Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Quid est quod, cum deus Moysi praeciperet de Iesu Naue, ait inter cetera: et dabis de gloria tua super eum? nam graeca locutione τῆς δόξης habet, quod tantundem ualet, ac si diceret "de gloria", id est τῆς δόξης. latini autem nonnulli interpretati sunt: dabis gloriam tuam, non: de gloria tua. sed siue illud esset, ut gloriam tuam diceret, non ideo eam non habiturus erat Moyses; nec, quia dixit "de gloria", ideo minutum est quod habebat. sic enim accipiendum est, ac si diceret: facies eum socium gloriae tuae; non autem huius modi res quasi partiliter diuisae minuuntur, sed totae sunt omnibus, totae singulis qui earum habent societatem.

Homo homo quicumque uouerit uotum domino aut iurauerit iuramentum aut definierit definitionem de anima sua, non profanabit uerbum suum: omnia quaecumque exierint ex ore eius faciet. non hoc ad omnem iurationem pertinet, sed ad eam, ubi quisque de anima sua uouerit alicuius utique rei abstinentiam, qua ei licebat uti per legem, sed per uotum sibi ipse efficit non licere.

Si autem mulier uouerit uotum domino aut definierit definitionem in domo patris sui in iuuentute sua et audierit pater eius uota eius et definitiones eius quas definiuit aduersus animam suam et tacuerit pater eius, et stabunt omnia uota eius et omnes definitiones eius quas definiuit aduersus animam suam manebunt ei. si autem [*](5 Num. 27, 20 16 Num. 30, 3 24 Num. 30, 4—6 ) [*]( 4 praeciperet Moysi Tbd 6 tes doxes CPSNV tres doies T 7 apo tes doxes CSNP aporte dOles V apote5 doxes T 8 de gloria tuã C 13 res huiusmodi PSNVT 16 alt. homo om. V 18 profanauit SlN 21 ei] e N 28 ęţ stabunt VT )

363
abnuens abnuerit pater eius quacumque die audierit omnia uota eius et definitiones eius, quas definiuit aduersus animam suam. non stabunt; et dominus emundabit eam, quia abnuit pater eius. quoniam quidem de muliere, quae adhuc in iuuentute sua in domo patris est. loquitur, merito hic quaeritur etiam de uoto uirginitatis; mulieres quippe etiam uirgines in scriptura appellari solere notissimum est. et uidetur etiam apostolus de patre loqui, cum dicit: seruet uirginem suam, et: det nuptum uirginem suam et cetera hoc modo. ubi nonnulli intellexerunt uirginem suam uirginitatem suam; nulla tamen hoc simili scripturarum locutione demonstrant. cum sit inusitatissima. quod autem ait: aduersus animam suam, non sic accipiendum est, quasi animae noceat talibus uotis; sed aduersus animam dicitur aduersus animalem delectationem. sicut etiam de ieiunio praecipiens superius ait: et adfligetis animas uestras.

Quod autem ait: et dominus emundabit eam, quia abnuit pater eius, emundabit dixit "a uoti non inpleti crimine absoluet". sicut in multis locis dicitur: et mundabit eum sacerdos. id est mundum habebit, mundum iudicabit; sicuti est et illud: mundatione non mundabis reum, id est: non dices mundum eum qui inmundus est.

Si autem facta fuerit uiro et uota eius super eam secundum distinctionem labiorum eius, quanta definiuit aduersus animam suam, et audierit uir eius et tacuerit ei quacumque die audierit, et ita stabunt omnia uota eius et definitiones eius, quas definiuit aduersus animam suam, stabunt. si autem abnuens [*](9 I Cor. 7, 37, 38 17 Num. 29, 7 18 Num 30, 6 20 cf. Leu. 13, 6 24 NUlO. 80, 7-9 ) [*]( 4 emundauit Pili 5 de s. 1. m. 2 C 9 de C dat PSlNVIT 13 sint C 14 anima enoceat C 19 emundauit CN 21 mundabite quae N eam CT om. N 22 iudicauit C et om. C 23 dicis Plr 26 definit C 27 fin. et exp. VT i§ta T 28 defineuit C 29 stabunt exp. T )

364
abnuerit uir eius in quacumque die audierit, omnia uota eius et definitiones eius, quas definiuit aduersus animam suam, non manebunt, quoniam uir abnuit ab ea, et dominus mundabit eam. feminam sub patre antequam nubat et sub uiro nuptam noluit lex ita uouere aliquid deo aduersus animam suam, id est in aliquarum rerum licitarum atque concessarum abstinentia, ut in eisdem uotis feminea ualeat auctoritas, sed uirilis, ita ut, si adhuc innuptae iam concesserat pater uota persoluere, si. antequam persoluerit, nupserit et uiro eius hoc cognitum non placuerit, non persoluat et sit omnino sine peccato, quia dominus mundabit eam, sicut dicit, id est mundam iudicabit; neque hoc contra deum fieri putandum est, cum ipse deus hoc praeceperit, hoc uoluerit.

Sequitur autem de uiduis uel a uiro abiectis, id est non sub potestate uiri constitutis aut patris et earum uota ad persoluendum libera esse dicit hoc modo. et uotum, inquit. uiduae et expulsae quaecumque uouerit aduersus animam suam manebunt ei. deinde dicit de nupta, si in domo uiri sui iam constituta aliquid tale uouerit. de illa enim prius dixerat, quae in domo patris uouerat et antequam redderet nupserat. de hac ergo. quae in domo mariti uouit, ita loquitur: si autem in domo uiri eius uotum eius aut definitio quae aduersus animam eius cum iureiurando et audierit uir eius et tacuerit ei et non abnuerit ei, et stabunt omnia uota eius et omnes definitiones <eius>, quas definiuit aduersus animam suam, stabunt aduersus eam. si autem circumauferens circumauferat uir eius quacumque die audierit. omnia [*]( 17 Xum. 30, 10 23 Num. 30, 11-16 ) [*]( 2 eius ante quas om. SU 4 mundauit CN 5 nubaut V niuat C nupta C 8 feiuine C 9 iam om. PV 11 persolbat C peccatum C 12 mundauit CX ea UlTSl iudicauit C 16 eorum C 17 liberå Y 18 uoluerit Y 21 uoluerit PISUP 26 et ante stabunt expo Yeras. T 27 eius addidi 28 et stabunt PSXVU (et exp.) T )

365
quaecumque exierint ex labiis eius secundum uota eius et secundum definitiones quae aduersus animam eius non manet ei; uir eius circumabstulit et dominus mundabit eam. omne uotum et omne iusiurandum uinculi adfligere animam uir eius statuet ei et uir eius circumauferet. si autem tacens tacuerit ei diem ex die, et statuet ei omnia uota eius et definitiones quae super ipsam statuet ei, quoniam tacuit ei die quo audiuit. si autem circumauferens circumauferat < uir > eius post diem quem audiuit, et accipiet peccatum suum.

Manifestum est ita uoluisse legem feminam esse sub uiro, ut nulla uota eius, quae abstinentiae causa uouerit, reddantur ab ea, nisi auctor uir fuerit permittendo. nam cum ad peccatum eiusdem uiri pertinere uoluerit, si prius permiserit et postea prohibuerit, etiam hic tamen non dixit, ut faciat mulier quod uouerat, quia permissa prius a uiro fuerat. uiri dixit esse peccatum, quia abnuit quod prius concesserat; non tamen mulieri uel ex hoc permissum dedit, ut, cum prius ei uir concesserit. postea si prohibuerit contemnatur.

Vtrum autem ista etiam ad uota continentiae et a concubitu abstinentiae pertineant, mento quaeritur, ne forte ea tantum intellegenda sunt aduersus animam uoueri, quae sunt in cibis et potionibus. quod uidetur et illud significare, ubi dominus ait: nonne anima plus est quam esca? et cum de ieiunio praecipitur, ita praecipitur: adfligetis animas uestras. nescio autem utrum alicubi legi possit aduersus [*]( 25 Mattli. G, 2-> 26 Nurn. 29. 7 ) [*](1 eius post labiis om. C 2 quae exp. V 3 manent Vzbd 4 mundauit CNP 5 statuat C 6 eus C circum eum auferet C circumauferret pi VI ei] et P eras. T 7 pr. ?t T 9 qua PVUNT 10 uir addidi ex 364, 29: om. CPSNVUT eiąş VT (us eras.) U quam PSNVIUT qua H et T 18 qui PtNY 19 mulier N 20 contempnwtur T condemnetur V 21 a om. PNVT concubitus r 22 pertineat PIVUx 23 sint pr. PSNVUTbd 24 significari N 26 adfligitis N )

366
animam dici uotum quod de abstinentia concubitus fuerit: maxime quia cum hic lex auctoritatem uiro tribuat, non mulieri quae uiro subdita est, ut tunc persoluenda sint uota mulieris, si uir adprobauerit, si autem rennuerit, non debeantur. apostolus tamen, cum de concubitu coniugatarum loqueretur, non ibi maiorem auctoritatem uiro quam feminae dedit, sed, uxori, inquit, uir debitum reddat, similiter et uxor uiro. uxor non habet potestatem corporis sui, sed uir; similiter autem et uir non habet corporis sui potestatem, sed mulier. quando ergo in hac re parem utriusque esse uoluit potestatem, puto quod nobis intellegendum insinuet istam de concumbendo uel non concumbendo regulam non pertinere ad ea uota, ubi non habent parem uir et mulier potestatem, sed uiri maior est ac prope eius solius est. non enim ait lex uirum non debere reddere uota sua, si uxor prohibuerit, sed uxorem, si uir prohibuerit. unde non mihi uidetur in huius modi uotis et definitionibus atque obligationibus, quae aduersus animam fiunt, etiam ista debere accipi, quae inter se uir et uxor de concumbendo uel de abstinentia concumbendi placita habuerint.

Deinde quia et istae iustificationes dicuntur et meminimus in illis iustificationibus, quae in Exodo sub hoc nomine aliae commemorantur, multa praecipi, quae accipi ad proprietatem non possint nec in nouo testamento obseruentur — sicut de aure serui pertundenda et si quid eius modi est — non absurde etiam hic aliquid figurate dictum intellegitur, ut, quoniam sunt multae abstinentiae cerimoniarum inrationabiles et aliquando etiam inimicae ueritati, hoc fortasse hic intellegi uoluerit tunc ratas esse, cum rationabiles fuerint, hoc est [*]( 7 I Cor. 7, 3. 4 22 cf Ex. 21-23 24 cf. Ex. 21, 6 ) [*]( 1 anima C potum CI 2 quia om. ST cum om. T uero N 4 renuerit p2U2bd 6 fe..nae C 9 potestatem corporis sui PYbd 12 concumuendo C uel non concumbendo om. N 14 uir SU 16 sed— prohibuerit om. N 23 commemorant U multaque T praecipi om. T 25 pertunda (I 27 ceremoniarum PS VI T 28 hic] hoc C 29 uoluerit cum bd scripsi: uoluit CPSNY UT ratà V )

367
cum eas adprobauerit ratio, quae ad uicem uiri debet regere omnem animalem*motionem, quae fit non tantum in adpetendo uerum etiam in abstinendo: ut, si mente et ratione decernitur, tunc fiat, si autem inprobatur consilio rationis, non fiat. quodsi ratio quod prius recte faciendum esse decreuerit, post inprobet, sit peccatum consilii, etiam sic tamen nonnisi rationi motio illa consentiat.

Quid est: et misit eos Moyses mille ex tribu et mille ex tribu cum uirtute eorum? utrum "uirtutem eorum" uult intellegi "principes eorum"? an uirtutem a domino eis datam uel per ipsum Moysen impetratam? an potius uirtutem eorum dicit ea quibus uirtus eorum sustentaretur?

Potest uideri quaestio, quomodo quando Israhelitae Madianitas debellauerunt interfectum dicat scriptura Balaam, qui fuerat conductus ad maledicendum populum Israhel. cum superius quando benedicere coactus est ita eandem actionem scriptura concluserat, cum ait: et surgens Balaam abiit reuersus in locum suum; et Balac abiit ad semet ipsum. si ergo redierat ad locum suum Balaam, quomodo hic interfectus est, cum de tam longinquo, id est de Mesopotamia uenerit? an forte reuersus est ad Balac et hoc scriptura non dixit? quamquam etiam possit in locum suum redisse intellegi, quod ab illo loco, ubi sacrificia faciebat, in eum locum reuersus est, unde illuc exierat, id est ubi tamquam peregrinus habebat hospitium. non enim dictum est "in domum suam" aut "in patriam suam", sed: in locum suum. habet autem et quisque peregrinus locum suum, ubi ad tempus habitet. de ipso autem Balac qui eum [*]( 8 Num 31, 6 14 cf, Num. 81, 8 18 Num. 24, 25 ) [*]( 1 jnuicem P 4 si autem inprobatur] si abanimi probatur in ras. C 5 decreuit V decreu?rit T 6 sit om. N etiam] autem PT1 om. V 9 uirtutem illorum C 18 concluserit PSNVUTbd balam C 19 reuertens PSNVUT et om. PlSVU 21 mesopotaniiam CUX 23 in] ad N 24 illo] ipso PYNTbd loco om. U 29 habitat PSNVUTbd )

368
conduxerat non dictum est "ad locum suum", sed: ad semet ipsum, id est ubi dominans habitabat. posset ergo dici: ad locum suum et dominans et peregrinus; "ad semet ipsum" autem non uideo quomodo posset dici "peregrinus", cum ad hospitium suum uenisset.

Et praedam egerunt mulieres Madian et supellectilem eorum et pecora eorum et omnia quae possederant et uirtutem eorum depraedati sunt. cum iam dixisset mulieres, supellectilem, pecora et omnia quae possidebant, quid deinde addidit: et uirtutem eorum depraedati sunt? nimirum enim haec intellegenda est uirtus. de qua et supra dictum est misisse millenos de singulis tribulus cum uirtute eorum. an forte cibus, quo sustentabantur, uirtus eorum appellata est, quo subministrato uires subpetunt et quo subtracto uires deficiunt? unde per prophetam deus cum minaretur ait: auferam uirtutem panis et uirtutem aquae. et Moyses eigo cum annona miserat illos millenos, quod dictum est: cum uirtute eorum, et isti Madianitis uictis etiam hoc eorum inter cetera fuerant depraedati.

Vt quid uiuificastis omne femininum? haec enim fuerunt filiis Israhel secundum uerbum Balaam, ut recedere facerent et despicere uerbum domini propter Phogor. hoc consilium malignum, ut eis ad inlecebram feminae subponerentur, per quas non solum corporaliter sed etiam spiritaliter in adorando idolo fornicarentur, quando [*]( 6 Num. 81. 9 16 Es. 3, 1 21 Num. 31, 15. 16 ) [*]( 2 ergo] etiam S dici redisse T 3 se ipsum PSXVUT post ipsum add. m. 2 dominans U 6 mazian N superlectile C superlectilem N H possiderant P1N 9 dixissent PNVaUaTaS1 superlectilem C suppellertilem PlSVUN et pecora PSNVUTbd 10 addit NSVUbd 12 tribus PaSUVaS 13 eorum om. T duos C quod N sustebantur C 14 uirtutes N quod N 15 quod N 16 dominus r cuminaretur N uirtutem eorum V 18 ex eorum V 20 depraeda C 21 uiuificatis r hac. U 22 fuerant C filii PlNVUl 24 fogor CPSNVUT2 )

369
dederit Balaam scriptura non dixit; et tamen adparet factum esse, cum hic commemoratur. sic ergo potuit et redire ipse Balaam, qui iam ierat in locum suum. ut non locum eius intellegamus peregrinationis hospitium, quamuis hoc scriptura tacuerit.

Quid est quod ait: et erunt ciuitates uobis refugia a uindicante sanguinem et non morietur is qui occidit, quoadusque stet in conspectu synagogae in iudicium? cum de his loquatur, qui nolentes occiderint, et alibi dicat tunc unumquemque in tali causa confugientium exire liberum de ciuitate quo confugerat. cum sacerdos maximus fuerit defunctus. quomodo ergo hic dicit: et non morietur is qui occidit. quoadusque stet in conspectu synagogae in iudicium, nisi quia ideo iudicatur, ut tunc ei liceat esse in ciuitate refugii, si manifestum factum fuerit in iudicio quod nolens occiderit?

Quid est quod ait: qui uindicat sanguinem, ipse interficiet homicidam; cum occurrerit ei iste, interficiet eum? sic enim sonat male intellegentibus, quasi passim et sine iudicio data fuerit ultori mortis propinqui sui licentia occidendi eius interfectorem. sed hoc intellegi uoluit, quia secundum id quod supra dictum est qui occiderit confugiat ad unam de ciuitatibus refugiorum, quoadusque stet in iudicium, ne ante inuentus a propinquo occidatur; quia, etsi nolens occidit, praeter illas ciuitates inuentus occiditur. cum uero in iudicium steterit in aliqua earum ciuitatum [*]( 6 Num. 35, 12 17 Nuin. 35, 19 ) [*]( 1 fact C 2 si N 3 lalaam S non) nos N 7 refugia (a 8. I. m. 1 sup. um) C sarguine S 8 occiderit CP2 TI 9 occiderunt PIVI 10 dicit V1 11 qui V1 ad quam in ras. T 12 magnus S 14 nisiiudicatur om. U 15 factum om. NVU 18 interficiat PV hococcurrerit N 19 interficiat N enim] eQ PU 20 pessimet N iudicio licentia T date V ultorin N propinquis suis N 21 licentia] uis (s. I. m. 2) V om. PxVIT 22 qui U id om. PIV 23 quousque PIVUNT 25 qui U 26 aliqufi N ciuitatum-earum om. pi V ) [*]( XXVIII Aug. sect. III pars 3 ) [*]( 24 )

370
et iudicatus fuerit homicida in aliqua earum, in quas fugere conceditur, esse ibi non sinitur; tum demum iam iudicatum ubicumque compertum propinquo licet occidere. neque enim opus est eum ad iudicium deduci, cum iam fuerit iudicatus homicida et propterea de illis ciuitatibus pulsus sit.

LIBER QVINTVS. QVAEST. DE DEVTERONOMIO.

QVAEST. I. In eo, quod commemorat Moyses dixisse se populo timenti hostes inhabitantes terram, quo introducendus fuit: ne paueatis neque timeatis ab eis; dominus deus uester, qui praecedit ante faciem uestram, ipse simul debellabit eos uobiscum, satis ostenditur ita esse adiutorem deum, ut etiam homines agant aliquid.

Et noluit Seon rex Esebon transire nos per ipsum, quoniam indurauerat dominus deus noster spiritum eius et confortauit cor eius, ut traderetur in manus tuas sicut in hac die. haec dicens Moyses, dum populum alloquitur, tale aliquid commemorat, quale dicebatur in Exodo: ego induraui cor Pharaonis, et quod in Psalmis legitur: conuertit cor eorum, ut odissent populum eius. nec tacetur hic causa indurationis huius, cum dicitur: ut traderetur in manus tuas sicut in hac die, id est ut uinceretur a te. quod non fieret, nisi resisteret; non autem resisteret nisi corde obdurato. cuius rei iustitiam si quaesierimus, inscrutabilia sunt iudicia dei; iniquitas [*]( 9 Dent. 1, 29. 30 13 Deut. 2, 30 18 Ex. 10, 1 19 Ps. 104, 25 24 cf. Rom. 11, 33 cf. Rom. 9, 14 ) [*]( 1 et cum U fugerat N 2 et esse T 5 Expliciunt questiones libri numeri [locutiones eiusdem libri numeri fol. 179 C Expliciunt questiones numerorum Incipiunt quaestiones deuteronomii fol 149 P, fol. 139 Y, fol. 175 U Incipiunt quaestiones deuteronomii pag. 423 S Explicit quęstiones numerorum inC loquutiones deuteronomii fol 105 N Explicit liber de quaest. numeri incipit liber de quaestionibus deuteronomii fol. 131 T 6 Explicit loquutiones deuteronomii. Incipit quaestiones eiusdem libri fol, 108 N 10 noster PSVUTbd praecedat F* 11 debellauit PUl 18 quodj cot N 24 ut scrutabilia T )

371
autem non est apud deum. sane notandum est confortatum cor posse dici et in malo.

Verum tamen Og rex Basan reliquus factus est a Raphain. hoc nomine, quod est Raphain, gigantes significari in hebraea lingua dicunt qui eam nouerunt. unde quod habent plerique codices "derelictus est a Raphain", planius utique dicitur: reliquus factus est, ut ipse ex illis remansisse iutellegatur, cuius etiam consequenter longitudo et latitudo ferrei lecti commemoratur ad eius magnitudinem commendandam.

Ne feceritis iniquitatem et faciatis uobis ipsis sculptilem similit-udinem, omnem imaginem. quid intersit inter similitudinem et imaginem quaeri solet. sed hic non uideo quid interesse uoluerit, nisi aut duobus istis uocabulis unam rem significauerit aut similitudinem dixerit, si uerbi gratia fiat statua uel simulacrum habens effigiem humanam, non tamen alicuius hominis exprimantur liniamenta, sicut pictores uel statuarii faciunt intuentes eos quos pingunt seu fingunt; hanc enim imaginem dici nemo dubitauerit. secundum quam distinctionem omnis imago etiam similitudo est, non omnis similitudo etiam imago est. unde si gemini inter se similes sint, similitudo dici potest alterius cuiuslibet in altero, non imago. si autem patri filius similis sit, etiam imago recte dicitur, ut sit pater prototypus, unde illa imago expressa uideatur. quarum aliae sunt eiusdem substantiae, sicut filius, aliae non eiusdem, sicut pictura. unde illud, quod in Genesi scriptum est: fecit deus hominem ad imaginem dei, manifestum est ita dictum, ut non eiusdem substantiae sit imago quae facta est. si enim eiusdem esset, non facta, sed genita diceretur. sed quod [*](3 Deut. 3, 11 11 Deut. 4, 16 27 Gen. 1, 27 ) [*]( 1 deum] eum NUT confortatum del. S 2 et] etiam l\'bd om. S mala N 4 rafain (bis) PNVDT 5 dicuntur SVXU 6 habent latini T derelicta N 16 ulut si T 17 effigiam N exprimatur PLTi 18 lineamenta Jôd aut sicut N 19 dicij di PINYU 24 pater om. U ) [*](24* )

372
non addidit "et similitudinem", cum superius dictum esset: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, quibusdam uisum est similitudinem aliquid amplius esse quam imaginem, quod homini reformando per Christi gratiam postea seruaretur. miror autem si non propterea postea imaginem solam uoluit commemorare, quia ubi imago, continuo et similitudo est. unde et hic Moyses similitudinem et imaginem fieri uetat secundum eam fortasse rationem quam diximus. in decalogo autem generaliter dicitur nullam fieri debere similitudinem nec imago commemoratur. cum enim nulla similitudo fit, procul dubio nec imago fit, quoniam si imago, utique et similitudo; non autem si fit similitudo, continuo fit et imago. tamen, si nulla similitudo, sequitur, ut nulla imago. denique ubi prohibuit similitudinem et imaginem, hominis intellegi uoluit, ubi et similitudo fieri potest non huius aut illius, sed cuiuslibet hominis, et imago, id est huius proprie uel illius hominis; cum uero de pecoribus diceretur atque inrationalibus animantibus, solam similitudinem dixit. quis enim reperiri potest, qui sibi unum constituat canem uel quid eius modi, quem intuens eius imaginem pingat aut fingat? quod de hominibus usitatissimum est.

Quid est autem quod ait: similitudinem omnis piscis, quaecumque sunt in aquis sub<ter> terra? an et aquam propter tractabilem corpulentiam terram intellegi uoluit et secundum hoc in eo, quod scriptum est: fecit deus caelum et terram, et aquas debemus accipere? assidue quippe scriptura his duabus partibus commemoratis uniuersum mundum uult intellegi secundum illud: auxilium meum a domino, qui fecit caelum et terram et [*](2 Gen. 1, 26 9 cf. Ex. 20, 4 18 cf. Deut. 4, 17 22 Deut. 4. 18 25 Gen. 1, 1 28 Ps. 120, 2 ) [*]( 13 si nulla om. PSVUT similitudo om. T 15 homines PSlNVUT potest fieri S 17 de pecoribus] decoribus N 18 inrationabilibus VPSU 23 quicumque T sint N bubter scripsi: sub libri terrA. pi VINUS 24 an et] anent N )

373
innumerabilia eius modi. an ideo dictum est "sub<ter> terra", quod terra. nisi superior aquis esset, habitari utique ab hominibus et animalia terrena habere non posset?

Et ne suspiciens in caelum et uidens solem <et lunam> et stellas et omnem ornatum caeli errans adores ea et seruias illis, quae distribuit dominus deus tuus ea omnibus gentibus quae sunt sub caelo. non ita dictum est, tamquam deus praeceperit ea coli a gentibus, a solo autem populo suo non coli; sed aut ita dictum est, quod deus praescierit gentis culturam exhibituras his caelestibus et tamen hoc praesciens creauerit ea, eum uero populum suum futurum esse praesciuerit, qui ista non coleret; aut" distribuit" dictum est, ut intellegatur usus, qui commendatur in Genesi: ut sint in signis et in temporibus et in diebus et in annis, quem usum in eis communem habet populus dei cum omnibus gentibus. non autem cultum quem habent aliae gentes.