Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Non praeteribis ab omnibus uerbis quae ego mando tibi hodie dextra aut sinistra ire post deos alios seruire illis. quaeri potest quomodo possit intellegi ire in dextra, qui post deos alienos ierit seruire illis, cum dextra in laude ponatur, illud autem numquam laudabiliter fieri possit; nam et quod reprehenditur in uia uitae qui declinat in dextra, non ibi ea reprehenduntur quae dextra sunt, sed ille qui declinat in ea, id est qui sibi adrogat quae dei sunt. ideo dicitur in Prouerbiis: ne declines in dextra aut in sinistra; uias enim quae a dextris sunt nouit dominus; peruersae autem sunt quae a sinistris. ergo bonae sunt dextrae, quas nouit dominus; nouit enim dominus uias iustorum, sicut in psalmo legitur. cur ergo dictum sit: ne declines in dextra, consequenter ostendit addendo: ipse enim rectos faciet cursus tuos. absit autem, ut dextras, quas nouit dominus, negemus esse rectas; sed, ut dixi, declinare in eas est non illius gratiae, sed sibi tribuere uelle quod rectum est. denique, ut dixi, [*](8 Deut. 26, 14 11 Deut. 28, 14 19 Prou. 4, 27 22 Ps. 1, 6 ) [*]( 2 a dauid l\'2b dauit N 7 compleui» U cum hoc PY 8 iuberetur PSVIUTl iubet T2bd 11 τώνλόγων cod. Alex. et Lag. 13 alios scripsi: alienos libri; cf. 408, 14 14 dextera T 16 quod et N 17 pr. dextera T 18 declinet YI 19 non Vbd 20 aut] uel S in om. SU 22 enim] autem PT 24 dextera T 25 faciet rectos PT cureos N )

408
adiungit et dicit: ipse enim rectos faciet cursus tuos. et omnia itinera tua in pace producet.

Quapropter quod isto loco Deuteronomii, de quo agimus, dictum est: non praeteribis ab omnibus uerbis quae ego mando tibi hodie dextra aut sinistra ire post deos alios seruire illis, non ideo dictum est, quia dii alii possunt etiam in dextris accipi; sed aut terrena loca significata sunt, quia et in dextra et in sinistra habebant gentes alios deos colentes; aut hoc de diis aliis separatim pronuntiandum est, ut duo sint sensus, unus uidelicet: non praeteribis ab omnibus uerbis quae ego mando tibi hodie dextra aut sinistra, secundum illum scilicet intellectum, quem supra exposui; alius autem sit sensus: ire post deos alios seruire illis, ut et hic subaudiatur: non praeteribis ab omnibus uerbis quae ego mando tibi hodie. quem totum sensum si dicere uelimus, superiora uerba, quae utrique sensui sunt communia, repetituri sumus, ut, quomodo illic dicitur: non praeteribis ab omnibus quae ego mando tibi hodie dextra aut sinistra, sic et istic repetatur: non praeteribis ab omnibus quae ego mando tibi hodie ire post deos alios seruire illis. praetereundo enim a uerbis, quae mandata sunt, etiam hoc fit, ut eatur post deos alios. non enim hoc solum mandatum est aut hoc solum praeteriri deus non uult. quod mandauit, ne post deos alios eatur, sed omnia quae mandauit; hoc tamen ita praecipue, ut post generalitatem praecepti quo admonuit non esse praetereundum ab omnibus uerbis mandatorum suorum etiam hoc seorsum commendare uoluerit. [*]( 1 rectos faciet N: faciet rectos PSVUTbd 2 producit S 3 hoc quod bd IIeuteronomio (Q in ras.) T de om. PSNVU 6 alios scripsi: alienos libri 7 alii om. S 9 seperatim P 12 dextera U 13 exposuit V 14 alienos Vbd et eras. V 18 illic] ille PVIHU 19 hodie ir? V sic et isticj dicet iste N 20 istic] ista PVIUTS repetatur T 21 alienos libri 22 praetcrecndo Px praeteriendo SXU 23 alienos VTbd 24 deus praetcriri T praeterire PV 25 alienos VTbd 26 praeceptis N 27 quod T )

409

Potest hoc, quod ait "dextra aut sinistra", etiam sic intellegi, ut nec eorum causa, quae propter felicitatem adpetuntur, nec eorum, quae propter infelicitatem fugiuntur ire mandauerit post deos alios, id est nec pro his quae amantur nec contra ea quae odio habentur a diis aliis auxilium esse poscendum, aut certe illo modo, ut uel concilientur, quo prosint, uel placentur, ne noceant. nam et de quibusdam scriptum est in psalmo: quorum os locutum est uanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis, ideo quia his rebus opinantur fieri hominem beatum, quas et boni et mali possunt habere; et ideo dextera est iniquitatis. quia iniqui sunt, qui eam dexteram putant. non enim est uera dextera, sed dextera est eorum quorum os locutum est uanitatem; beatum dixerunt populum cui haec sunt, cum potius, sicut mox adiungit et docet, beatus sit populus cuius dominus deus ipsius. haec est uera dextera aequitatis, non iniquitatis. non est ergo eundum post deos alienos neque in dextra, ut existimet homo ex ipsis se fieri beatum, neque in sinistra, ut existimando ipsis aduersantibus se fieri miserum ad hoc eos colat ut auertat. aut certe, si dextra intellegimus aeterna, sinistra uero temporalia bona. nec propter illa, nec propter ista eos colendos sancta scriptum hoc loco admonuisse credatur.

Haec uerba testamenti quod mandauit dominus Moysi statuere filiis Israhel in terra Moab praeter testamentum quod testatus est eis in Coreb. ostendit unde appellatus sit liber Deuteronomion quasi secunda lex. ubi magis illius repetitio est quam aliquid aliud; pauca enim sunt, quae ibi non sint, quod primum datum est. nec tamen haec appellantur duo testamenta, [*]( 8 Ps. 143, 8. 15 24 Dout. 29, 1 ) [*]( 1 dextera T 5 amantur ex mandantur P 8 hils N 13 est alt. om. N 14 beatum quippe N 18 eundS S 21 si exp. V 22 eos] deos 8 24 f.ç ivttEtXaro cod. Alex. 27 oreb SU1 choreb PVT deuteronomio Ul deuteronomium bd 29 sintj sunt S in eo quod bd 30 appellantur haec bd )

410
quamuis ita haec uerba sonare uideantur; utrumque enim unum est testamentum, quod in ecclesia dicitur uetus. nam si propter haec uerba duo testamenta dicenda essent, iam non duo, sed plura essent excepto nouo. multis enim locis scriptura dicit testamentum; sicut illud quod factum est ad Abraham de circumcisione uel illud superius ad Noe.

Vos uidistis omnia quaecumque fecit dominus deus uester in terra Aegypto coram uobis Pharaoni et omnibus seruis eius et omni terrae illius, tentationes magnas, quas uiderunt oculi tui, signa et prodigia illa magna et manum ualidam. et non dedit dominus deus uobis cor scire et oculos uidere et aures audire usque in diem istam. quomodo ergo ait superius: uos uidistis tentationes magnas, quas uiderunt oculi tui, si non dedit dominus eis oculos uidere et aures audire? nisi quia uiderunt corpore et corde non uiderunt, quia oculi dicuntur et cordis. propterea inde coepit: et non dedit dominus deus uobis cor scire. ad hoc pertinent duo, quae sequuntur: et oculos uidere et aures audire, id est intellegere et obtemperare. quod uero dicit: et non dedit dominus deus uobis, nullo modo increpans et arguens hoc diceret, nisi ad eorum quoque culpam pertinere intellegi uellet, ne quisquam se ex hoc excusabilem putet. simul enim ostendit et sine adiutorio domini dei eos intellegere et oboedire non posse oculis cordis et auribus cordis et tamen, si adiutorium dei desit, non ideo esse excusabile hominis uitium, quoniam iudicia dei quamuis occulta tamen iusta sunt. [*]( 5 cf. Gen. 17, 4 6 cf. Gen. 9, 9; Ios. 24, 25 7 Deut. 29, 2-4 27 cf. Apoc. 16, 7 ) [*]( 6 adJ a PU 7 Et uos psrUTbd; cf. Loc. LXIIII fecit om. V 8 aegypti PSVUTbd faraoni PU 9 terrae] tempore Sl illius fecit V 11 ri;v yslpa ir,v y.patatotv cod. Alex. et Lag. 12 deus om. S 13 audire aures PVUT audire om. 8 die ista PUN 14 magnas em. r 15 si om. N 16 et-audire om. N 19 pertinet PU 23 ei hoc ont. S )

411

Et duxit uos quadraginta annis in deserto; non inueterauerunt uestimenta uestra et calciamenta uestra non sunt adtrita a pedibus uestris; panem non manducastis, uinum et siceram non bibistis, ut sciretis quia iste dominus deus uester. hinc adparet tantum uini in suis inpedimentis potuisse portare Israhelitas, quando exierunt de Aegypto, quod possent cito consumere. nam si omnino nihil secum tulissent, unde esset illud de quo dictum est: sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere? non enim hoc de aqua diceretur, cum et ipsius Moysi manifestissima uerba sint non fuisse illam uocem principium belli, sed principium uini.

Numquid aliquis est inter uos uir aut mulier uel familia uel tribus, cuius mens declinauit a domino deo uestro ire seruire diis gentium illarum? ne qua est in uobis radix sursum germinans in felle et amaritudine? et erit cum audierit uerba maledictionis huius, et opinabitur in corde suo dicens: sancta mihi fiant, quoniam in errore cordis mei incedo, ut non simul perdat peccator eum qui sine peccato est. nolet deus propitiare ei, sed tunc incendetur ira domini et zelus eius in homine illo, et adhaerebunt in eo omnia maledicta testamenti huius, quae scripta sunt in libro legis huius. ita dictum est: numquid <aliquis> est in uobis? ut tamquam requirentem intellegamus, ne forte sit. [*]( 1 Dent. 29, 5. G 9 Kx. 32, 6 11 cf. Ex. 32, 6. 18 13 Deut. 29, 18-20 ) [*]( 1 duxit scripsi: adduxit libri 2 et-uestra om. S 4 et uinulU T 5 opr..; xip.o? o Sso; ó/Jow\'J cod. Alex. et Lag. 7 de Aegypto exierunt S 8 esset] 6« PVT 12 principum N principuura N 13 est aliquis bd aliquid N 14 uel) aut bd famulus PSNVb 15 ireJ nopsutafrat cod. Alex. et Lag. neJ num bd qui FLrJ 16 uobis scripsi cum d: eo codd. rursum PSU 21 incenditur N post domini inculc. dei PSNVU 24 legis hnius] too vojiot» toitoo cod. Alex. Lag. ndquid enim T aliquis addidi ex superioribus in uobis est T 25 post uobis add. est PP )

412
si quis autem esset, eum terruit uehementer, ne forte quisquam diceret in corde suo audiens illa maledicta: sancta mihi sint maledicta sancta mihi sint], quoniam in errore cordis mei incedo, id est: absit, ut mihi ista eueniant: non mihi sint haec mala, sed sancta, id est propitia et innoxia, quoniam in errore cordis mei incedo, eundo scilicet post deos gentium et eis tamquam inpune seruiendo. non, inquit, erit sic. non perdat simul peccator eum qui sine peccato est, tamquam diceret: cauete, ne cui uestrum talia persuadeat, qui talia cogitat. nolet deus propitiare ei, siue talia cogitanti siue illi, cui talia fuerint persuasa, sicut ipse opinatus est dicendo: sancta mihi sint, et quasi hoc modo auertendo a se uim illius maledicti. sed tunc accendetur ira domini et zelus eius in homine illa. quando putabit eam se auertere ista in corde suo dicendo. et adhaerebunt in eo omnia maledicta testamenti huius, quae scripta sunt in libro legis huius. non possunt quidem omnia euenire uni homini; non enim etiam totiens mori potest, quot genera mortis hic dicta sunt; sed omnia dixit pro quibuslibet*, ut non sit immunis ab omnibus, cui euenerint aliqua eorum quibus pereat. quod autem ait: ut non simul perdat peccator eum qui sine peccato est, quod graecus habet ava{xaorr(tov, non sic accipiendum est. tamquam ab omni prorsus peccato mundum et inmunem hic dixerit ava;j.a.[.,TVitov, id est sine peccato, sed eum. qui sine isto peccato esset, de quo loquebatur: sicut dicit [*]( 1 interruit V quisque N 2 mihi sancta S a post sint add. id ost bd lnaledicta sancta mihi sint repetita post "sint" in codd. PSVUT, sed in P T lineis superductis delenda assignata inclusi 4 iste ueniant In 6 incedo ex incelo wi. 2 P 8 erit om. N 10 persuaderent P1 11 fuerant N 15 putauit PSNVU1 earnl ea T2 om. U 16 testamenta N 18 enim om. N 19 totiens] tncius N quotl PNU1 hgc U 20 sint P 21 quod autem] quodauid T 22 sirnull solum V 23 onamartheton PSVUT anamarthatnn N 25 hoc PSVUTbd anainartheton PSXVUT 26 isto om. N peccato isto bd esse 81 )
413
dominus in euangelio: si non uenissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. non utique omne, sed hoc peccatum, quod non crediderunt in eum. dicit etiam deus ad Abimelech de Sarra uxore Abrahae: scio quia in mundo corde fecisti hoc; non utique mundum illius cor ita uoluit intellegi, ut similis eis esset, de quibus dictum est: beati mundi corde, quoniam ipsi deum uidebunt, sed ab illo peccato, de quo agebatur, mundum cor habebat, quoniam quantum ad ipsum pertinebat non concupiuerat coniugem alienam.

Et circumpurgabit dominus cor tuum et cor seminis tui diligere dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua, ut uiuas tu. euidens pollicitatio gratiae; promittit enim deus se esse facturum quod solet iubere ut fiat.

Quia mandatum hoc quod ego mando ibi hodie non est supra modum neque longe abs te est; non in caelo est dicens — id est ut dicas — quis ascendet nobis in caelum et accipiet nobis illud et audientes illud faciemus? neque trans mare est dicens — id est ut dicas — quis transfretabit nobis trans mare et accipiet nobis illud et audientes illud faciemus? prope <te> est uerbum hoc ualde in ore tuo et in corde tuo et in manibus tuis facere illud. hoc esse uerbum fidei dicit apostolus, quod ad nouum pertinet testamentum. sed quaeri potest, cur ea superius mandata dixerit, quae scripta sunt in libro legis huius, nisi quia his omnibus spiritalia significantur ad nouum testamentum pertinentia, si [*](1 Ioh. 15. 22 4 Gen. 20, 6 6 Mattli. 5. S 11 Deut. 30, 6 16 Deut. 30, 11-14 25 cf. Rom. 10, 8 26 cf. Deut. 29. 21 ) [*]( 3 quo PSXVUtd crediderint VT 4 in exp. V 6 ei U 7 mundi scripsi: mundo libri 11 circumpurgnuit PSI(; circumpugnabit X 12 deum om. PKT 18 ascendit PUlT 19 pr. e nobis S iv nobis U 21 qui Pl transfretauit PSI [I T uobis P 22 y.«\'t axviaavti; 0fjTT;v cod. Alex. 23 te addidi 24 faceret X 20 dixerint N 27 legis om. Sl )

414
bene intelleguntur. item quaeri potest, cur id, quod hic positum est: neque trans mare est, ut dicas: quis transfretabit nobis trans mare et accipiet nobis illud. apostolus dixerit: aut quis descendet in abyssum, atque id exponens adiunxerit: hoc est Christum a mortuis reducere; nisi quia mare appellauit totam in hoc saeculo uitam, quae morte transitur, ut quodam modo mare finiatur et trans mare mors ipsa appelletur uelut trans istam uitam, quae maris uocabulo significatur. deinde quod hic additum est: et in manibus tuis, non ait apostolus nisi: in ore tuo et in corde tuo. et hoc usque in finem exsecutus est dicens: corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. merito quod ex hebraeo translatum est, quantum a nobis inspici potuit, non habet: in manibus tuis. nec frustra tamen hoc a septuaginta interpretibus additum existimo: nisi quia intellegi uoluerunt etiam ipsas manus, quibus significantur opera, in corde accipi debere, ubi est fides quae per dilectionem operatur. nam si forinsecus ea quae deus iubet manibus fiant et in corde non fiant, nemo est tam insulsus, qui praecepta arbitretur inpleri. porro si caritas, quae plenitudo legis est, habitet in corde, etiamsi manibus corporis quisquam non possit operari, pax illi est utique cum hominibus bonae uoluntatis.

Peccauerunt non ei filii uituperabiles. quod est in graeco: τέκνα μωμητά, quidam interpretati sunt, sicut hoc est: filii uituperabiles, quidam: filii commaculati, [*](4 Rom. 10, 7 10 Rom. 10, 8 11 Rom. 10, 10 13 cf. Hieron. t. XXVIII p. 454 17 Gal. 5, 6 20 cf. Rom. 13, 10 22 cf. Luc. 2, 14 24 I)eut. 32, 5 ) [*]( 1 intellegantur SNU id] hic PSVUT hoc bd 3 accipies N illud nobis S 4 dixit U discendit P descendit NU aque N 5 adiuxerit S 7 transito P quoda N mare om. U 11 usque finem SNU 12 autem om. PSNVU 17 et accipi P 21 est plenitudo V legis] dei Vest legis bd 22 utique om. 81 24 in graeco est Vbd 25 TEPHMQMHTA TSU TEPHMTIMHTA P tsprjfiotfista (s. l. teremoy meta) V tepnaa. anta N hic C;\'lbd 26 est] id est Vxbd )

415
quidam: filii uitiosi. unde non magna quaestio, immo nulla est. sed illud merito ad quaerendum mouet, si generaliter dictum est: peccauerunt non ei — quoniam qui peccat non deo peccat, id est non deo nocet, sed sibi — quomodo intellegendum sit, quod in psalmo legitur: tibi soli peccauir et in Hieremia: tibi peccauimus, patientia Israhel, domine, et iterum in psalmo: sana animam meam, quoniam peccaui tibi, et utrum hoc sit peccare deo* quod "peccare in deum". unde ait Heli sacerdos: si in deum peccauerit quis orabit pro eo? dicam ergo interim quid mihi in praesentia uideatur. intellegent fortasse aliquid melius, qui melius haec sapiunt, aut etiam nos alio tempore, quantum adiuuerit dominus. "peccare in deum* est in his peccare quae ad dei cultum pertinent. nam hoc, quod commemoraui, nihil aliud indicat; sic enim peccabant filii Heli, quibus hoc pater eorum dixit. sic existimandum est peccari etiam in homines qui pertinent ad deum; nam hoc deus legitur dixisse ad Abimelech de Sarra: propterea peperci tibi, ne peccares in me. peccare autem domino" uel potius "peccasse domino" — nisi forte alicubi scriptum occurrat quod huic sensui resistat — hi mihi uidentur non inmerito dici, qui piam paenitentiam peccati sui non agunt, ut glorificetur ignoscens dominus. causam quippe reddens Dauid cur dixerit: tibi soli peccaui et malignum coram te feci, subiecit et ait: ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas cum iudicaris: siue cum dicit deus: iudicate inter me et uineam meam; siue de domino Iesu Christo intellegatur, qui solus uerissime [*](5 ps. 50, 6 6 Hierem. 14, 7. 8 7 Ps. 40, 5 9 I Reg. 2, 25 18 Gen. 20, 6 23 Ps. 50, 6 26 Es. 5, 3 ) [*](3 ei] et N 4 deo] ei bd om. PSVXU post peccat sup. lin. pos. m. 2 Jeo U; in P post peccat repet. non peccat, quae eadem ttocabula repetita in S del. 6 et om. SlUN #ieremia V iheremia T 7 quia PSVTbd 9 ait] ut NPXUX et S peccauerit uir T peccauerit homo (homo 8. I. m. 2) V 10 orauit P1-?1 V{Ul 11 aHqu:. V 17 ad deum om. 6KU 21 quippiam S VI 22 non) nunc bd er. T 24 malum Nbd 26 meani] uineam T şjĮ.Įf: V 27 christo om. S )
416
dicere potuit: uenit enim princeps mundi et in me non habet quidquam — id est quidquam peccati quod morte sit dignum — sed ut cognoscat mundus quia diligo patrem et sicut mandatum dedit mihi pater sic facio; surgite, eamus hinc, tamquam diceret: etiamsi leuissima peccata mortis supplicio persequatur princeps mundi, in me non habet quidquam, sed surgite, eamus hinc, id est ut patiar, quia in eo, quod patior, uoluntatem inpleo patris mei, non poenam soluo peccati mei; et quod Hieremias ait: tibi peccauimus, patientia Israhel, domino utique suppliciter dicitur in paenitentia cum spe salutis ex uenia; et quod dictum est: sana animam meam, quoniam peccaui tibi, hoc idem agitur, ut deus ignoscendo glorificetur, quia magna est eius misericordia super confitentes sibi et redeuntes ad se, qui dicit se nolle mortem peccatoris, quantum ut reuertatur et uiuat. hinc et ipse Dauid non solum in psalmo uerum etiam cum eum deus argueret per prophetam non sine spe propitiationis domini respondit: peccaui domino. medico enim uulneratus uidetur quodam modo. qui ut sanetur se subdit manibus medici, ut in eo medicinae opus inpleatur. in hoc autem cantico praeuidebat propheta futuros quosdam, qui sic fuerint peccaturi deum offendendo magnis iniquitatibus suis, ut nec paenitentiam agere uellent et ad deum redire, ut sanarentur. de quibus etiam alibi dicitur: quoniam caro sunt et spiritus ambulans et non reuertens. potest etiam sic intellegi: peccauerunt non ei, secundum id quod non ei nocuerunt peccato suo, sed sibi.

Et haec benedictio quam benedixit Moyses homo dei filios Israhel, priusquam defungeretur. et [*]( 1 Ioh. 14, 30, 31 15 cf. Ezech. 33, 11 18 II Eeg. 12. 13 24 Ps. 77, 39 28 Deut. 33, 1-5 ) [*]( 1 huius mundi N 2 id est quidquam om. S 6 persequantur S mundi qui (qui*. I. m. 1) V 7 sed om. SV llspeIIV 12 quoniam] quia bd 13 glorificitur N 15 quid U 17 arguent N 21 prouidebat S 22 fuerint scripsi: fuerunt PlSIVNUl fuerant laS-Uabd ei peccaturi U peccatori N 23 uellent] ualeant N 28 qua SJ!2 1\'2 29 filio P1 )

417
dixit: dominus ex Sina uenit et alluxit ex Seir nobis; <et> festinauit ex monte Pharan cum multis milibus Cades, ad dexteram eius angeli cum eo. et pepercit populo suo; et omnes sanctificati sub manus tuas et hi sub te sunt. et accepit de uerbis ipsius legem, quam mandauit nobis Moyses, hereditatem congregationibus Iacob. et erit in dilecto princeps congregatis principibus populorum simul tribubus Israhel. non neglegenter praetereunda est ista prophetia. adparet quippe ista benedictio ad nouum populum pertinere, quem dominus Christus sanctificauit, ex cuius persona ista dicuntur a Moyse, non ex persona ipsius Moysi, quod in consequentibus euidenter adparet. nam si propterea dictum est: dominus ex Sina uenit, quia in monte Sina lex data est, quid sibi uult quod sequitur: et alluxit ex Seir nobis, cum Seir mons Idumaeae sit, ubi regnauit Esau? deinde cum Moyses filios Israhel benedicat his uerbis, sicut scriptura praedixit, quomodo idem dicit: et accepit de uerbis ipsius legem, quam mandauit nobis Moyses? nimirum ergo prophetia est, ut diximus, populum nouum Christi gratia sanctificatum praenuntians ideo sub nomine filiorum Israhel, quia semen est Abraham, hoc est filii sunt promissionis, et interpretatio eius est «uidens deum". dominus ergo, qui ex Sina uenit, Christus intellegendus est, quoniam Sina interpretatur "tentatio". uenit ergo ex tentatione passionis, crucis, mortis. et alluxit ex Seir. Seir interpretatur ..pilosus", quod significat peccatorem; sic enim natus est Esau odio habitus. sed quoniam qui sedebant in tenebris et in umbra mortis, lux orta est eis, ideo alluxit ex Seir. simul etiam non absurde intellegitur esse praedictum ex gentibus quae significantur per nomen Seir, quia mons est pertinens ad Esau, uenturam gratiam [*]( 27 cf. Gen. 25, 25 cf. Es. 9, 2 ) [*]( 1 eir P1 2 et addidi; cf. pag. 418, 4 faran PSU fran K 7 dilectjo P 8 tribus V 9 appareret PTJS1 15 nobis om. V 22 filii om. N 23 est om. N quia S 28 sedebat SlUl 31 qui in ras. V ) [*]( XXVIII Aua. sect. III para S ) [*]( 27 )
418
Christi populo Israhel. unde dicit apostolus: ita et hi nunc non crediderunt in uestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur. ipsi ergo dicunt: alluxit ex Seir nobis. et festinauit ex monte Pharan — id est ex monte fructifero; id enim interpretatur Pharan, quo significatur ecclesia — cum multis milibus Cades. et mutata" interpretatur Cades et ., sanctitudo". mutata sunt ergo multa milia et sanctificata per gratiam, cum quibus uenit Christus ad Israhelitas postea colligendos. sequitur et dicit: ad dexteram eius angeli cum eo; hoc non indiget expositione. et pepercit, inquit, populo suo, donans remissionem peccatorum. unde ad ipsum conuertit sermonem atque ait: et omnes sanctificati sub manus tuas et hi sub te sunt, non utique superbientes et suam iustitiam uolentes constituere, sed agnoscentes gratiam, ut iustitiae dei subiciantur. et accepit, inquit, de uerbis ipsius legem; populus utique de quo ait: et pepercit populo suo. accepit ergo de uerbis ipsius legem, quam mandauit, inquit, nobis Moyses; hoc est: populus eius de uerbis eius accepit legem, quia de doctrina eius intellexit legem eam ipsam quam mandauit nobis Moyses. ipse quippe ait in euangelio: si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. non enim accepit populus ille legem quam non intellexit, sed tunc accepit, quando intellexit de uerbis eius carens uelamine ueteri conuersus ad dominum. hanc dicit hereditatem congregationibus Iacob, quae intellegenda est non terrena, sed caelestis, non temporalis, sed aeterna. et erit, inquit, in dilecto princeps; ipse utique in dilecto populo erit princeps dominus Iesus congregatis principibus populorum — id est gentium — simul tribubus Israhel, [*]( 1 Rom. 11. 31 14 cf. Rom. 10, 3 21 Ioh. 5, 46 ) [*]( 2 uestra misericordia T 4 nobis om. N 5 quod NUT 6 mutata-et om. S 10 hoc om. U 13 hii PV 15 ut] et PSIUI 17 populus-legem om. N 20 eam] meam SU 28 et om. V 30 tribus PSNVWT )
419
ut inpleatur quod supra dictum est: laetamini, gentes simul cum populo eius, quia caecitas ex parte Israhel facta est, donec plenitudo gentium intraret et sic omnis Israhel saluus fieret.

Cum Ioseph benediceret, ait inter cetera: primogenitus tauri pulchritudo eius. quod non ita legendum est, tamquam dixerit: primogenitus tauri, sed. cum sit primogenitus, pulchritudo eius tauri est; propter crucis cornua de domino intellegitur figuratum.