Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
Quod dicit Iesus de sua propinquante morte: ego autem recurro uiam sicut et omnes qui super terram, in ea interpretatione quae est ex hebraeo inuenimus: ingredior uiam. ita ergo accipiendum est quod Septuaginta dixerunt ..recurro., sicut dictum est homini: donec reuertaris in terram unde sumptus es, ut secundum corpus dictum intellegatur. secundum animam uero si uoluerimus ita accipere, quemadmodum in Ecclesiaste positum est: et spiritus reuertetur ad deum qui dedit eum, non arbitror de omnibus posse dici, sed de his qui sic uixerint, ut ad deum redire mereantur tamquam ad auctorem, a quo creati sunt. neque enim hoc et de illis recte intellegi potest, de quibus dicitur: spiritus ambulans et non reuertens. iste autem uir sanctus Iesus Naue si non addidisset: sicut et omnes qui sunt super terram, nulla esset quaestio; neque enim aliud de illo crederemus, quam quod eum dignum esse legimus. cum uero additum est: sicut et omnes qui sunt super terram, mirum si hoc, quod latinus interpres "recurro. posuit, non magis percurro" uel "excurro" dicendum est, si hoc potest dici quod graecus habet azoT(ir/a>. omnes enim percurrunt uel excurrunt huius uitae uiam, cum ad eius finem peruenerint. sed quia hoc uerbum positum est, ubi parentes Rebeccae dicunt ad seruum Abrahae: ecce Rebecca, accipiens recurre; et sit uxor <filii> domini tui, ideo et hic ita hoc uerbum interpretatum est.
Quod septuaginta interpretes habent: et adsumpsi patrem uestrum Abraham de trans flumine et deduxi eum in omnem terram, interpretatio, quae est ex hebraeo, [*]( 1 Ios. 23, 14 3 cf. Hieron. c. CVI p. 501 5 Gen 3, 19 8 Eccle. 12, 7 13 Ps. 77. 39 26 Ios. 24, 3 ) [*]( 7 uoluerimus uero P1 10 uiierant P1 redirè] uenire T 15 sunt om. d 16 quo bd; cf. Rdnsch It. u. Vul. p. 412 17 sunt om. SNd 20 atropE/o PT, (s, 1. attoreeho) V ajtot ps/o N axTotpr/o S 23 rebecham N rebeccam alt. T 24 filii addidi; cf. p. 35, 9 27 flumen J\'Tbd deduxit AT1 28 ex] in PSNV ex hebraeo est T )
Et bellauerunt aduersus uos qui habitabant Iericho. quaeri potest quomodo id uerum sit, cum clausis portis se murorum ambitu tantummodo tuerentur. sed recte dictum est, quia et claudere aduersum hostem portas ad bellum pertinet. non enim miserunt legatos, qui poscerent pacem. unde, si dictum esset: pugnauerunt aduersum uos, falsum esset. neque enim bellum continuas pugnas habet sed aliquando crebras, aliquando raras, aliquando nullas. bellum est tamen quando est quodam modo armata dissensio.
Quid est, quod inter cetera quae Iesus Naue erga Israhelitas dominum fecisse commemorat dicit: misit ante uos uespas et eiecit illos a facie uestra? quod etiam in libro Sapientiae legitur nec tamen uspiam factum esse in his quae gesta sunt inuenitur. an forte translato uerbo "uespas" intellegi uoluit acerrimos timoris aculeos, quibus quodam modo uolantibus rumoribus pungebantur, ut fugerent, aut aerios occultos spiritus, quod in psalmo dicit: per angelos malignos? nisi forte quis dicat non omnia quae facta sunt esse conscripta et hoc quoque uisibiliter factum, ut ueras uespas uelit intellegi.
Quid est, quod dixit Iesus. ad populum: non [*]( 1 cf. Hieron. t. XXVIII c. XXIV p. 502 6 cf. Rom. 9, 8 7 los. 24. 11 17 Ios. 24. 12 18 cf. Sap. 12, 8 23 Ps. 77. 49 27 Ios. 24. 19 ) [*]( 1 induS N; aptid Hieron. legitur: adduxi chanaam V T 4 eicipiatur S 7 ttpo; cod. Alex. 10 aduersus STbd 12 aduersus S 15 (liscensio IV 16 naue deum N 17 dominum] deum (in mg. add. m. 2) PV dnin (in mg. add. tn. 2) S, om. X conuenit ctun uerhs Lag. 18 a facie uestra eras. in V 19 factum om. S 21 pr. quibusdam T 22 pugnebantur -V 23 dicat yt 25 ut] et N 26 uellet T )
Quid est, quod ait idem Iesus loquens ad populum: et nunc circumauferte deos alienos qui sunt in uobis et dirigite corda uestra ad dominum deum Israhel? non enim credendi sunt adhuc habuisse apud se aliqua gentium simulacra, cum superius eorum oboedientiam praedicauerit: aut uero, si haberent, post tantas legis comminationes illa eos prospera sequerentur, cum sic in eos uindicatum sit, quod unus eorum de anathemate furtum fecerat. denique Iacob dixit hoc eis qui cum illo exierant de Mesopotamia, ubi sic idola colebantur, ut et Rachel paterna furaretur; sed post illam admonitionem Iacob dederunt quae habebant: unde adparuit hoc eis ita dictum esse, quia sciebat eos habere ille qui dixerat. nunc uero post hanc admonitionem Iesu Naue nullus tale aliquid protulit. nec tamen putandum est hoc illum [*]( 6 Ps. 142. 2 10 Eom. 10. 3 12 cf. Rom. 5. 20. 21 14 cf. Hom. 10, 4 17 los. 24, 23 25 cf. Gen. 31, 19 26 cf. Gen. 35, 2. 4 ) [*]( 1 seruire in mg. m. 2 S domino] deo V 3 inpossibile VT 6 non S iudicio PV 8 isti] hi N 12 epis P 14 ihm xpm S 16 est om. S 21 postantas N comminationi 81 24 mesopotamhl N 28 dixerat] dilexerat N )
Et disposuit Iesus testamentum ad populum in illo die et dedit illi legem et iudicium in Silo coram tabernaculo domini dei Israhel. et scripsit uerba haec in libro legum dei; et accepit lapidem magnum et statuit illum Iesus sub<ter> terebintho ante dominum. et dixit Iesus ad populum: ecce lapis iste erit nobis in testimonium, quia hic audiuit omnia quae dicta sunt a domino, quaecumque locutus [*]( 9 cf. II Cor. 5, 6 14 Ps. 115, 2 (11) 17 I Cor. 13. 12 21 Ios. 24, 25-27 ) [*]( 2 quis g (5 s. I. m. 2) V,T 4 alienas a deo om. S 7 si T 8 relinquetur V 10 uelut tales PSIV 12 ut om. T 13 assumatur bd 16 facie] faciem PISN V 18 faciem PIVI 22 silo] zelo P eo loco N 24 legum scripsi: legem PSNV1 legis V2Tbd 25 subter scripsi: sub libri; cf. 448, 7 terebinto SN therebintho VT 28 sec. cod. Altx. )
Mirum est sane, quod saltem in nouissimis suis uerbis, quibus populum adlocutus est Iesus homo dei, nihil eos obiurgauit ex eo quod his gentibus pepercerunt, quas dominus usque ad internecionem cum anathemate perdendas esse praecepit. sic enim scriptum est: et factum est postquam inualuerunt filii Israhel, et fecerunt Chananaeos oboedientes, exterminio autem eos non exterminauerunt. nam primo eos id non potuisse scriptura testata est; sed nunc posteaquam praeualuerunt, ita ut facerent obaudientes, quod non etiam exterminauerunt, utique contra praeceptum domini factum est: quod non est cuiquam factum, cum Iesus exercitum duceret. cur ergo non eos obiurgauit adlocutione nouissima, quod in hoc domini praecepta neglexerint? an forte quia prius dixit eos scriptura non potuisse, utique antequam praeualerent, etiam cum praeualuissent timuisse credendi sunt, ne forte paratis oboedire si parcere noluissent, acrius eos aduersum se ex ipsa desperatione [*]( 3 cf. Ex. 34, 1. 4 17 Ios. 17. 13 20 cf. Ios. 7, 12 ) [*]( 4 suliter scripsi: sub libri; cf. uas. 7 terebuntho T therebentho F1 6 flueret N 10 exudat PSNYT 13 saltim S 14 Icsus] moyses PNS 15 eo] quo PT 16 usque om. S internicionem PlSN anatht>ma F1 praecedit 81 17 sed. cod. Alex. 20 id eos bd 24 fIIII) N 25 neglexerunt NTbd 26 qui PV 28 obaudire bd 29 disperatione N )
QVAEST. I. In fine libri Iesu Naue breuiter narrator porrexit historiam, quo usque filii Israhel ad colendos deos alienos declinauerunt; in hoc autem libro ad ordinem reditur, quomodo consequentia gesta fuerint post mortem Iesu Naue. non ergo ab illo tempore incipit liber, quo populus ad colenda simulacra defluxit, sed a prioribus interpositis temporibus, quibus ea gesta sunt, post quae ad illa peruenit.
Et factum est postquam defunctus est Iesus, interrogabant filii Israhel in domino dicentes: quis [*]( 11 II Tira. 4, 14. 1 i 18 cf. Ios. 24, 33 25 Iud. 1, 1. 2 ) [*](2 eias PSl 5 in om. V 6 internecionem bd 7 timorcm pr. N 9 uoluit S 12 reddat N illis] his bd 16 Expliciunt quaestiones ihs nane. Incipiunt questiones iudicum fol. 108 P, fol. 168 V, fol. 152 T Incipiunt quaestiones de libro iudicum p. {).!3 S Eipf questiones de libro iu naue. Incipiunt locutiones de libro iudicum fol, 130 N 17 Expi loquutiones indicum. InC quaestiones eiusdem libri fol. 132 N 18 finem N 20 redditar N ) [*]( XXVIII Aa;. sect. III pars 3 ) [*]( 29 )
Et dixit Caleb: quicumque percusserit Ciuitatem litterarum et anteceperit eam, et dabo ei filiam meam Axam in uxorem. iam hoc et in libro Iesu [*]( 16 Iud. 1, 3 25 Iud. 1, 12 27 cf. Ios. 15, 16 ) [*]( 1 ascendit PSNV1T cananeum PSNVT debellandum $\'2V2bd 2 in eo scripsi: eum libri 3 manus SNVT o interrogauerunt NT ihesum T 6 hominis nomen expressum T 10 gothonihel S zenez S cenet T 11 tribum Iuda scripsi cum bd: tribum iudam codd.; qf. uers. 22 significatum T 14 uoluisse T 18 et inter T 19 appellatos PSIN appellatis Y 20 sorte PSNY mea PSV 21 ego om. N 25 calep S chaleb V 26 anteceperit scripsi: ceperit libri et om. bd 27 Axam om. PSNVb in pr. om. bd )
Naue commemoratum est; sed utrum Iesu uiuente factum sit et nunc per recapitulationem repetitum, an post eius mortem, posteaquam dictum est: ludas ascendet, et coepit ludas debellare Chananaeos, in quo bello ista omnia gesta narrantur, merito quaeritur. sed credibilius est post mortem Iesu factum, tunc autem per prolepsin, id est per praeoccupationem commemoratum quemadmodum et alia. nunc enim cum res gestae aduersus Chananaeos tribus Iuda exponerentur, ita se narrationis ordo continet inter cetera Iudae facta bellica, de quo post mortem Iesu dixerat dominus: ludas ascendet. et postea descenderunt filii Iuda pugnare ad Chananaeum qui habitabat [in] montana et austrum et campestrem. et abiit ludas ad Chananaeum inhabitantem in Chebron et exiit Chebron ex aduerso — nomen autem erat Chebron <ante> Cariatharbocsepher — et percussit Sesi et Achiman et Cholmi filios Enac. et ascenderunt inde ad inhabitantes Dabir. nomen autem Dabir [quod] erat ante Ciuitas litterarum. et dixit Caleb: quicumque percusserit Ciuitatem litterarum et anteceperit eam, etdabo ei fi Ii a m mea m < A x am) in uxorem. constat ergo ex hoc ordine gestarum rerum tam perspicuo post mortem Iesu hoc esse factum. tunc uero, cum ciuitates datae ipsi Caleb commemorarentur, progressus ex occasione narrator quod postea factum est praeoccupauit. nec tamen frustra arbitror hoc de filia Caleb data in uictoris praemium bis numero scripturam commemorare uoluisse. [*]( 11 Iud. 1, 9-12 ) [*]( 2 repetitum est VT 6 iesum PlSl prulemsin PSNVT 10 iudai N 12 in inclusi 14 cebrun i bis) PSNVT 15 τό δέ δνομα cod. Alex. ante addidi cariatharuoxefer PVT cariaturuoxefter S cariaterboxefer N 16 aciman PSNV 17 senac S enach bd 18 pr. tabir S dauitl N quod inclusi 20 anteceperit scripsi: acceperit libri 21 et om. PVbd Axam suppleui e superiore loco 24 commerarentur S progressus est PSNTt narratur N 26 scriptura N ) [*]( 29* )
Alia nascitur quaestio de filia Caleb, quod in libro Iesu Naue sic de illa dicitur: et factum est cum ingrederetur ipsa, et consilium habuit cum eo dicens: petam patrem meum agrum; et exclamauit de asino et cetera, ubi agrum petit a patre atque concessus est, hic autem, et factum est, inquit, cum ingrederetur ipse, monuit eam Gothoniel, ut peteret a patre suo agrum. sed in eo quod ibi dictum est: cum ingrederetur ipsa, et hic dictum est: cum ingrederetur ipse, nihil contrarium est; simul enim ingrediebantur uiam. quod uero ibi dictum est: consilium habuit cum eo — id est cum uiro suo — dicens: petam patrem meum agrum; et exclamauit de asino, et petit, in eo quod habuit consilium ibi monita est, ut peteret: quorum alterum ibi dictum est, alterum hic. utrumque autem ita diceretur: "et consilium habuit cum eo dicens: petam patrem meum agrum; ille autem monuit eam. et exclamauit de asino". porro autem quod ibi agrum refertur petisse nec nomen ipsius agri tacitum est, hic uero, cum agrum petere monita fuerit a uiro suo, non agrum petisse dicitur "clamans de subiugali" — quod ibi dictum est "de asino" — sed redemtionem aquae — eo quod in terram austri fuisset tradita — subiecitque scriptura: et dedit ei Caleb secundum cor eius redemtionem excelsorum et redemtionem humilium, quid sibi uelit obscurum est; nisi forte ager ipse ideo petebatur, ut haberet de fructibus eius unde aquam redimeret, cuius inopia in illis regionibus erat quo nupta ducebatur. sed "dedit ei Caleb redemtionem excelsorum et redemtionem humilium" non uideo quid subaudiamus nisi "fluentorum", excelsorum uidelicet in montanis, humilium in campestribus siue in uallibus. [*]( 2 108. 15, 18 6 Iud. 1, 14 21 Iud. 1, 15 ) [*]( 5 petiit bd 7 gothonihel S gozoniel N 8 dictum ibi bd 9 ipsani N ipse Pet-ipse om. pI V 13 petiit NVTbd 19 agri om. 81 22 terram austri] tramagistri N 25 petetur S )
Et non hereditauit ludas Gazam et finem eius et Ascalonem et finem eius et Accaron et finem eius etAzotum et adiacentia eius. et erat dominus cum Iuda. et hereditauit montem, quoniam non potuit hereditare inhabitantes in ualle, quoniam Rechab obstitit eis, et currus erant ei ferrei. quod in libro Iesu Naue, cum illum locum tractarem. ubi scriptum est: et dedit dominus Israheli omnem terram, cum multas eius partes nondum possiderent, dixi ita posse intellegi omnem terram datam, quia ea quae data non est in possessionem data est in quandam exercitationis utilitatem: hoc multo euidentius hic adparet, quandoquidem commemorantur ciuitates, quas non hereditauit ludas, et dicitur: et erat dominus cum Iuda. et hereditauit montem, quoniam non potuerunt hereditare inhabitantes in ualle. quis enim non intellegat etiam hoc ipsum ad id pertinuisse, quod erat dominus cum Iuda. ne totum repente obtinendo extolleretur? quod enim adiungit: quoniam Rechab obstitit eis, et currus erant ei ferrei, quos currus timuerit, dictum est, non dominus qui erat in Iuda, sed ipse ludas; cur autem timuerit, cum quo dominus erat, si quaeritur, hoc est quod prudenter intellegendum est refringere deum propitium etiam in cordibus suorum nimiae prosperitatis excessus, ut in usum eorum conuertat inimicos, non solum quando uincuntur inimici, sed etiam quando metuuntur: illud ad commendandam largitatem suam, illud ad eorum reprimendam elationem. nam utique inimicus sanctorum est angelus satanae, quem tamen sibi datum colaphizantem dicit apostolus, ne magnitudine reuelationum extolleretur. [*]( 1 Iud. 1, 18. 19 7 cf. quaest. de Iesu Naue quaest. XXI 8 Ios. 21, 43 27 ef. II Cor. 12, 7 ) [*]( 2 acaron SN 3 iacentia P 6 reeab PSNT ei] eis NTd 8 iart PSV 12 eomiueinorarentur N 13 et fin. om. PSNV 14 iuda] illa Yl 17 totum] tantu N 18 reeap S recab PN 19 eiJ eis NVTd 23 usu N 28 colafisantem S in magnitudine (tudine add. m. 2) S )
Et dederunt Caleb Chebron, sicut locutus est Moyses; et hereditauit inde tres ciuitates filiorum Enac et abstulit inde tres filios Enac. iam hoc dictum est in libro Iesu Naue quoniam illo uiuo factum est; sed hic recapitulando commemoratum est, cum de tribu Iuda, unde fuit Caleb, scriptura loqueretur.
Quaeritur quomodo dictum sit: et Iebusaeum habitantem in Hierusalem non hereditauerunt filii Beniamin; et habitauit Iebusaeus cum filiis Beniamin in Hierusalem usque in hodiernum diem, cum superius legatur eadem ciuitas a Iuda capta et incensa interfectis in ea Iebusaeis. sed cognoscendum est istam ciuitatem communem habuisse duas tribus, ludam et Beniamin, sicut ostendit ipsa diuisio terrarum, quae facta est a Iesu Naue. ipsa est enim lebus quae Hierusalem. ideo duae istae tribus remanserunt ad templum domini, quando ceterae excepta Leui, quae sacerdotalis fuit et terras in diuisionem non accepit, separauerunt se a regno Iuda cum leroboam. intellegendum est ergo a Iuda quidem ciuitatem captam et incensam interfectis qui illic reperti fuerant, sed non omnes Iebusaeos esse extinctos, siue quia erant extra illam ciuitatem sine quia potuerunt fugere: quos reliquos Iebusaeos admissos esse a filiis Beniamin, [in] quibus cum Iuda erat ciuitas illa communis, in ea simul habitare. quod ergo dictum est: non hereditauerunt Iebusaeum filii Beniamin, intellegendum quod nec tributarios eos facere potuerunt sine uoluerunt. aut certe "non hereditauit Iebusaeum" dictum est, quia non sine illo tenuit terram quae ab illo possidebatur. [*]( 1 Iud. 1, 20 4 cf. Ioa. 15, 13. 14 7 Iud. 1, 21 11 cf. Iud. 1, 8 14 cf. Ios. 15, 63; 18, 28 15 cf. Iud. 19, 10 ) [*]( 3 sec. cod. Alex. 4 ille N 5 commoratum P 6 loquetur N 8 begnamin (sic semper) N 11 a Iuda ex aliud vt. 2 P iudae N in ea om. S 12 ista N 19 interfectis eis N 20 csse] et PT1 om. NV7 21 fugere potuerunt SNVTbd poterant YT 23 in, quod PST praebent, inclusi 25 intellegendum est bd tributaries N 26 noluerunt SV 27 liereditauit] habitauit P NT )
Et non hereditauit Manasses Bethsan, quae est Scytharum ciuitas. ipsa hodie perhibetur Scythopolis dici. potest autem mouere, quomodo in illis partibus multum ab Scythia diuersis potuerit esse Scytharum ciuitas. sed similiter potest mouere, quomodo tam longe a Macedonia Macedo Alexander condiderit Alexandriam ciuitatem, quod utique fecit longe lateque bellando. ita etiam, cum Scythae aliquando bellando in loginqua progrederentur, istam condere potuerunt. nam legitur in historia gentium uniuersam paene Asiam Scythas aliquando tenuisse, cum regi Aegyptiorum illi qui eis ultro bellum indixerat irent obuiam, quorum aduentu territus se in suum regnum recepit.
Et non hereditauit Manasses Bethsan, quae est Scytharum ciuitas, neque filias eius. "filias eius" dicit ciuitates, quas ipsa quasi metropolis instituerat.
Et factum est quando praeualuit Israhel, et posuit Chananaeum in tributum et auferens non abstulit eum. iam tale aliquid dictum est in libro Iesu Naue paene ipsis uerbis. proinde aut hic per anacephalaeosin dicitur aut illic per prolepsin dictum est, id est aut hic recapitulando aut illic praeoccupando.
Et contribulauit Amorrhaeus filios Dan in monte, quoniam non permisit eos descendere in uallem. et hoc similiter aut in libro Iesu Naue praeoccupando commemoratum est aut hic recapitulando. [*]( 1 Iud. 1, 27 13 Iud. 1, 27 16 Iud. 1, 28 18 cf. Ios. 17, 13 22 Iud. 1, 34 24 cf. Ios. 19, 47 (48) ) [*]( 1 ixXTjoovdfrrjssv cod. Alex. manases SN bethsatn PV betsam SN 2 scytarum PSV scitarum N scitopolis PSVT scytopolis N 4 squitia SN scvtia pi V potuerit scripsi cum bd: poterit codd. 8 in om. PSNV1 10 scitasi N 12 se om. V1 in suum se SNV*Tbd 13 bethsam PN betsam SV 17 tributum scripsi cum bd: tributarium codd. 19 anacefaleosin PSNVT 20 prolemsin PSVT prolesin N 25 hic] illic P )
Et ascendit angelus domini super Clauthmontem. scriptor libri hoc nomine appellauit locum, quia postea scripsit; nam quando angelus domini super eum ascendit, nondum sic appellabatur. a ploratione quippe nomen accepit, eo quod graece *Xao6(i.6<; ploratio dicitur. ibi enim populus fleuit, cum audisset ab hoc angelo uerba domini uindicantis in eos, quod inoboedientes fuissent, quia non exterminauerunt populos secundum praeceptum eius, quibus praeualuerunt, eligentes eos facere tributarios quam interimere et perdere, quemadmodum iusserat dominus. quod siue contemto dei mandato siue timore fecerint, ne hostes aduersum se acrius pugnare pro salute obtinenda quam pro tributo non dando cogerent, sine dubio peccauerunt uel spernendo quod diuinitus imperatum est uel non praesumendo quod eos posset qui imperauerat adiuuare. quod ideo per Iesum noluit eis dicere — si tamen adhuc eo uiuente iam fieri praeceperat et non potius praeoccupando commemoratum fuerat quod illo mortuo fieri coepit — quia hoc omnibus uoluit exprobrare per angelum; nondum autem omnes id fecerant uiuente Iesu, etsi aliqui forte iam coeperant. credibilius est tamen nihil tale fieri coeptum uiuente Iesu Naue tantumque terrarum sub illo tenuisse filios Israhel quantum eis ad considendum sufficeret, quamuis in sortibus suis haberent unde crescendo et conualescendo adhuc aduersarios exterminarent. proinde post mortem Iesu, posteaquam praeualuerunt, ut hoc possent facere, maluerunt eos habere tributarios secundum uoluntatem suam quam interimere et perdere secundum uoluntatem dei; propter hoc ad eos corripiendos angelus missus est. quod uero commemoratum est [*]( 26 Iud. 2, 1 8 cf. Ios. 17, 12-14 ) [*]( 1 CIauthmontem scripsi: clautmos montem PV claudmos montem S clautmontem N clauhllõ. montem T clauthmona montem bd 4 eo om. PY 5 clautmos PV claudmos S claut. mos N clatmons T ubi T enim om. P 6 hoc om. Sbd 7 populo N 16 iam] ita T fieri praeceperat] coeperat fieri bd 18 uoluit om. N 19 fecerunt N Iesu tantttque S 20 est om. V 21 Naue om. S 28 commemoratumpraeoccupando om. P )
Quid est quod angelus domini inter cetera diuinae comminationis dicit: non adiciam transmigrare populum quem dixi eicere [non auferam] eos a facie uestra; et erunt uobis in angustias et dii eorum erunt uobis in scandalum, nisi ut intellegamus nonnulla etiam de ira dei uenire peccata? ut enim dii gentium, inter quas non a se exterminatas Israhelitae habitare uoluerunt, essent eis in scandalum, id est facerent eos scandalizari in domino deo suo eoque offenso uiuere indignans hoc comminatus est deus: quod certe manifestum est magnum esse peccatum.