Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
QVAEST. I. In eo, quod commemorat Moyses dixisse se populo timenti hostes inhabitantes terram, quo introducendus fuit: ne paueatis neque timeatis ab eis; dominus deus uester, qui praecedit ante faciem uestram, ipse simul debellabit eos uobiscum, satis ostenditur ita esse adiutorem deum, ut etiam homines agant aliquid.
Et noluit Seon rex Esebon transire nos per ipsum, quoniam indurauerat dominus deus noster spiritum eius et confortauit cor eius, ut traderetur in manus tuas sicut in hac die. haec dicens Moyses, dum populum alloquitur, tale aliquid commemorat, quale dicebatur in Exodo: ego induraui cor Pharaonis, et quod in Psalmis legitur: conuertit cor eorum, ut odissent populum eius. nec tacetur hic causa indurationis huius, cum dicitur: ut traderetur in manus tuas sicut in hac die, id est ut uinceretur a te. quod non fieret, nisi resisteret; non autem resisteret nisi corde obdurato. cuius rei iustitiam si quaesierimus, inscrutabilia sunt iudicia dei; iniquitas [*]( 9 Dent. 1, 29. 30 13 Deut. 2, 30 18 Ex. 10, 1 19 Ps. 104, 25 24 cf. Rom. 11, 33 cf. Rom. 9, 14 ) [*]( 1 et cum U fugerat N 2 et esse T 5 Expliciunt questiones libri numeri [locutiones eiusdem libri numeri fol. 179 C Expliciunt questiones numerorum Incipiunt quaestiones deuteronomii fol 149 P, fol. 139 Y, fol. 175 U Incipiunt quaestiones deuteronomii pag. 423 S Explicit quęstiones numerorum inC loquutiones deuteronomii fol 105 N Explicit liber de quaest. numeri incipit liber de quaestionibus deuteronomii fol. 131 T 6 Explicit loquutiones deuteronomii. Incipit quaestiones eiusdem libri fol, 108 N 10 noster PSVUTbd praecedat F* 11 debellauit PUl 18 quodj cot N 24 ut scrutabilia T )
Verum tamen Og rex Basan reliquus factus est a Raphain. hoc nomine, quod est Raphain, gigantes significari in hebraea lingua dicunt qui eam nouerunt. unde quod habent plerique codices "derelictus est a Raphain", planius utique dicitur: reliquus factus est, ut ipse ex illis remansisse iutellegatur, cuius etiam consequenter longitudo et latitudo ferrei lecti commemoratur ad eius magnitudinem commendandam.
Ne feceritis iniquitatem et faciatis uobis ipsis sculptilem similit-udinem, omnem imaginem. quid intersit inter similitudinem et imaginem quaeri solet. sed hic non uideo quid interesse uoluerit, nisi aut duobus istis uocabulis unam rem significauerit aut similitudinem dixerit, si uerbi gratia fiat statua uel simulacrum habens effigiem humanam, non tamen alicuius hominis exprimantur liniamenta, sicut pictores uel statuarii faciunt intuentes eos quos pingunt seu fingunt; hanc enim imaginem dici nemo dubitauerit. secundum quam distinctionem omnis imago etiam similitudo est, non omnis similitudo etiam imago est. unde si gemini inter se similes sint, similitudo dici potest alterius cuiuslibet in altero, non imago. si autem patri filius similis sit, etiam imago recte dicitur, ut sit pater prototypus, unde illa imago expressa uideatur. quarum aliae sunt eiusdem substantiae, sicut filius, aliae non eiusdem, sicut pictura. unde illud, quod in Genesi scriptum est: fecit deus hominem ad imaginem dei, manifestum est ita dictum, ut non eiusdem substantiae sit imago quae facta est. si enim eiusdem esset, non facta, sed genita diceretur. sed quod [*](3 Deut. 3, 11 11 Deut. 4, 16 27 Gen. 1, 27 ) [*]( 1 deum] eum NUT confortatum del. S 2 et] etiam l\'bd om. S mala N 4 rafain (bis) PNVDT 5 dicuntur SVXU 6 habent latini T derelicta N 16 ulut si T 17 effigiam N exprimatur PLTi 18 lineamenta Jôd aut sicut N 19 dicij di PINYU 24 pater om. U ) [*](24* )
Quid est autem quod ait: similitudinem omnis piscis, quaecumque sunt in aquis sub<ter> terra? an et aquam propter tractabilem corpulentiam terram intellegi uoluit et secundum hoc in eo, quod scriptum est: fecit deus caelum et terram, et aquas debemus accipere? assidue quippe scriptura his duabus partibus commemoratis uniuersum mundum uult intellegi secundum illud: auxilium meum a domino, qui fecit caelum et terram et [*](2 Gen. 1, 26 9 cf. Ex. 20, 4 18 cf. Deut. 4, 17 22 Deut. 4. 18 25 Gen. 1, 1 28 Ps. 120, 2 ) [*]( 13 si nulla om. PSVUT similitudo om. T 15 homines PSlNVUT potest fieri S 17 de pecoribus] decoribus N 18 inrationabilibus VPSU 23 quicumque T sint N bubter scripsi: sub libri terrA. pi VINUS 24 an et] anent N )
Et ne suspiciens in caelum et uidens solem <et lunam> et stellas et omnem ornatum caeli errans adores ea et seruias illis, quae distribuit dominus deus tuus ea omnibus gentibus quae sunt sub caelo. non ita dictum est, tamquam deus praeceperit ea coli a gentibus, a solo autem populo suo non coli; sed aut ita dictum est, quod deus praescierit gentis culturam exhibituras his caelestibus et tamen hoc praesciens creauerit ea, eum uero populum suum futurum esse praesciuerit, qui ista non coleret; aut" distribuit" dictum est, ut intellegatur usus, qui commendatur in Genesi: ut sint in signis et in temporibus et in diebus et in annis, quem usum in eis communem habet populus dei cum omnibus gentibus. non autem cultum quem habent aliae gentes.
Ne obliuiscamini testamentum domini dei uestri, quod disposuit ad uos, et faciatis uobismet ipsis sculptilem similitudinem omnium quaecumque constituit tibi dominus deus tuus. hic certe generaliter loquens similitudinem posuit, imaginem tacuit, quoniam, si nulla fit similitudo, profecto nec imago, quia ubi imago, continuo similitudo, quamuis non ubi similitudo continuo imago.
Quaerendum quomodo dictum sit: interrogate dies priores qui fuerunt priores te ex die qua creauit deus hominem super terram et a summo caeli usque ad summum caeli; subauditur enim [*](4 Deut. 4, 19 14 Gen. 1, 14 17 cf. Hebr. 11, 25 18 Deut. 4, 23 26 Deut. 4, 32 ) [*]( 1 huiusmodi T subter scripsi: sub libri terra PSU 2 habitaturi P1 Ul o et lunam addidi cum bd: om. codd. omne PU 6 erran N seruies NVU quia N 7 ea exp. T 8 est om. N deus om. S 11 eas SNUT 12 eu N prescierit N 13 intellegatur usus] intellegaturus N 19 sec. cod. Alex. 20 scuptilem N 26 quomo V1 )
Quid est quod ait: dominus deus uester disposuit ad uos testamentum in Coreb; non patribus uestris disposuit dominus testamentum hoc, sed ad uos, uos hic omnes uiuentes hodie. facie ad faciem locutus est dominus ad uos in monte e medio ignis? an quia illi qui non ingrediuntur in terram promissionis — mortui sunt enim omnes — non pertinent ad hoc testamentum, quorum tunc recognitio facta est, cum uiginti annis aetatis et supra numerarentur usque ad quinquaginta annos habiles ad bellum? quomodo ergo illis locutus est dominus, quid hodie uiuunt? an quia ex uiginti annis et infra potuerunt multi tunc esse, qui hoc bene meminissent, [*]( 6 cf. Matth. 24, 31 9 Deut. 4, 33 18 Deut. 5, 2-4 26 cf. Num. 1, 20 ) [*]( 3 usquc-terrse om. V 4 facile] facere N tales N et om. X 7 binc N esset N 8 singularem FUlT singularit i, rem V singulariter bd 12 uixisti] uidisti T 19 oreb S choreb V Horeb bd 21 alt. uos om. N facie] faciem PVIN 22 monte PSUNTI 27 bellum annis N )
Sed quid est quod ait: facie ad faciem locutus est dominus ad uos, quos paulo ante maxime admonere curauit, quod nullam similitudinem uiderint, sed solam uocem de medio ignis audierint? an propter rerum euidentiam et quodam modo praesentiam manifestatae diuinitatis, de qua dubitare nemo posset, his uerbis usus est? quod si ita est, quid prohibet de ipso Moyse hoc intellegi in eo quod de illo dictum est, quod facie ad faciem locutus sit cum eo dominus, ut nec ipse aliquid oculis uiderit praeter ignem? an aliquid amplius uidisse intellegitur, quia scriptum est eum intrasse in nebulam uel nimbum ubi erat deus? sed etsi aliquid amplius uidit quam illi, non eum tamen mortalibus oculis uidisse dei substantiam ex illis eius uerbis intellegi potest, quibus ait deo: si inueni gratiam ante te, ostende mihi temet ipsum, [ut] scienter uideam te. neque enim arbitrandum est hunc populum, cui Moyses loquebatur, sic tunc uidisse deum facie ad faciem, quando in monte loquebatur e medio ignis, quemadmodum apostolus dicit in fine nos esse uisuros, ubi ait: uidemus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. quid autem hoc et quantum esset, consequenter aperuit dicens: nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut [*]( 10 cf. Deut. 4, 33 14 cf. Ex. 33, 11 17 cf. Ex. 24, 18 21 Ex. 33, 13 26 I Cor. 13, 12 ) [*]( 1 quam] qua U 3 post supra repetuntur a 374, 24 numerarentur-u. 3 annorum in N 8 (et 15) facie] faciem PNV1 9 dominus om. PYT 14 de illo om. N 16 an] in N 22 ut inclusi; cr. p.186, 23; 187,2.14 24 si PlU facie] faciem PlN in monte om. N 25 e] in N dixit V 27 facie] faciem NVI 28 esse N )
Quid est quod ait: et ego stabam inter dominum et uos in tempore illo adnuntiare uobis uerba domini, tamquam in loco esset dominus, hoc est in monte, unde illi uoces audiebant? quod sic accipiendum est, ut non ex hoc suspicemur dei substantiam in ullo aliquo esse corporali loco, qui est ubique totus, nec per locorum interualla propinquat aut recedit; sed demonstrationes eius in ea creatura. quae non est quod ipse. non aliter humanis sensibus exhibentur. unde dominus uolens auferre ab huius modi suspicionibus mentem nostram, quibus putatur deus loco aliquo contineri, ueniet, inquit, hora, quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis patrem. uos adoratis quod nescitis; nos adoramus quod scimus, quia salus ex Iudaeis est. sed uenit hora et nunc est, quando ueri adoratores adorabunt patrem in spiritu et ueritate. nam et pater tales quaerit qui adorent eum. spiritus est deus et eos qui adorant eum in spiritu et ueritate oportet adorare. medium ergo se dixit Moyses non inter [*]( 7 Matth. 5, 48 10 cf. Epist. 92, 5; 147, 3o 12 Deut. 5, 5 22 Ioh. 4, 21-24 ) [*]( 1 ipsius N 3 quantum T 6 sed-deum om. N 10 defuerunt Ul 11 patauerint N 12 deum PVITI 15 illi om. T 16 sui suspimur T aliquo] aquo K 17 tocius N 22 uenihit N 23 hierosolimis S hierusolimis U iherosolimis T 27 prius et om. N 30 se om. PVT )
Sed merito quaeritur quomodo accipiantur haec uerba Deuteronomii dicente Moyse: et ego stabam inter dominum et uos in tempore illo adnuntiare uobis uerba domini, quoniam timuistis a facie ignis et non ascendistis in montem, dicens: ego sum dominus deus tuus et cetera: quae iam uerba dei sunt. quae decalogus continet. quid ergo uult quod addidit: dicens? si enim putauerimus hyperbaton, ut ordo uerborum sit: et ego stabam inter dominum et uos in tempore illo adnuntiare uobis uerba domini dicens: ego sum dominus deus tuus, non erit uei-um. non enim haec uerba per Moysen populus, sed de medio ignis audiuit: quod cum sustinere non posset audito decalogo, postulauit. ut per Moysen cetera audiret. restat ergo, ut quod positum est "dicens" pro eo positum intellegamus, ac si esset: "cum diceret", ut iste sit sensus: et ego stabam inter dominum et uos in tempore illo adnuntiar uobis uerba domini, quoniam timuistis a facie ignis et non ascendistis in montem, cum diceret: ego sum dominus deus tuus. ut subauditur "cum diceret utique dominus". cum enim haec uerba diceret dominus, quae consequenter ex decalogo cuncta commemorat, tunc timuit populus a facie ignis et non ascendit in montem et rogauit, ut per Moysen potius uerba domini audiret. [*]( 3 cf. Ex. 20, 19 9 Deut. 5, 6 26 cf. Ex. 20, 18. 19 ) [*]( 3 est territus] esterius N audita (ta s. l. m. 2) U audiens NS audit P uocê PNU dei PSVUTbd 6 dehuteronomii N deum SNVUT 10 quae iam] qua etiam N dei uerba S 12 yperbaton NVUT yperbato P 13 illo in tempore T 14 domini om. S 16 moyse PlUl 18 uti N 19 cum] ut SNVU ut T 20 deum S )
Quae uerba Moyses commemorat in Deuteronomio dicta sibi a populo, cum audire iam nollent uocem dei, sed per eum peterent sibi dici quae dicebat deus, id est: ecce ostendit dominus deus noster nobis gloriam suam et uocem eius audiuimus e medio ignis et cetera, non eadem prorsus leguntur in Exodo, ubi primum narrata sunt, quae modo repetuntur. unde intellegamus, quod aliquotiens iam commemoraui, non esse in mendacio deputandum, si aliis quibuslibet uerbis eadem uoluntas manifestatur, propter euangelistarum etiam uerba, quae ab inperitis et calumniosis tamquam repugnantia reprehenduntur. neque enim magnum erat Moysi adtendere quae in Exodo scripserat et eisdem omnino uerbis illa repetere, nisi pertineret ad sanctos doctores nostros hoc ipsum insinuare discentibus, ut nihil aliud in uerbis loquentium quaerant nisi uoluntatem propter quam enuntiandam uerba instituta sunt.
Quid est quod ait Moyses dictum sibi esse a domino de populo hebraeo: quis dabit esse sic cor eorum in eis, ut timeant me et custodiant mandata mea? an hic iam uult intellegi gratia sua concedi hoc beneficium, ut sit in hominibus iustitia dei ex fide non quasi propria uelut ex lege? hoc enim et per prophetam significat dicens: auferam eis cor lapideum et dabo eis cor carneum: quod propter sensum dictum est, quem caro habet et lapis non habet, uerbo utique translato. hoc ipsum et alibi dicit: ecce dies ueniunt, dicit dominus, et consummabo super domum Israhel et super domum Iuda testamentum nouum non secundum testamentum quod disposui ad patres eorum in die qua adprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti. [*]( 3 Deut. 5, 24 6 cf. Ex. 20, 22 18 Deut. 5, 29 21 cf. Philipp. 3, 9 23 Ezech. 11, 19; 36, 26 26 Hierem. 38 (31), 31. 32. 33.34 ) [*]( 2 domini S 3 dici quae dicebat] dioquedscebat N 9 manifestantur N 11 caloniosis N 14 dicentibus VIUl 18 dabis V in eis om. T 20 hinc S gratiS sui N concede N 27 Israhel-domum om. N )
Quod ait de domino: et in nomine eius iurabis, non ita praeceptum accipiendum est, quasi iurari iusserit, sed in alterius alicuius dei nomine iurari prohibuit. melius autem fit, si secundum euangelium nec iuraueris; non quia mala est uera iuratio, sed ne in periurium incidatur facilitate iurandi. qui enim iurat, non solum uerum, sed etiam falsum potest iurare; qui autem omnino non iurat, a periurio longe ambulat.
Et recordaberis omnem uiam quam duxit te dominus deus tuus in deserto, ut adfligeret te et tentaret te et cognita faceret quae in corde tuo sunt, si obseruabis mandata eius, an non. hic apertius dictum est, quod alibi genere locutionis obscurum est, ubi legitur: tentat uos dominus deus uester, ut s cia t si diligitis cum. intellegitur enim positum esse "ut sciat" pro eo quod est" ut sciri faciat". quod modo dilucide dictum est: ut tentaret te et cognita faceret [*]( 8 II Cor. 3, 3. 6 11 Deut. 6, 13 14 cf. Matth. 5, 34 19 Deut. 8, 2 24 Deut. 13, 3. ) [*]( 1 hoc] hoc est Pbd 2 pos N 4 peccatum U 5 hoc bd lliscernit bd 6 inprim. om. SVU1 10 litterae scripsi cum bd: littera codd. spiritu NVUT 12 iusserit iurari T iusserit—iarari om. N 13 iurare T 15 in] im N om. S peiurium NUT incitatur N 17 iurare potest bd peiurio PNU 19 recordaueris PlSlU per quam T duxite N 21 in om. N 26 quo modo VUSy 27 dilucidtl N dictum om. N )
Et scies hodie quia non propter iustitias tuas dominus deus tuus dat tibi terram bonam istam hereditare, quoniam populus dura ceruice es. certe isti sunt, qui propterea non meruerunt perire in deserto, quia nescierunt dextera aut sinistra. ecce iam dura ceruice appellantur. unde uidendum est illud in sacramento esse dictum, non quod istorum merita commendata sint. nam ne quis existimet subito istos uituperabiles factos, qui mento fuissent ante laudati, paulo post eis dicitur: memor esto, ne obliuiscaris quanta exacerbasti dominum deum tuum in deserto: ex qua die existis de terra Aegypti, donec uenistis in locum hunc, increduli perseuerabatis quae ad dominum. quodsi quidam eorum tales erant, quidam uero fideles et boni, etiam sic non utique illis datur terra promissionis, qui nesciunt dextra aut sinistra, ut hoc sic intellegamus quasi non offenderint deum. nam et patres eorum, qui mortui sunt nec in eandem terram intrare permissi sunt, tales inueniuntur fuisse, ut in eis essent quidam etiam boni. propter quod apostolus non omnes, sed quosdam eorum dicit offendisse, in quibus eorum peccata commemorat. similes quippe istos parentibus suis ita euidentius docet et ista scriptura Deuteronomii, quod consequenter adiungit et dicit: et in Coreb exacerbastis dominum. ubi certe illi exacerbauerunt, qui propter eadem mala merita sua non sunt in terram promissionis inducti.
In illo tempore dixit dominus ad me: excide tibi duas tabulas lapideas quemadmodum priores [*]( 3 Deut. 9, 6 7 cf. Deut. 1, 39 11 Dent. 9, 7 21 cf. I Cor. 10, 6-9 25 Deut. 9, 8 28 Deut. 10, 1-4 ) [*]( 3 scias Pbd 7 dextra NUT dexteram bd sinistram bd 10 ct subito V 11 ei N 12 quanta T exaceruasti PS 14 šw; r/ohts cod. Alex. perseuerabitis NVI perseuerauistis V2T perseuerastis bd 15 quae txp. T 16 non sic N 17 dexteram bd sinistram bd 20 pennissunt P 25 oreb S choreb V Horeb bd 27 terra N )
Denique illud quod est in Exodo cum transeunter tractaremus et quid nobis in ea differentia uisum fuerit litteris mandaremus, cur priores tabulae, quae contritae sunt, digito dei scriptae referantur, secundas autem tamdiu in arca tabernaculoque mansuras ipse Moyses scripsisse dicatur, ita per hanc differentiam duo testamenta significata esse diximus, ut in uetere testamento lex commendaretur tamquam opus dei, ubi homo nihil fecerit, eo quod lex timore non posset inpleri, [*]( 13 Ex. 34, 27. 28 23 cf. quacst. de Ex. CLXVI ) [*]( 1 facias Ul 2 xat Ypotyui cod. Alex et Lag tabulas N 3 inmittet PISNUI immitte TPl 7 scripsi N 9 montem PNVUT 12 ubi om. T 15 testamentum tibi Pbd 17 manducaui N 23 est] et T om. bd in Exodo cum om. T )
Nunc ergo, cum legitur in Deuteronomio de secundis tabulis ita dictum: et excidi duas tabulas lapideas sicut priores et ascendi in montem et duae tabulae in duabus manibus meis. et scripsit in tabulis secundum scripturam priorem decem uerba — non enim ait: et scripsi, sed" s c ri psi t", hoc est deus, sicut paulo ante dixerat uerba dei sibi dicta: excide tibi duas tabulas lapideas quemadmodum priores et ascende ad me in montem; et facies tibi arcam ligneam; et scribam in tabulis uerba quae erant in tabulis prioribus — discutienda nascitur quaestio, quod utrasque tabulas, id est et priores et secundas, deus hic legitur scripsisse, non homo. sed si in ipso quoque Exodo uerba dei legantur, ubi iubet easdem tabulas secundas excidi a Moyse, nihil aliud inuenitur quam ipsum deum se easdem promisisse scripturum; nam ita scriptum est: et dixit dominus ad Moysen: excide tibi duas tabulas lapideas sicut et priores et ascende ad me in montem. et scribam in tabulis uerba quae erant in tabulis prioribus, quas tu contriuisti. excepto itaque libro Deuteronomii quaestionem istam etiam solus liber Exodi continet, quomodo dixerit deus: et scribam in tabulis uerba quae erant in tabulis prioribus, cum paulo post legatur: scribe tibi uerba haec; etenim in uerbis his posui tibi testamentum et Israhel. et erat ibi Moyses in conspectu domini [*]( 1 cf. Rom. 13, 10 7 Dent. 10. 3. 4 12 Deut. 10, 1. 2 21 Ex. 34. 1 28 Ex. 34, 27. 28, ) [*]( 3 potes N 8 monte N 9 scripsi N 11 scripsi] scripsit T 13 a me N 14 monte N facias PN 17 scripsisse legitur S 20 promisisset X 22 et om. S )
Quod si ita est, non quidem illa differentia duorum testamentorum, quae nobis uisa est, in his uerbis commendari potest, quando et priores et secundas tabulas scripsit non homo sed deus, uerum tamen illa certe distantia non habet dubitationem, quod priores tabulas et deus fecit et deus scripsit. non enim tunc dictum est ad Moysen: excide tibi duas tabulas, sed ita potius legitur: et conuersus Moyses descendit de monte, et duae tabulae testimonii in manibus eius: tabulae lapideae scriptae ex utraque parte <earum>, hinc atque hinc erant scriptae; et [*]( 29 Ex. 32, 15. 16 ) [*]( 4 quod superius S scribet N 5 testamentum tibi Sld et om. Pl 6 quandoj quae PSVNbd ita Nbd 11 manducabit N 14 certe PiST 25 non- deus om. V 32 earum addidi; cf. p.197,13 erant scriptae exp. V )
In illo tempore distinxit dominus tribum Leui portare arcam testamenti domini, adsistere coram domino, ministrare et orare in nomine eius usque in hunc diem. propter hoc non est Leuitis pars et sors cum fratribus suis; dominus ipse pars eius est, sicut dixit ei. nisi per hanc tribum significaretur uniuersum regale sacerdotium, quod ad nouum pertinet testamentum, nullo modo ausus esset dicere homo, qui ex eadem tribu non erat: pars mea dominus, et in alio psalmo: dominus pars hereditatis meae.
Quid est quod praecepit Moyses commendans uerba domini et ait: <et> scribetis ea super limina domorum uestrarum et ianuarum uestrarum, cum hoc secundum proprietatem nemo fecisse Israhelitarum commemoretur uel legatur, quia nec quisquam potest, nisi forte diuidat ea per multas partes domus suae? an hyperbolica commendatio est, sicut multa dicuntur?
Quaerendum quomodo iubeat decimationes omnium fructuum et primitiua pecorum non manducari nisi in ciuitate ubi templum erit, cum eas Leuitis dari in lege praeceperit. [*]( 6 Phil. 2. 12 10 Deut. 10, 8. 9 18 Ps. 72, 26 Ps. 15, 5 21 Deut. 11. 20 27 cf. Deut. 12, 11 ) [*]( 1 est enim PVUT et enim N 7 uestrQ N 8 ct uos T 10 tribuum VI 17 esae N diceret N 18 domine alt. U 20 praecipit S 21 et addidi eas PTX 24 ne N 25 yperbolica PSNVUT 28 ciuita P1 29 erat V praecepit PV praeciperit U1 ) [*]( XXVIII Aug. lect. III pirt S ) [*]( 25 )
Si autem surrexerit in te propheta seu somniator somnians et dederit tibi signum uel prodigium et uenerit signum siue prodigium quod locutus est ad te dicens: eamus et seruiamus diis aliis, quos nescitis, non audietis uerba prophetae illius uel somniantis somnium illud, quoniam tentat dominus deus uester uos scire an diligatis dominum deum uestrum ex toto corde uestro et ex tota anima uestra. hoc quidam interpretes latini non ita posuerunt: scire an diligatis, sed "ut sciat an diligatis". quamuis eadem sententia uideatur, uerum tamen illud, quod dictum est "scire", facilius ad illos refertur; ut sic accipiamus "tentat uos scire", ac si diceretur: "testando uos facit scire". ubi sane intellegi uoluit etiam illa quae a diuinantibus non secundum deum dicuntur, si acciderint quae dicuntur, non accipienda sic ut si fiant quae praecipiuntur ab eis aut colantur quae coluntur ab eis. nec praeter suam potestatem deus ostendit esse quod ista contingunt, sed, quasi quaereretur cur ea permittat, causam tentationis exposuit ad cognoscendam eorum dilectionem, utrum eam habeant erga deum suum, cognoscendam uero ab ipsis potius quam ab illo qui scit omnia antequam fiant.
Post tres annos produces omnem decimam fructuum tuorum; in illo anno pones illud in ciuitatibus tuis, et ueniet Leuita, quia non est ei pars neque sors tecum, et aduena et pupillus et uidua quae in ciuitatibus tuis et manducabunt et saturabuntur, ut benedicat te dominus deus tuus in omnibus operibus tuis quaecumque feceris. ex ista [*]( 1 Deut. 13, 1-3 23 Deut. 14, 27. 28 (28, 29) ) [*]( 1 surrexit Tbd 2 tibij sibi NUV1 4 a N et seruiamus oro. N dis N 5 audieritis V 6 somnianti PSI VIUIT 9 quidem PU quid 6 N 13 facit uos S 16 sicut si (si m. 2 s. l.) U sicut PSVT sicut non N sic ut bd 19 adposuit N 21 ab post quam om. S 23 decimas N 26 uiduafi (6 in ras.) T 29 SP?OIC COJ cod. Alex. ex ista] existima PS existjipa T ex ista (ista m. 2 add.) U )