Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

QVAEST. I. Dominus dicit ad Iesum Naue: et sicut eram cum Moyse, ita ero et tecum. non solum autem hoc testimonio sed etiam in Deuteronomio multis documentis probatur Moyses ita defunctus ut dei famulus et deo placens, quamuis in eo illa uindicta completa sit, ne terram promissionis intraret. ex quo datur intellegi dominum etiam bonis seruis suis in aliquo suscensentem et temporaliter uindicare et tamen in eorum habere numero, quae sunt in domo eius uasa in honorem utilia domino, quibus daturus est promissa sanctorum.

Quaestio est, quomodo posteaquam locutus est dominus ad legum Naue exhortans et confirmans eum seque promittens cum illo futurum mandauerit idem Iesus populo per scribas, ut praepararent cibaria, quod post tres dies Iordanem fuerant [*]( 1 Rom. 15, 10: 11, 25. 26 5 Deut. 33, 17 11 Ios. 1,5 13 cf. Deut. 32, 48-52; 34, 4. 5 18 cf. II Tim. 2, 21 23 cf. Ios. 1, 11 ) [*]( 2 populo] plebe N in Israhel PSbd 5 inter] in X 6 pulcrituilo SN 9 Expliciunt questiones deuteronoinii fol. 168 P Finiunt quaestiones de deuteronomio. Inč locutiones de iesu naue fol. 121 N Expliciciunt questiones deuteronomii Incipiunt questiones ihesu naue fol. 144 T, fol. 195 U 10 Incipiunt quaestiones iesu naue fol. 169 P, pag. 484 S Explicit loquutiones de iesu naue. InC quaestiones eiusdem libri fol. 122 N 11 et om. V 15 eo] se N 17 irascentem U 23 Iesus] isri N 24 praeparent PSNVIU iordanen V ) [*]( 27* )

420
transituri, cum inueuiantur post multo plures dies transisse Iordanem. cum enim haec populo mandasset, misit exploratores in lericho, quoniam Iordane transiecto ipsa proxima ciuitas occurrebat; illi autem diuerterunt ad Raab mulierem fornicariam et ab illa occultati atque a rege quaesiti et minime inuenti eadem dimittente illos per fenestram et monente, ut triduo laterent in montanis, quattuor dies uidentur esse consumpti. inde posteaquam nuntiauerunt quae circa illos gesta fuerint promouit Iesus cum populo uniuerso de loco, ubi erat diluculo. qui cum uenisset ad Iordanem, diuertit et mansit; tunc rursus populus admonetur, ut post triduum se praeparet transire Iordanem arca domini praecedente. hinc ergo intellegitur humanam fuisse dispositionem, quam fecit populo nuntiari, ut cibaria praepararent tamquam post tres dies memoratum fluuium transituri; potuit enim hoc sicut homo sperare fieri posse, si exploratores celeriter reuertissent. quibus tardantibus intellegitur, quamuis scriptura tacuerit, ex diuina dispositione cetera inpleta, ut iam inciperet apud populum glorificari Iesus et ostendi, quod cum illo dominus esset, sicut fuerat cum Moyse. nam et hoc illi dicitur fluuium transituro, sicut scriptum est: et dixit dominus ad Iesum: in die isto incipiam exaltare te coram omnibus filiis Israhel, ut sciant quoniam sicut eram cum Moyse sic ero et tecum. nec incredibile debet uideri etiam illos cum quibus deus loquebatur, aliquid ex humana dispositione agere uoluisse, in qua sibi deum tamen fiderent esse rectorem, eorumque ex illius a quo regebantur prouidentia consilia fuisse mutata. nam et Moyses ipse utique tamquam homo putauerat esse faciendum, ut causas populi sic audiret, [*]( 2 cf. Ios. 2, 3—6 21 Ios. 3, 7 28 cf. Ex. 18, 13-26 ) [*]( 1 transire N 3 hierichum PSV hiericho NU iherico T traiecto SVTbd 4 rahab SsY 5 occultatis V quaesitis V 8 eos N 9 promouit Iesus] primouitiis N 10 uenissent T iordanen T 11 rursQ V 12 iodanem S iordanen T 13 fuisse primam N qua. V 14 praeparent PSNVIUl 18 disposione S1 19 Iesus] isrt N 26 uidcrent PVU )
421
quemadmodum et sibi et illis onus intolerabile subeundo prodesse non posset; eiusque dispositio diuinitus et hoc ipsum socero eius suggerente et monente atque hanc admonitionem deo adprobante mutata est.

Scribae populo dicunt: cum uideritis arcam testimonii domini dei nostri et sacerdotes nostros et Leuitas tollentes eam, proficiscimini de locis uestris et ite post eam. sed longum interuallum sit inter uos et illam, quantum duo milia cubitorum stabitis; ne propinquetis ei, ut sciatis uiam quam ibitis [in] eam. non enim abistis uiam ab hesterna et nudiustertiana die. longe iussum est arcam praecedere, ut posset a populo uideri. tam grande quippe agmen, si post eam proximum pergeret, non eam uideret praeire nec nosset qua sequeretur. ex hoc autem facto intellegendum est, quod columna illa nubis, quae solebat mouendis castris signum dare et iter ostendere, iam recesserat nec eis adparebat; hinc factum est, ut etiam triduum illud ex humana dispositione praediceretur. nunc ergo duce Iesu arcam domini sequuntur nube subtracta tamquam uelamine ablato. Iordanes autem plenus erat per totam crepidinem suam sicut in diebus messis tritici. hoc incredibile uidetur regionibus nostris. ibi autem, sicut perhibent qui nouerunt, initio ueris est messis tritici; tunc autem ille fluuius repletur amplius quam per hiemem.

Et erunt uobis lapides isti memoriale filiis Israhel usque in aeternum. quomodo "in aeternum", cum caelum et terra transeant? an quoniam aeternum aliquid significant hi lapides, cum ipsi aeterni esse non possint? [*](5 Ios. 3, 3. 4 16 cf. Ex. 13, 21 18 cf. quaest. II 18 20 Ios. 3, 15 26 Ius. 4, 7 28 cf. Matth. 24, 35 ) [*]( 1 stibeunde N 5 populi VT 7 leuites PSU1 10 in inclusi cf. Loc. de Iesu Naue II p. 614 ed. meae 11 nudustertiana PXVIUx 12 de longe V praecidere N 14 praeire] priret PTl 15 sequaretur N 19 praedicaretur N Iesu] ium N 20 iordanis VINT ώτεì έν ήμέραις lh:1st iv jjLtpon Lag. 23 in initio bd 28 terram N )

422
quamuis possit quod in graeco est: ἕως τοῦ αἰῶνος, dici latine et "usque in saeculum", quod non est consequens ut intellegatur aeternum.

Et dixit dominus ad Iesum dicens: manda sacerdotibus portantibus aream testamenti testimonii. solet dici arca testamenti uel arca testimonii; nunc dicta est arca testamenti testimonii, ut non solum arca sed etiam ipsum testamentum appellaretur testamentum testimonii. hinc enim dicit apostolus: nunc autem sine lege iustitia dei manifestata est testimonium habens per legem et prophetas. in cuiusdam enim rei alterius uenturae testimonium datum fuerat illud. quod dicitur testamentum uetus.

Dixit dominus ad Iesum: fac tibi ipsi cultros de petra acutos uel, sicut habet graecus, de petra acuta et sedens circumcide filios Israhel iterum. in hoc praecepto quaeritur cur dixerit "iterum"; non enim unus homo bis circumcidendus erat. sed quia unus populus erat in quibusdam circumcisus, in quibusdam non circumcisus, ideo dictum est "iterum", ut circumcisus iterum circumcideretur non homo, sed populus; nam et sequentia id ostendunt. dicit enim scriptura: et fecit Iesus cultros petrinos sibi ipsi acutos et circumcidit filios Israhel in loco qui uocatur Collis praeputiorum. hoc autem modo circumpurgauit Iesus filios Israhel: qui aliquando fuerant in uia et qui aliquando incircumcisi erant eorum qui exierant ex Aegypto, omnes istos circumcidit Iesus. quadraginta enim et duobus annis conuersatus est Israhel in deserto Mabdaritide [et]. ideo incircumcisi erant [*](4 Ios. 4, 15 6 cf. Ex. 39, 15 (35); Ex. 40, 3 9 Eom. 3, 21 13 Ios. 5, 2 21 los. 5, 3-7 ) [*]( 1 eostuaeonos PVS eustueonos K «ostuaeonos T 8 pr. testaineutum m. 2 ex testiinonifl P 9 legis K 14 sx ns-pot; ay.poto(\'ioo: Lag. ex xi-ou; dv.poT\'J;jio\'j Tisch. 17 bis om. P1 erat om. PVT 18 non om. K ide P1 21 sibi sibi ipsi P-ST saoru» cod. Alex. et Lag. 23 circumpugnauit K 25 circumcisi P1 2G ex] in KVI 28 mabdarithide P mabdarith SVT et inclusi )

423
illorum plurimi pugnatorum qui exierant de terra Aegypti, qui inoboedientes fuerant mandatis dei, in quibus et definierat dominus eis, ne uiderent illi terram quam iurauerat dominus patribus eorum dare illis, terram fluentem lac et mel. pro his autem substituit filios eorum, quos circumcidit Iesus, eo quod fuissent in itinere incircumcisi. manifestum est ergo non omnes fuisse, sed quosdam. quidam enim de Aegypto exeuntium filii in illo populo incircumcisi erant, quos potuit circumcidere Iesus: illorum scilicet filios, qui genuerunt in deserto et contempserunt eos circumcidere, quod inoboedientes erant legi dei. nulla itaque causa est cur hi qui putant rebaptizandos eos qui habent christiani baptismi sacramentum hoc testimonio legis adiuuari se putent, quia nullus bis numero unus homo est circumcisus, sed populus qui iam fuerat in quibusdam circumcisus, in quibusdam uero adhuc incircumcisus erat. et si aliquo modo id fieri posset, ut bis circumcidi hominem deus iuberet, numquid possunt dicere ideo fuisse praeceptum, quia illi ab Aegyptiis fuerant circumcisi aut ab aliquibus haereticis ab Israhelitarum societate segregatis? cum uero etiam satis adpareat quare sit a deo dictum, nullum hic possunt homines erroris sui patrocinium reperire.

Quando Iesus uidit uirum contra se stantem euaginato gladio et eo respondente dicit, quod esset princeps militiae uirtutis domini, et prostratus in terram dixit: quid praecipis tuo famulo? quaeri potest, utrum angelo se prostrauerit eumque dixerit dominum an potius intellegens a quo missus fuerit ipsum dominum dixerit eique se prostrauerit. erat autem, sicut legitur, Iesus in Iericho, non utique in ipsa ciuitate, cuius muri nondum ceciderant, quod mox [*]( 23 cf. Ios. 5. 13. 14 26 Ios. 5, 15 ) [*]( 1 exierunt SNTbd 5 lac] fac N 7 fuisset Pl 12 ii bd 14 putant N nullum PSl 16 adhunc P1 21 satis etiam bd hinc N 22 hominis N 23 Quando] quomodo S 24 didicit NT 26 tua Pl 27 prostauerit N dm 81 28 fuerat Tbcl- )

424
futurum erat, ut in eam possent intrare, sed in agro ad eam pertinente; nam interpretatio, quae est ex hebraeo, sic habet.

In eo quod factum est, ut Achar de tribu Iuda furaretur de anathemate ciuitatis Iericho contra praeceptum domini, et propter eius peccatum tria milia quae missa fuerant in Gai dederunt terga hostibus et occisi sunt ex eis triginta sex uiri et populo grauiter territo Iesus cum senioribus se prostrauit ad dominum eique responsum est ideo factum esse, quod peccauerit populus, minatus est etiam deus non se cum eis futurum, nisi abstulerint anathema de se ipsis, et quod ostensus est qui fecerat nec solus occisus, sed cum omnibus suis: quaeri solet quomodo iuste pro alterius peccatis in alios uindicetur, maxime quia in lege dominus dixit nec patres pro filiorum nec filios pro patrum peccatis esse puniendos. an illud iudicantibus hominibus est praeceptum, ne quemquam pro altero puniant, dei autem iudicia non sunt eius modi, qui alto et inuisibili consilio suo nouit quatenus extendat etiam temporalem hominum poenam salubremque terrorem? non enim aliquid dirum, quantum adtinet ad uniuersi mundi administrationem, contingit mortalibus, cum moriuntur quandoque morituri. et tamen apud eos qui talia metuunt disciplina sancitur, ut non se solum quisque curet in populo, sed inuicem sibi adhibeant diligentiam et tamquam unius corporis et unius hominis alia pro aliis sint membra sollicita. nec tamen credendum est etiam poenis quae post mortem inrogantur alium pro alio posse damnari, sed in his tantum rebus hanc inrogari poenam, quae finem fuerant habiturae, etiamsi non eo modo [*]( 2 cf. Hieron. Patrol. XXVIII p. 474 3 (of. Ios. 7 13 cf. Deut. 24, 16 22 cf. I Cor. 12, 12. 25 ) [*]( 2 pertinentem PSIN 6 gia P 7 se om. P prostauit N 9 illis T 11 suis quod n tantQ unusquisque pro se sed et pro aliis debeat esse sollicitus suis quaeri sqq. T 13 uindicetur] ut indicetur N 15 aliud bd 16 sint PNV 17 inuisibili et F1 quatenus om. Pl 18 etiam Onl. T 19 aduersi T 20 contingi Pl 21 eos om. Sl metunt Pl 24 aliis] alias V 26 interrogari V )

425
finirentur. simul etiam ostenditur quantum conexa sit in populi societate ipsa uniuersitas, ut non in se ipsis singuli, sed et tamquam partes in toto extimentur. per unius igitur peccatum mortemque paucorum admonitus est populus uniuersus tamquam in corpore uniuerso quaerere quod admissum est. simul etiam significatum est quantum mali fieret, si uniuersa illa congregatio peccasset, quando ne unus quidem ita potuit iudicari, ut ab eo possent ceteri esse securi. at uero, si Achar ab aliquo inuentus atque conprehensus et illius criminis reus ad iudicium Iesu fuisset adductus, nequaquam putandum est hominem iudicem uel pro illo uel cum illo quemquam alium, qui societate facti eius minime teneretur, fuisse puniturum. neque enim ei mandatum legis licebat excedere, quod datum est hominibus, ne iudicio suo, quod in hominem homini iussum siue permissum est, alterum pro alterius peccato arbitretur esse plectendum. longe autem secretiore iustitia iudicat deus, qui potens est etiam post mortem, quod homo non potest, uel liberare uel perdere. uisibiles igitur adflictiones hominum siue mortes, quoniam his quibus ingeruntur et obesse et prodesse possunt. nouit dominus in occulto prouidentiae suae quemadmodum iuste quibusque dispenset, etiam cum aliorum peccata in aliis uidetur ulcisci. poenas uero inuisibiles, quae nonnisi nocent et prodesse non possunt, ita nullus deo iudice pro alienis peccatis luit, sicut homine iudice luere nullus nisi pro sua culpa istas uisibiles debet. hoc enim praecepit homini iudici deus in his quae ad humanum iudicium pertinent uindicanda. quod in suo iudicio facit ipse, quo potestas non aspirat humana. [*]( 17 cf. Iac. 4, 12 ) [*]( 1 etiam ex eo V quanta S V populo P populis N 2 et] etiam BV om. N 3 tamquarn] quia V exaestimentur V1 aestimentur N exislimentur Tbtl igitur] ergo T 7 unius P iudicare PSX uin- dicari T 8 essecuri N 10 putandus P 11 quemquem F1 13 ei om. V 14 iussum] uisum Px 15 est om. V 20 occulte N 21 dispendet P1 25 dedit T 27 uindica N 28 adspirat N )
426

Merito quaeritur, cum dominus propter illum, qui de anathemate furtum fecerat, praeceperit eum qui fuisset ostensus igni cremari, cur eum ostensum Iesus lapidari potius a populo fecerit. an ita eum mori oportuit quemadmodum Iesus, qui propius dominum sequebatur, domini uerba iubentis intellegere potuit? sic enim alius quisquam non facile potuit. unde magis quaerendum est cur lapidationem ignem appellauerit dominus, quam credendum legum aliud fecisse quam iusserat dominus. nam neque ad intellegendum uerba domini quisquam potuit esse sapientior neque ad faciendum quisquam oboedientior. proinde ignis nomine poenam potuisse significari scriptura testis est in Deuteronomio, ubi dicitur ad filios Israhel: et eduxit uos de fornace ferrea ex Aegypto: ubi utique duram tribulationem intellegi uoluit.

Duae autem mihi causae occurrunt — non ut ambae sint, sed ut altera ex eis — cur non ille cum suis omnibus euidenti igne crematus sit. si enim peccatum eius dominus tale esse iudicauit, quod supplicio illo expiatum non puniret in aeternum. propter ipsam expiationem et purgationem congruenter illa poena ignis nomen accepit. neque ad hunc intellectum quisquam tendere admoneretur, si eum proprie uisibilis ignis exureret, sed in eo quisque remaneret, quod aperte uidebat inpletum, nec aliquid ultra quaereret; nunc uero cum propter dei uerba et factum Iesu, a quo praeuaricari illa uerba non possent, rectissime dicitur etiam lapidationem ignem fuisse. eleganter agnoscitur illa poena hominem. ne in posterum [*]( 1 cf. Ios. 7, 15. 25 12 Deut. 4, 20 ) [*](2 faceret PVI 3 igni om. PVT cur eum] circO T\'1 ostensus N 5 propiuus P proprium N domini om. NVT 6 sic—potuit om. PVT 9 neque (ne s. l. m. 2) PS intellegenda N 10 sapientior-potuisse in mg. inferiore adscripta postero tempore praesecta siint V facienda PSXT obediur N 13 eduxi N h. rij; xa;«vat> •tf(; s-.oYjpds «4 Arpntoo Lag. itaque 81 14 intellegit P 15 mihi autem SIN 17 peccatum şiţ P 21 ammonetur PSIV 22 exueret N remanet PSlN oparte 81 24 Iesu aJ sua PS a om. T 26 aguoscere TV )

427
peccato illo interiret. fuisse purgatum. quod significant etiam uasa in Leuitico, quae iubentur igne purgari. si autem tale fuit illud peccatum, propter quod eum etiam post istam uitam gehenna susciperet, ideo Iesus eum uoluit lapidari, ut quod a domino dictum est: igni cremabitur, illud admoneret intellegi, quod dominus faceret, non quod ab ipsis esset faciendum. si enim dixisset dominus: igni eum cremabitis et omnia eius, huic sensui locus nullus esset: cum uero ita positum est, ut magis uideatur deus quod ei futurum esset praedixisse quam quod ei ab hominibus deberet fieri praecepisse, melius non potuit facere Iesus, qui diuina uerba sicut tantus propheta intellexit, qui etiam hoc ipsum prophetice fecit, quam ut illum lapidibus potius quam flammis interimeret, ne in illis ignibus uerba domini uiderentur inpleta, quae ob aliud dicta uolebat intellegi.

Nec mouere debet, quod non ipsum tantum sed etiam omnia quae sunt eius deus cremanda igni praedixerit. sic enim ait: igni cremabitur et omnia quaecumque sunt ei. omnia enim quaecumque sunt ei, opera eius possunt intellegi, quae cum illo dixit esse concremanda, non sicut dicit apostolus de quibusdam operibus igne consumptis "ipse autem saluus erit", si huius peccatum ita intellegendum est, ut etiam aeterno igne puniatur. filios ergo eius et filias cum pecoribus et omnibus quae habebat populus quidem cum eum puniret, simul lapidibus obruit; non tamen hoc iudicio humano, sed prophetico spiritu fecit Iesus siue ita intellegens "omnia quae sunt ei", ut nec filios censeret exceptos lapidationis etiam poenam pro igne ingerens, siue opera eius quae post mortem deus in illo fuerat crematurus non solum per cetera quae illi erant uerum etiam per filios eius significans. [*]( 2 cf. Leu. 13, 52 5 Ios. 7, 15 21 I Cor. 3, 15 ) [*]( 1 interire X fuisset N 4 gehenne 81 5 ignem P1 igne V ut illud PS 10 ab] ex T 17 agit N 18 cremabitur igni N sunt om. T 19 op. eius sunt T 23 ergo om. PVT 25 lapidibus puniret obruit IV 27 excepto P51 28 etiii T )

428

Nec ideo sane credendum est eos pro peccato patris, a quo innocentes erant, etiam post mortem supplicio inferni ignis incensos. mors quippe ista quae omnes manet quamuis de primo peccato ueniat, tamen quia ita nati sumus, ut necessario moriendum sit, accelerata quibusdam est utilis. unde legitur de quodam: raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius. quo ergo iudicio dei uel misericordia fuerit inrogata siue filiis huius siue illis triginta sex uiris, cum omnes ab eius peccato alieni fuerint, latet apud eum apud quem non est iniquitas. uerum illud in promtu est, quod et populum terribiliter oportebat quaerere quod admissum est et tanto uehementius timuerunt ceteri factum eius imitari, quanto magis humana exhorret infirmitas, et in tam magnum tamque iustum populi odium dari et eis quos ad spem propagandi generis se relicturum putabat peccato suo secum consumtis suis posteris emori.

Quod deus iubet loquens ad Iesum, ut constituat sibi retrorsus insidias, id est insidiantes bellatores ad insidiandum hostibus, hinc admonemur non iniuste fieri ab his qui iustum. bellum gerunt, ut nihil homo iustus praecipue cogitare debeat in his rebus, nisi ut iustum bellum suscipiat, cui bellare fas est; non enim omnibus fas est. cum autem iustum bellum susceperit, utrum aperta pugna, utrum insidiis uincat, nihil ad iustitiam interest. iusta autem bella ea definiri solent quae ulciscuntur iniurias, si qua gens uel ciuitas, quae bello petenda est, uel uindicare neglexerit quod a suis inprobe factum est uel reddere quod per iniurias ablatum est. sed etiam hoc genus belli sine dubitatione iustum est, quod deus imperat, apud quem non est iniquitas et nouit quid cuique fieri debeat. [*]( 4 Rom. 5, 12 6 Sap. 4, 11 9 cf. Rom. 9, 14 17 cf. Ios. 8, 2 2U cf. Rom. 9, 14 ) [*](2 igni N 5 quibus T utilisj ut illis SV 8 lmiusj eius bd 9 omnibus P 15 consumtQ N 16 emoris N 18 retrorsum NT insidentes SX insirfientes Pl 19 iniuste] iuste N 24 ea om. VTbd 25 qua] ea SN )

429
in quo bello ductor exercitus uel ipse populus non tam auctor belli quam minister iudicandus est.

Iesus mittens ad Gai debellandum triginta milia bellatorum ait illis: uos insidiabimini post ciuitatem et non longe eritis a ciuitate et eritis omnes parati. et ego et omnis populus qui mecum est accedemus ad ciuitatem. et erit cum exierint qui commorantur in Gai in obuiam nobis sicut <et> antea, et fugiemus a facie illorum. et cum exierint post nos, abducemus illos de ciuitate, et dicent: fugiunt isti a facie nostra sicut <et> antea. uos autem exsurgetis ex insidiis et ibitis in ciuitatem. secundum uerbum istud facietis. ecce praecipio uobis. quaerendum est utrum omnis uoluntas fallendi pro mendacio deputanda sit et, si ita est, utrum possit iustum esse mendacium, quo ille fallitur, qui dignus est falli; et si ne hoc quidem mendacium iustum reperitur, restat, ut secundum aliquam significationem hoc, quod de insidiis factum est, ad ueritatem referatur.

Quod Gabaonitae uenerunt ad ]esum cum uetustis panibus et saccis, ut putarentur, sicut finxerant, de terra uenisse longinqua, quo eis parceretur — constitutum enim erat a domino, ne alicui terras illas inhabitanti parcerent, quo ingrediebantur — nonnulli codices et graeci et latini habent: et accipientes saccos ueteres super humeros suos; alii uero, qui ueraciores uidentur, non habent: super humeros, sed: super asinos suos. similitudo enim uerbi in graeca lingua mendositatem facilem fecit et ideo latina quoque exemplaria uariata sunt; wĮ10OV quippe et £ vu>v non multum ab [*]( 4 los. 8, 4-8 19 cf. Ios. 9, 9. 10 (3. 4) 24 Ios. 9, 10 (4) ) [*]( 1 ductor om. V 2 iudicandum jYF1 3 iesu N debellandam N 5 a] in N 6 ira;o).ao? cod. Alex. accedimus PS 7 COlluuemorantur N 8 et liic et in u. 11 addidi et V fuiemus N 9 ad- ducemus PIVTbd adducimus N 10 fuiunt N 12 istum PSV 13 est om. V 21 longinquam S quos S 26 super asinos suos] superat in hos suos N 28 uarita Sl OMSN S omon PVNT OKSN S onon PNVT; ovwv praeb. cod. Alex. )

430
inuicem dissonant. quorum prius humerorum nomen est, posterius asinorum. ideo est autem de asinis credibilius, quoniam se a sua gente longinqua missos esse dixerunt: unde adparet eos fuisse legatos et ideo magis in asinis quam in humeris necessaria portare potuisse. quia nec multi esse poterant et non solum saccos sed etiam utres eos portasse scriptura commemorat.

Quaeri potest quomodo iurationem seruandam -esse crediderint Hebraei Gabaonitis, quibus ita iurauerant tamquam de longinqua terra uenientibus, sicut illi mentiti fuerant. sciebant enim se debellandos, si cognitum esset Hebraeis in ea terra eos habitare, quam promissam fuerant interfectis habitantibus retenturi. mentientibus ergo quod de longinqua terra ad eos uenissent, iurauerunt eis Israhelitae. posteaquam uero cognouerunt ibi eos habitare, ubi omnes quos inuenerant secundum dei praeceptum debellare oportebat. noluerunt tamen frangere iurationem et, licet eos mentitos esse didicissent, parcere maluerunt causa iurationis, cum possent utique dicere se tamquam illis iurasse, quos eos esse crediderant, id est de longinquo uenientes; cum uero aliud cognouerunt, praeceptum circa eos domini inplendum erat, ut sicuti ceteri expugnarentur. deus autem hoc adprobauit nec parcentibus suscensuit, quamuis eum non interrogassent quinam illi essent et ideo eos illi fallere ualuissent. unde non inportune utique credendi sunt, etsi fallere homines pro sua salute uoluerunt, non tamen fallaciter deum timuisse in populo eius. propterea nec suscensuit dominus iurantibus aut parcentibus. ut postea Gabaonitas ipsos tamquam populi sui homines de domo Saul uindicauerit. [*]( 6 cf. Ios. 9, 19 (13) 8 cf. Ios. 9, 25 (19). 15 (9) ) [*]( 1 inuice N 4 idemangis P1 5 potuisset N multa P 6 fortasse pi V 7 commerat S commonuerat T 9 crederint P iura uerunt N 10 menti SJ 12 interfectis om. PSNV 13 liabitantibus om. PSN longa V 14 postea uero quam VT 16 oportebant Pl 18 iurationis causa bd 19 sed v taniquam] tantum bd 21 sicut N 22 (et 26) succensuit Tbd 23 eum] eos N 27 ut] adeo ut Sbd et N 28 uindicauit PSI V )

431
sicut Regnorum ostendit historia. et quoniam iuratio sic seruata est quamuis in hominibus qui mentiti sunt, ut ad clementiam sententia flecteretur, non displicuit deo. nam si e contrario iurassent aliquos se interfecturos, quos Gabaouitas in terra promissionis esse putauissent et postea didicissent eos esse ab illa terra extraneos et de longinquo ad se uenisse, nullo modo arbitrandum est, quod eos essent debellaturi causa iurationis inplendae, cum propter ipsam parcendi clementiam sanctus Dauid etiam post uerba quibus se Nabal interfecturum esse iurauerat utique sciens quem fuerat interfecturus parcere maluit nec in re duriore inplere iuramentum magis deo placere existimans, si quod ira perturbatus ad nocendum iurauerat non fecisset quam si perfecisset.

Cum obsessi Gabaonitae a regibus Amorrhaeorum misissent ad Iesum, ut sibi subueniretur, ita scriptura sequitur et dicit: et ascendit Iesus a Galgala, ipse et omnis populus bellator cum illo, omnis potens in fortitudine. et dixit dominus ad Iesum: noli timere illos; in manus enim tuas tradidi eos: non subsistet ex illis quisquam coram uobis. ubi neque consultus est dominus utrum eundum ad eos esset, sed ultro suis recte subuenire uolentibus, futuram uictoriam praenuntiauit. sic.ergo posset quamuis non consultus de ipsis Gabaonitis admonere, qui essent, cum se longinquos esse mentirentur, nisi ei placuisset illa iuratio, quae subiectis parcere cogeret. crediderant enim deo, quem audierant suo populo promisisse, quod illas gentes subuerteret eorumque terram obtineret; et hanc eorum fidem non eos prodendo remunerauit quodam modo. [*]( 1 cf. II Reg. 21, 1—8 9 cf. I Reg. 25, 22. 33 16 Ios. 10, 7. 8 23 cf. Ios. 9, 15 (9) ) [*]( 2 hominibus] omnibus PlSX 4 gabaonitas m. 1 e.rp. T 9 dabid X 10 interfecturQ PS 12 turbatus S 14 ainorreoruin PSVTX 15 superueniretur P subuenietur X ista PSV scripture X 17 bellatorum rSVTbd omni X 19 mocrt-r,:atat cod. Alex. 23 gabaonilas S 26 promisse N )

432

Quaeritur quemadmodum rex ciuitatis Hierusalem Adonibezec et ceteri quattuor cum quibus obsedit Gabaonitas secundum septuaginta interpretes primo reges Iebusaeorum cum ad eos obsidendos conuenerunt, postea uero reges Amorrhaeorum dicantur ab ipsis Gabaonitis, quando nuntios miserunt ad Iesum, ut eos de obsidione liberaret. sicut autem inspicere potuimus in ea interpretatione quae ex hebraeo est, utrobique Amorrhaeorum dicuntur, cum constet Iebusaeorum fuisse regem ciuitatis Hierusalem, quia ipsa est dicta Iebus tamquam illius gentis metropolis, et septem gentes saepissime scriptura commemoret, quas promisit deus exterminaturum se esse a facie populi sui, ex quibus una perhibetur Amorrhaeorum. nisi forte hoc nomen uniuersale fuerat omnium aut potius maioris partis, ut non una, sed plures in his septem hoc nomine tenerentur; quamuis esset etiam una de septem quae Amorrhaeorum proprie uocaretur, sicut est pars quaedam quae proprie dicitur Libya, quamuis hoc nomen uniuersae Africae conpetat, et pars quaedam quae proprie dicitur Asia, quamuis Asiam uel dimidium terrarum orbem quidam uel alii tertiam partem orbis posuerint. nam, quod constat, et Chananaei tamquam una gens in illis septem commemorantur et tamen uniuersa illa terra originaliter Chanaan uocatur.

Non dimisit in ea Iesus quidquam spirans. sicut praecepit dominus Moysi puero suo, et Moyses similiter praecepit Iesu, et sic fecit Iesus: non est transgressus nihil ab omnibus quibus constituit dominus Moysi. propter hoc nullo modo putanda est ista crudelitas, quod nullum uiuum in ciuitatibus sibi traditis dimittebat Iesus, [*]( 1 cf. Ios. 10, 5. 6 7 cf. Hieron. t. XXVIII p. 481 9 cf. Ios. 18, 28 18 cf. de ciuit. dei IV 6 19 cf. de ciuit. dei XVI 17; XVIII 2 23 Ios. 11, 14. 15 ) [*]( 2 adonibezer PNVT 4 obsidentes PSV 6 autem] enim T 7 inspiceret N 9 dicta est S 11 commemorat S 12 se om. PSNT 15 quauis S 17 dictfl N lybia PSN quauis S 21 cummemoratur NSIVI 22 canaam P 23 spirat N 25 praecepit OJn. V 26 nihil] quidquam VzLd quibus m. 2 in que mut. V 28 quo PSNVIT )

433
quia deus hoc iusserat. qui autem existimant hinc deum ipsum fuisse crudelem et propter hoc ueteris testamenti uerum deum fuisse auctorem nolunt credere, tam peruerse de operibus dei quam de peccatis hominum iudicant nescientes quid quisque pati dignus sit et magnum putantes malum, cum casura deiciuntur mortalesque moriuntur.

Et non erat ciuitas quae non erat tradita filiis Israhel. quaeritur quomodo hoc uerum sit, cum nec temporibus postea iudicum nec temporibus regum omnes omnino illarum septem gentium ciuitates capere potuerint Hebraei. sed aut sic intellegendum est, quod ad nullam ciuitatem bellando accessit Iesus quam non ceperit; aut certe nulla non capta est, sed earum quae in regionibus supra commemoratis fuerunt. enumeratae sunt enim regiones, in quibus fuerunt ciuitates de quibus facta est ista conclusio: et omnes cepit in bello.

Quia per dominum factum est confortari cor eorum, ut obuiam irent ad bellum ad Israhel, ut exterminarentur, ita ut non daretur eis misericordia, sed ut exterminarentur, sicut dixit dominus ad Moysen. ita dictum est hoc "per dominum factum confortari cor eorum", hoc est obdurari cor eorum, sicut de Pharaone. quod diuino altoque iudicio iuste fieri minime dubitandum est, cum deserit deus et possidet inimicus: quod sic accipiendum est quemadmodum et ibi. sed hic aliud mouet, quomodo dictum sit ad hoc eis confortatum cor, ut exsurgerent in bellum aduersus Israhel et ob hoc eis non praeberent misericordiam; quasi praebenda esset, si non bellarent, cum [*]( 7 Ios. 11, 19 17 Ios. 11, 20 22 cf. Es. 7, 3. 22; 8, 19 ) [*]( 1 existimabant PlSV hic PSV 2 fuisse om. V 3 peruersa PVT 5 pati om. PSNV 6 mortalesqui 5 7 Yjxt: OJ ZApsSoib; in cod. Alex. legendum est pro itIXpiawy.£y a filiis N 12 non nulla T 18 ad fin. eras. V 19 darctur] dominaretur P dominarentur J\'T 21 factum est P1 22 prius eorum retinui cum bd: om. codd. sicut ut K 24 deus deserit T inimicos PlSIVT 2o hinc V 26 alioc N confortari TV confortatur P ) [*]( XXVIII Aug. scct. III par3 3 ) [*]( 28 )

434
deus praeceperit nulli eorum esse parcendum et ob hoc Gabaonitis pepercerint, quia se de longinqua terra uenisse fingentes eorum iurationem tenuerant. sed quoniam quibusdam ultro praebuerunt Israhelitae misericordiam quamuis contra dei mandatum, ad hoc dictum esse intellegendum est istos ita bellasse, ut non eis parceretur nec ab eis ipsis Israhelitae neglecto dei mandato ad misericordiam flecterentur. quod quidem duce Iesu, qui omnia diligenter diuina praecepta seruabat, non est credendum fieri potuisse. uerum tamen nec ipse istos tam cito deleuisset, nisi conspirantissime contrairent atque ita fieri posset ut eis ab illo minime debellatis, qui dei praecepta inplere curabat, remansissent ad illud tempus, quando eis possent parcere post mortem Iesu, qui non tanta cura dei mandata faciebant. nam et adhuc eodem uiuente quibusdam illi pepercerunt tantummodo eos ditioni suae subiugantes; quosdam uero nec uincere potuerunt. uerum haec non illo duce facta sunt, sed cum iam senex uacaret a bello tantummodo eis terras diuidens, ut ipsi iam illo non bellante diuisas sibi terras partim iam hoste uacuas tenerent, partim pugnando caperent. et quod uincere aliquos minime potuerunt, prouidentiae diuinae fuisse oportune scripturarum certis adparebit locis.

Et non perdidit Ephraem Chananaeum qui habitabat in Gazer; et habitabat Chananaeus in Ephraem usque in diem istum, donec ascendit Pharao rex Aegypti et cepit ciuitatem et incendit eam in igni et Chananaeos et Pherezaeos et qui habitabant in Gazer transpunxit; et dedit eam Pharao in dotem filiae suae. quod de Pharaone rege dictum est, miror si [*]( 22 los. 16, 10 ) [*](4 quauis S contra om. T 8 quia PT qui. V 9 fiere N 10 debenisset N conspiratissime VT2 11 potuisset N 12 illud e.r aliud m. 1 P 14 dei mandata dei N 15 dictionia N subiun- gentes PS1 18 diuisasj diuersas T 19 hopaste P uacuaps P 21 oportunes N certis om. P1S1 22 perdit N effrem PSVNT cauaneum PNTV 25 rexj ei P in om. VT 26 ferezeos PSVXT )

435
prophetice dictum intellegere debemus, cum haec historia illis temporibus conscripta credatur, quibus erant gesta illa recentia. quid autem magnum eligi potuit quod prophetice diceretur, cum praeterita narrentur taceanturque futura maiora et maxime necessaria? proinde potius existimandum est septuaginta interpretes, qui auctoritate prophetica ex ipsa mirabili consensione interpretati esse perhibentur, haec addidisse, non tamquam futura praenuntiantes, sed quia illo tempore ipsi erant, quo facta esse meminerant et in libris Regnorum legerant; etenim regum temporibus factum est. quod ideo credibilius nobis uisum est, quoniam inspeximus interpretationem quae est ex hebraeo et hoc ibi non inuenimus; sicut nec illud quod dictum est de Iericho, quod Hoza, qui eam reparasset. incurrerit maledictum quod dixerat Iesus. sic enim scriptum est: et adiurauit Iesus in die illa: maledictus homo qui resuscitabit et aedificabit ciuitatem illam: in primogenito suo fundauit eam et in nouissimo suo inponet portas eius. huc usque inuenitur in interpretatione ex hebraeo; illud autem quod sequitur: et ita fecit Hoza qui ex Bethel; in Abiron primogenito fundauit eam et in resaluato nouissimo inposuit portas eius, hoc illic non legitur. unde adparet a Septuaginta interpositum, qui factum esse nouerant.

Et Amorrhaeus permansit ut habitaret in Elom et in Salamin; et grauata est manus Ephraem super eos et facti sunt illis tributarii. hoc iam contra domini praeceptum fiebat et adhuc uiuebat Iesus, sed dux eorum in [*]( 9 cf. III Reg. 4, 34 11 cf. Hieron. t. XXVIII p. 491 14 Ios. 6, 26 18 cf. Hieron. t. XXVIII p. 476 19 cf. III Reg. 16, iJ4 24 Ios. 19, 48 (47) ) [*]( 9 etenira om. S 10 regum enim SN 13 lioza] ihs PSN oza VT saparasset T praeparasset N incurreret PSNT 15 ailiurabit N illa die PSVTbd 16 resuscitauit PlN aedificauit SlN 17 fundabit P\'lS:!NVTbd; cf. iO-sjiEXuossv cod. Ale.c ; ceterum pro: w-rrt-f. in Alex. legendum est: avctsrqaet 18 eius] suas T 19 oza PSNVT 20 habiron N sesaluato P V sesalnato T 25 salumin pI V ) [*]( 28* )

436
illis proeliis iam prae senectute non erat. propter hoc dictum est a domino factum, ut confortaretur cor illorum, qui simul conspirauerunt ire in bellum contra Iesum, ne ista illis misericordia praeberetur etiam contra dei praeceptum, si remansissent non expugnati et senescente Iesu siue defuncto relinquerentur expugnandi a filiis Israhel, qui eis contra praeceptum domini possent parcere, quod ille non faceret.