoginta annos pacem habuit Israhel in terra promissionis duplicato scilicet tempore quam fuit memorabile Romanorum sub rege Numa Pompilio.

Et post eum surrexit Samegar filius Anath et percussit alienigenas in sexcentos uiros praeter uitulos boum et saluauit Israhel. quomodo post Aod iste pro Israhel pugnauerit et dictus sit saluasse Israhel potest esse quaestio; non enim rursus fuerant captiuati uel iugo seruitutis innexi. sed intellegendum ita dictum" saluauit," non quia nocuerit aliquid hostis, sed ne permitteretur nocere: quem credendum est bello coepisse tentare et huius uictoria fuisse depulsum. sed quid sibi uelit quod addidit: praeter uitulos boum, obscurum est. an forte et boum stragem pugnando fecit et ita dictum est eum occidisse sexcentos uiros praeter illud quod fecit de bubus occisis? sed quare [*]( 1 lud. 3, 23 6 cf. Iud. 3, 25 13 cf. Iud. 3, 30 16 Iud. 3, 31 ) [*]( 1 Aod] ad PS fores V1 2 clusit N 5 superius PSVbd supernia T 6 eglon N 7 aot S 8 auferet P 10 clausurae VTbd possit PSNT cludi V 11 claui Tbd uerruclata (add. m. 2) S,PVT 12 dicuntur om. 81 15 sub Romanorum bd Numa om. VNT 16 Anath scripsi: anead PSV ane N aneat T Aneath bd 17 hTÒÇ jiasytov TUIV POUJVLag. 18 post] potest potestN 19 pro Israhel om. N 20 captiuiN 21 s-Tuauit PV 22 nocuerat N 23 quem] quoniam PVTbd uictorie N 26 occidisse se N 27 bobus bd occisised N )

465
uitulos? an graecae locutionis consuetudo est etiam uitulos eos appellare, qui grandes sunt? nam ita loqui uulgo in Aegypto perhibentur, sicut apud nos pulli appellantur gallinae cuiuslibet aetatis. non autem habet interpretatio ex hebraeo "praeter uitulos boum," sicut ista quae secundum Septuaginta est; sicut habet illa ex hebraeo: uomere occisos sexcentos uiros, quod ista non habet.

Quid est quod respondens Barac Debborae ait: si ibis, ibo, et si non ieris mecum, non ibo, quoniam nescio diem in qua prosperat angelum dominus mecum, quasi a prophetissa diem audire non potuerit? nec illa diem respondit, sed perrexit cum illo. et quid est: prosperat angelum dominus mecum? an hic demonstratum est, quia et angelorum actus prosperantur, id est adiuuantur a domino, ut feliciter cedant? an locutionis est "prosperat angelum mecum," id est facit mecum prospera per angelum?

Et pauefecit dominus Sisaram et omnes currus eius. ecce quemadmodum commendat scriptura agere deum in cordibus. ut det exitum rebus, quem constituit. utique enim pauefecit uel obstupefecit Sisaram, ut traderet eum.

Vbi Iahel mulier, quae occidit Sisaram, cum locuta esset ad Barac qui eum quaerebat, scriptum est de ipso Barac, quia intrauit ad eam: animaduertendum est non esse consequens, ut, cum scriptura dicit de uiro quod intrauit ad aliquam feminam, iam etiam concubuisse credatur. assidue quippe sic loquitur scriptura: intrauit ad eam, ut nolit intellegi nisi quod ei mixtus sit. hic ergo proprie dictum [*]( 6 cf. Hieron. t. XXVIII p. 513 8 Iud. 4, 8 18 Iud. 4, 15 25 Iud. 4, 22 ) [*]( 2 grande Sl 6 habet (et add. m. 2) S occisos se N; percussit de Philistim sexcentos uiros uomere apud Hieron. 8 deborrae add. m. 2 S 9 ibo om. S eris N 12 quod N 18 sisarram PS sysaram T 19 curros PSl 21 enim om. Sl sisarram PS 23 aiel N 24 baraac PSI VI 26 dicetis P dicat V ) [*]( XXVIII Ang, sect. III pars 3 ) [*]( 30 )

466
est "intrauit ad eam," id est in domum eius intrauit, non ut per haec uerba intellegatur concubitus.

In cantico Debborae dicitur: defecerunt habitantes in Israhel, defecerunt, donec surrexit Debbora, donec surrexit mater in Israhel. elegerunt ut panem hordeaceum deos nouos; tunc expugnauerunt ciuitates principum. hic intermixtus ordo uerborum obscuritatem facit et quaestionem mouet. quomodo enim intellegatur: elegerunt ut panem hordeaceum deos nouos; tunc expugnauerunt ciuitates principum? quasi tunc eis fauerit deus ad expugnandas ciuitates principum, quando elegerunt ut panem hordeaceum deos nouos. sed in aliis iam scripturarum locis saepe didicimus quemadmodum fiant hyperbata, quorum directione cum uerba ad ordinem redeunt sensus explanatur. iste ergo est ordo: defecerunt habitantes in Israhel, defecerunt; elegerunt ut panem hordeaceum deos nouos, donec surrexit Debbora, donec surrexit mater in Israhel; tunc expugnauerunt ciuitates principum.

Quaeri potest quomodo dictum sit: elegerunt ut panem hordeaceum deos nouos, cum panis hordeaceus, quamuis sit in comparatione triticei panis abiciendus, tamen etiam ipse pascat et uitale alimentum sit; dii autem noui, quos dicuntur elegisse qui defecerunt a deo uiuo, non possunt in alimentis animae deputari, sed potius in uenenis. an hactenus accipienda est similitudo, quatenus ualet, ut propter hoc solum dictum intellegatur, quia, sicut plerumque fastidio fit, ut eligenda reiciantur et aspernanda delectent, ita uitio prauae uoluntatis tamquam languore fastidii, cum esset deus eorum uerus, in falsis elegerunt nihil aliud quam nouitatem [*]( 3 Iud. 5, 7. 8 19 Iud. 5, 8 ) [*]( 3 deborrae P debborrae SF2 debore T 5 donec (do s. l. m. 2) P resurrexit V 6 ordiacium PNV hordiacium S deo Sl 7 hinc N 8 enim om. T 10 fauet T 13 yperbata PSNVT 14 directiong PSl 16 elegerent PS 23 possint PSV in pr. om. P1 24 deputari] dubitari PT in] de N 27 fit ex sit V 28 langore N 29 falsus F1 )

467
spreta ueritate, atque ita cibum mortiferum tamquam panem hordeaceum elegerunt non se arbitrantes inde perituros, sed etiam inde uitam uelut esca innoxia licet uiliore sumturos? secundum opinionem ergo eorum similitudo posita est animique languorem, non secundum ueritatem. nam dii illi noui nullis sunt cibis uitalibus comparandi.