Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Caput non reteget cidari et uestimenta sua non scindet et super omnem animam mortuam non introibit. intellegitur ea quae supra dixit in luctu facere eum prohibitum, id est caput nudare cidari et uestimenta scindere. uestimenta enim scindere lugentium erat antiquorum: sicut de Iob scriptum est, cum ei filii eius [*]( 5 Leu. 21, 8 15 Leu. 21, 10 19 Leu. 21, 10 20 cf. Ex. 28, 4 sqq. 22 Leu. 21, 10. 11 27 cf. Iob 1, 20 ) [*]( 3 uti] ut N 4 ad otn. VT 6 offert scripsi: offeret CNT\ bd offerret PSV1 7 et ego PSVT 8 pr. donaJ do S 9 offeret CTj\'$bd offerret P-SF1 solus PlSV 11 et profanam om. C eiectam et profanam et eiectam C suo om. PSVT 17 fusus (corr. m. 2) V 19 τάς χείρας αύτου ένδύσααιLag.; fortasse scribendum est: manus . suas> 22 chydari C cidarim N 23 et om. N ut Tl 24 luctQ C 25 (et p. 302, 1) cidarin N 26 lugentibus VT )

302
ruina nuntiarentur oppressi. nudare autem caput cidari propterea lugentis esse potuit, quia detractio est ornamenti. quod uero ait: super omnem animam mortuam non introibit, quomodo dicat animam mortuam corpus mortuum difficile est intellegere; ea tamen scripturarum est usitata locutio, quae nobis inusitatissima est. nomen ergo rectricis suae etiam corpus accipit anima destitutum, quoniam reddendum illi est in resurrectione; sicut aedificium quod appellatur ecclesia etiam cum inde ecclesia exierit, qui homines sunt, nihilominus ecclesia dicitur. sed cum corpus non accipiat animae nomen in homine uiuente, quomodo tunc uocetur anima, cum caruerit anima, mirum est. porro si animam mortuam intellexerimus a corpore separatam, ut ipsam separationem mortem dixisse uideatur, id est ut anima mortua sit dirempta a corpore non natura sua perdita — non enim et cum dicimur mortui peccato, natura dicitur interisse, sed quod iam peccato non utimur, ut sic intellegatur anima mortua, id est corpori mortua, quod eo uti desierit, cum in sua natura uiuat — quomodo potest quisque intrare super animam mortuam, quod sacerdos iste prohibetur, cum quisquis intrat super mortuum corpus intret, non super animam quae discessit a corpore? an ipsam uitam temporalem animae uocabulo appellauit, quae utique mortua est in defuncto corpore anima illa emigrante, quae mori non potest? non quod ipsa uita anima fuerit, sed quod per animae praesentiam, qua subsistebat, nomen eius acceperit: sicut distinximus, cum de sanguine loqueremur, cur dictum sit: anima omnis carnis sanguis eius est. est enim et ipse sanguis mortuus [*](15 cf. Eoni. 6, 2 26 cf. quaest. LVII 27 Leu. 17, 11 ) [*](2 potuit] putauit S 7 accepit SlNV anima C 8 ille C 10 nihilhominus SV accipiet S 13 a om. C 14 dixisset C 15 d:- repta ST natur§ S 16 dicimus JVF 18 uti eo bd 19 quisquam STbd 20 quisquis] quibus N 21 anima N 24 ille S migrante SV non pr. om. N 25 praesentia N 26 qual que (s. l. m..\'!) V om. CNT n eius nomen eius acceperit S 27 loqucretar C quur CNPJ quod PISVI quid VJbd quod cQ T 28 sanguinis S )
303
in corpore mortui; non enim cum abscedente anima abscessit. uetuit ergo scriptura summum sacerdotem etiam super patris uel matris funus intrare; quod secundum non prohibuit. sequitur enim: super patrem suum et super matrem suam non inquinabitur; ordo est autem uerborum: super patrem suum non inquinabitur nec super matrem suam.

Et de sanctis non exibit. eo procul dubio tempore quo suorum funera celebrabantur, sicut et septem diebus quibus sanctificabatur de sanctis est exire prohibitus,. non autem semper. sane si uxores ducere uel filios gignere non uetabantur summi tunc sacerdotes, magna oritur quaestio. cum lex etiam coniugali concubitu inmundum hominem dicat usque ad uesperam, etiam cum abluerit corpus suum aqua, et iubeatur summus sacerdos propter incensum continuationis bis in die cotidie intrare intra uelum, ubi erat altare incensi, nec quemquam inmundum ad sancta fas esset accedere: quomodo id cotidie summus sacerdos inplebat, si filios procreabat ? nam si aegritudo illi accidisset, quis loco eius fungeretur, si quis inquirat, responderi potest quod gratia dei non aegrotabat. numquid sic etiam de filiorum procreatione responderi potest? unde fit consequens, ut aut continens esset aut diebus [*]( 4 Leu. 21. 11 7 Leu. 21, 1\'2 8 cf. Leu. 8, 33 12 cf. Leu. 15, 16 14 cf. Ex. 30, 7. 8 21 Retract. II 55 In tertio quoque libro ubi de summo agitur saccrdote quo modo creabat filius cum haberet necessitatein bis in die ingredi in sancta sanctorum, ubi erat altare incensi, ad offerendum incensum mane et uespera, quo non posset, sicut lex dicit, inmundus intrare, et eadem lex dicat inmundum fieri hominem etiam ex concubitn coniugali. quem iubet quidem lauari aqua sed et lotum dicit inmundum esse usque ad uesperam (Leu. 15, 16), unde dixi "consequens fuisse, ut aut continens esset aut diebus aliquibus intermitterctur incensum", non uidi non fuisse consequens. potest enim sic intellegi quod scriptum est: inmundus erit usque ad uesperam, ut per ipsam uesperam iam non esset inmundus sed usque ad ipsam ut uespertino iam tempore incensum mundus offerret cum propter creandos filios post matutinum incensum mixtus esset mulieri. ) [*]( 1 abscendente N 4 et] nec N 8 quod bd celebrantur PIVT et] eis SP2VT eius Pl 12 coneubitum mundum N dicatur S 15 intraj ultra PV1 18 si om. PlS accedisset P fugeretur S )

304
aliquibus intermitteretur incensum aut, si illud intermitti non posset, quod nonnisi per summum sacerdotem necesse esset inponi, non fieret inmundus coitu coniugali merito praecipuae sanctificationis suae. aut si etiam ad ipsum pertinet, quod de omnibus filiis Aaron in consequentibus dicit, ut nullus eorum accedat ad sancta, si cui aliquid acciderit inmunditiae, illud profecto restat accipere, quod nonnullis diebus non inponebatur incensum.

Quod autem super funus patris sui summus sacerdos prohibetur intrare, quaeri potest, quomodo iam esse poterat summus sacerdos nondum mortuo patre suo, cum eos patribus succedere iubeat. ideo necesse erat nondum sepulto summo sacerdote continuo substitui sacerdotem propter continuationis incensum, quod per summum sacerdotem cotidie oportebat inponi. quamquam et illa quaestio de aegritudine summi sacerdotis manet, si uel moriturum necesse erat diebus aliquibus aegrotare; nisi forte et hoc ita soluatur, ut dicatur non solere summos sacerdotes nisi subito mori non praecedente aegritudine, sicut de ipso Aaron scriptura testatur.

Aduertendum est quotiens dicit: ego dominus qui sanctifico eum, loquens de sacerdote, cum hoc etiam [*]( 4 cf. Leu. 21, 17 sqq. 9 Leu. 21, 11; Hetract. II 55 Itemque ubi quaesitum est quomodo prohibitns esset super funus patris sacerdos summus intrare, cum eum fieri sacerdotem — quando unus erat — nisi post mortem sacerdotis patris non oporteret, dixi propter hoc necesse fuisse nondum sepulto patre statim post eius mortem filium eius constitui qui succederet patri propter etiam continuationis incensum quod bis in die necesse erat offerri qui sacerdos super mortem nondum sepulti patris prohibetur intrare. sed parum adtendi potuisse hoc praecipi magis propter illos qui futuri fuerant summi sacerdotes non patribus suinmis succedentes sed tamen ex filiis, id est ex posteris Aaron, si forte summus sacerdos aut filios non haberet aut ita reprobos haberet, ut nullus eorum patri deberet succedere: sicut Samuel summo sacerdoti Heli successit, cum sacerdotis filius ipse non esset sed tamen ex filiis, hoc est ex posteris esset Aaron 19 cf. Num. 20, 26-29 20 Leu. 21, 15 ) [*]( 5 dicit ut] dicitur N 6 accederit C 7 profecto] propeccato pi V 12 succcre S 16 si uelJ si uel (1 s. I. m. 2 add.) P sine V 21 loques C om. S hoc om. S )

305
Moysi dixerit: et sanctificabis eum. quomodo ergo et Moyses sanctificat et dominus? non enim Moyses pro domino, sed Moyses uisibilibus sacramentis per ministerium suum, dominus autem inuisibili gratia per spiritum sanctum, ubi est totus fructus etiam uisibilium sacramentorum. nam sine ista sanctificatione inuisibilis gratiae uisibilia sacramenta quid prosunt? merito autem quaeritur, utrum etiam ista inuisibilis sanctificatio sine uisibilibus sacramentis, quibus uisibiliter homo sanctificatur, pariter nihil prosit: quod utique absurdum est. tolerabilius enim quisque dixerit sine illis istam non esse quam si fuerit non prodesse, cum in ista sit omnis utilitas illorum. sed etiam hoc, quod sine illis ista esse non possit, quomodo recte dicatur intuendum est. nihil quippe profuit Symoni mago uisibilis baptismus, cui sanctificatio inuisibilis defuit; sed quibus ista inuisibilis quoniam adfuit profuit, etiam uisibilia sacramenta perceperant similiter baptizati. nec tamen Moyses, qui uisibiliter sacerdotes sanctificabat, ubi fuerit ipse ipsis sacrificiis uel oleo sanctificatus ostenditur; inuisibiliter uero sanctificatum negare quis audeat, cuius tanta gratia praeeminebat? hoc et de Iohanne Baptista dici potest; prius enim baptizator quam baptizatus adparuit. unde eum sanctificatum nequaquam negare possumus. id tamen in eo factum uisibiliter non inuenimus, antequam ad ministerium baptizandi ueniret. hoc et de latrone illo, cui secum crucifixo dominus ait: hodie mecum eris in paradiso. neque [*]( 1 Leu. 21, 8 14 cf. Act. 8, 9 sqq. 20 cf. Matth. 3, 11. 14 24 Retract. II 55 De latrone etiam cui dictum est: hodie mecum eris in paradiso, quod non fuerit uisibiliter baptizatus quasi certum posui, cum sit incertum magisque illum baptizatum fuisse credendum sit sicut ego quoque alibi pustea disputaui. 25 Luc. 23, 43 ) [*]( 1 de moysi PlSVI 2 deo X 3 inuisibilibus S uisibilis F1 4 sanctum] suum PSXV 6 inuisibilia PlS 10 non om. S 11 eSsl,t S quam] cft C insit T 12 eorum P 13 posset C 14 simoni PSVbd mogo S 15 alt. inuisibis S 16 jiiuisibilia S 19 quis audeat negare S 20 preminebat CS praeminebat PV 21 priiiius V baptizator] baptizatur CPS 22 negare corr. m. 2 ex reggare P ) [*]( XXVIII Aug. icct. III pan 3 ) [*]( 20 )
306
enim sine sanctificatione inuisibili tanta felicitate donatus est. proinde colligitur inuisibilem sanctificationem quibusdam adfuisse atque profuisse sine uisibilibus sacramentis, quae pro temporum diuersitate mutata sunt, ut alia tunc fuerint et alia modo sint, uisibilem uero sanctificationem, quae fieret per uisibilia sacramenta, sine ista inuisibili posse adesse, non posse prodesse. nec tamen ideo sacramentum uisibile contemnendum est; nam contemptor eius inuisibiliter sanctificari nullo modo potest. hinc est, quod Cornelius et qui cum eo erant, cum iam inuisibiliter infuso sancto spiritu sanctificati adparerent, baptizati sunt tamen; nec superflua iudicata est uisibilis sanctificatio, quam inuisibilis iam praecesserat.

Et locutus est dominus ad Moysen dicens: dic Aaron et filiis eius: et adtendant a sanctis filiorum Israhel, et non profanabunt nomen sanetum meum, quanta ipsi sanctificant mihi; ego dominus. et dices illis: in progenies uestras omnis homo quicumque accesserit ab omni semine uestro ad sancta quaecumque sanctificauerint filii Israhel domino et inmunditia eius in illo, exterminabitur anima illa a me: ego dominus deus uester. ablata est omnis dubitatio neminem sacerdotum uel summorum uel secundorum debuisse accedere ad sancta, si inmunditia eius in ipso esset. erat ergo consequens continentia sacerdotis, ne propter filiorum procreationem aliquibus diebus non inponeretur continuationis incensum, quod a solis summis sacerdotibus bis die solebat inponi mane et uespera, quandoquidem post coitum coniugalem etiam loto corpore inmundus erat usque ad uesperam a quo id necesse erat inponi. quod autem [*]( 11 cf. Act 10, 44-48 13 Leu. 22, 1-3 26 cf. Ex. 30, 7. 8. 28 cf. Leu. 15, 16 ) [*]( 4 sunt] est V 7 proesse N ideo om. V 11 apparent C 14 a] ad PlSN 17 dicis CPSN 19 filiis S 20 et] et erit bd £ Jt\' aoT<» omisso rt cod. Alex. et Lag. 22 dubitatio neminem] dubitationem N 27 in die bd uespere V quidem ex diem m. 2 P 29 auesperam S uesperum T a om. N quo id] quod N )

307
ait: quae sanctificant filii Israhel, intellegendum est offerendo sacerdotibus offerendum per eos domino. et notandum sanctificationis genus, quod fit uoto et deuotione offerentis. sed utrum sicut isto modo sanctificantur ea quae offeruntur ab hominibus, ita et ipsi homines eodem modo se ipsos sanctificare dicantur, cum in aliqua re se ipsos uouent, obseruandum est in scripturis.

Et qui tetigerit omnem inmunditiam animae, id est aliquid morticinum, cuius secundum legem tactus inquinat.

Homo homo si maledixerit deum suum peccatum accipiet, nominans autem nomen domini morte moriatur. quasi aliud sit maledicere deum suum, aliud nominare nomen domini atque illud sit peccatum, hoc autem tantum nefas, ut etiam morte sit dignum. quamuis hoc loco ita intellegendum sit, quod dictum est: nomen domini, ut cum maledicto fiat, id est maledicendo nominet. quid ergo distat inter illud peccatum et hoc tanti sceleris crimen? an forte hoc ipsum repetendo monstrauit non leue illud esse peccatum, sed tantum scelus quod morte puniendum sit? sed quia per distinctionem hoc intulit, non dicens: "nominans enim", sed: nominans autem, subobscurum factum est. et ideo si hoc recte intellegitur, notandum est etiam locutionis genus.

Et homo qui percusserit [omnem] animam hominis et mortuus fuerit, morte moriatur. non ait: quicumque percusserit hominem et mortuus fuerit, sed: animam hominis, cum potius corpus hominis a percussore feriatur, sicut et dominus dicit: nolite timere eos qui corpus [*]( 8 Leu. 22, 4 11 Leu. 24, 15. 16 25 Leu. 24, 17 29 Matth. 10, 28 ) [*]( 1 est om. S 5 homines ipsi S se ipsosj homines N 10 inquinauit V 11 alt. homo om. PIV; item alt. «vapturco; Ti 0-eov cot\'j\'5 Lag. 13 meledicere S 15 tantum] peccatum PlS pvccstvii V 16 quid S 21 districtionem S 23 sic P 25 omnem inclusi 28 pocitius C ) [*]( 20* )

308
occidunt. eo more quo solet scriptura appellat animam uitam ipsam corporis, quae fit per animam, et hinc uoluit ostendere homicidam, quod hominis animam percutiat, id est percutiendo uita hominem priuet. cur ergo addidit: et mortuus fuerit, si iam hoc ipso ostendit homicidium, quod animam hominis percusserit, id est uita homo a percutiente priuatus sit? an exponere uoluit quomodo accipiendum sit, quod dixerat "hominis animam percussam", et sic ait: et mortuus fuerit, tamquam diceret: id est mortuus fuerit? hoc est enim, animam hominis fuisse percussam.

Cum introieritis in terram quam ego do uobis et requieuerit terra quam ego do uobis, sabbata domini. sex annis seminabis agrum tuum et sex annis putabis uineam tuam et congregabis fructum eius; anno autem septimo sabbata: requies erit terrae, sabbata domino. quomodo intellegendum est: cum introieritis in terram quam ego do uobis et requieuerit terra "sex annis seminabis agrum tuum" et cetera? quasi tunc fieri praeceptum sit, quando terra requieuerit, cum propterea terra requiescat, quoniam hoc fit. requiem enim terrae septimo utique anno uult intellegi. quo iussit nihil in ea quemquam operari per agriculturam. sed nimirum longum hyperbaton facit obscuritatem huic sensui. uidetur ergo hic esse ordo uerborum: cum introieritis in terram quam ego do uobis et requieuerit terra quam ego do uobis, sabbata domini: quae ab se surgunt <ab> agro tuo non metes et uuam sanctificationis tuae non [*]( 11 Leu. 25, 2-4 26 Leu. 25, 5-7 ) [*]( 2 uita S corporisque S 3 liomicicUam S animam hominis N 4 uita CN ego N 8 et fin. 8. I. nt. 2 P 9 dicerit C 10 fuisse om. N 12 dabo Net-nobis om. C dabo N 13 fortasse hoc uersu, u. 26, 309, 9 scribendum "domino", sicuti u. 16 omnes codd. tradunt 14 ŞęJlliųşł.>iş putabis P 15 sabbato T 16 sabbato S 17 ego om. CPSVTbd requieueret P1 requieueritia S1 V1 18 annos CPSN 19 quasi] qua C fierit C 20 requies (es plumbo adscr.) S 21 quod PXNT 22 ea JV 23 perblaton C perbaton N yperbaton PSVT 26 ab agro tuo scripsi: agrum tuum libri )

309
uindemiabis. annus requiescendi erit terrae. et erunt sabbata terrae esca tibi et puero tuo et puellae tuae et mercenario tuo et inquilino qui applicitus est ad te. et pecoribus tuis et bestiis quae sunt in terra tua omne quod nascetur ex eo in escam. interposuit autem exponendo quomodo terra requiescat et ait: sex annis seminabis agrum tuum et sex annis putabis uitem tuam et congregabis fructum eius; anno autem septimo sabbata: requies erit terrae, sabbata domini. agrum tuum non seminabis et uineam tuam non putabis. et per hoc quod ait "non putabis", omnem culturam eo anno prohibitam debemus accipere. neque enim si putanda non est, aranda est aut adminiculis suspendenda uel quodlibet aliud, quod ad culturam eius pertineat, adhibendum; sed quomodo solet a parte totum intellegi, ita per putationem omnis cultura significata est. et per agrum atque uineam, cum et illum seminari et hanc putari prohibuit, omne agri genus intellegendum est. neque enim in oliueto uel quolibet alterius generis agro aliquid operandum est, de quibus tacuit. quod uero ait: et erunt sabbata terrae esca tibi et puero tuo et puellae tuae et cetera, satis aperuit nec dominum agri prohibitum uesci eis, quae non adhibita cultura illo anno sponte nascantur, sed fructus redigere prohibitum. sic ergo permissus est aliquid inde in escam sumere, quomodo transiens, ut hoc solum caperet quod statim uescendo consumeret, non quod in usus reponeret.

Et terra non uenumdabitur in profanationem. alii codices habent "i n confirmationem"; quam [*]( 27 Leu. 25, 23 ) [*]( 2 esca] sca N 3 iquilino S applicatus PT 5 nascer?tur P 6 seI-et in inf. mg. m. 1 appos. C 9 pr. sabbato S 13 eminicalis S amminiculis CPT 14 quod om. N 16 agrum] rgrum arborfl C agrum aruum PS, (nruum exp.) VT 18 olibeto CN 20 escaj sca SNV 23 si N 24 ergoj uero in ras. T inde om. N 25 carperet N stat in uescendo PlS 26 usu N 27 uenundabitur (sic in seqq. saepius) CPSNVT in profanationemj st; (Jepauoaiv Tisch. είς βεβήλωσινLag. )

310
mendositatem in alterutris prius in graeco accidisse arbitror propter uerbi similem sonum; βεβήλωσις enim profanatio dicitur, βεβαίωσις; autem confirmatio. sed ille sensus apertus est: et terra non uenumdabitur in profanationem, id est ne quis auderet terram, quam accepit a deo, uendere profanis, qui ea utantur ad inpietatem cultumque deorum alienorum atque falsorum. illud autem subobscurum est: non uenumdabitur terra in confirmationem. quod puto non intellegendum, nisi ne ita uenditio confirmetur, ut eam non recipiat uenditor tempore remissionis, sicut praeceptum est. quod uero sequitur utrique sensui potest congruere, siue legatur: et terra non uenumdabitur in profanationem, siue: in confirmationem. secutus quippe adiunxit: mea enim est terra, propter quod proselyti et incolae uos estis ante me.

Et per omnem terram possessionis uestrae mercedem dabitis terrae. alii autem codices habent "redemptionem dabitis terrae". sensus ergo hic est: non uenumdabitur terra in profanationem, id est illis qui ea utantur in iniuriam creatoris, aut: in confirmationem, id est ut eam emptor perpetuo possideat nec certo secundum dei praeceptum interuallo annorum restituat uenditori. mea enim est, inquit, terra: unde secundum meum praeceptum ea uti debetis. atque ut ostenderet suam esse, non ipsorum, quid ipsi in ea essent, consequenter adiunxit dicens: propter quod proselyti et incolae uos estis ante me, hoc est: quamuis proselyti, id est aduenae sint uobis, qui ex alienigenis adiunguntur genti uestrae, et incolae, id est non in terra propria manentes, tamen etiam [*]( 13 Lcu. 25. 23 16 Leu. 25, 24 ) [*]( 2 BEBELOSlS C bcbcllosis N BEBLOSIS PSVT 3 BEBEOSIS CPN BEBELOSIS S BEBLOSIS V bebleosis T 5 auderit C 9 nesi ne C 10 repromissionis N 14 est enim CT terre S 20 pr. in om. T 23 est enim bd 24 debeatis PXN 27 estis om. T 28 quae VS aligenigenis P etj ut TV )

311
uos omnes ante me aduenae estis et incolae. hoc deus dicit siue Israhelitis, quod aliarum gentium terram quas expulit eis dederit, siue omni homini, quoniam ante deum qui semper manet et, sicut scriptum est, caelum et terram inplet utique praesentia sua, omnis homo aduena est nascendo et incola uiuendo, quoniam conpellitur migrare moriendo.

deinde adiungit et dicit: <et> per omnem terram possessionis uestrae mercedem dabitis terrae tamquam inquilini uel redemptionem. illud, nisi fallor, uult intellegi quod inde reddebant quodam modo per cessationes septimorum quorumque annorum et quinquagesimi anni, quem uocat remissionis, ut ipsa uacatio terrae uelut merces habitationis aut redemptio esset ab illo cuius est, hoc est ab eius creatore deo.

Et ponam tabernaculum meum in uobis et non abominabitur anima mea uos. animam suam deus uoluntatem suam dicit. non enim est animal habens corpus et animam; neque substantia eius eius modi est cuius modi creatura eius, quae anima dicitur, quam fecit, sicut per Esaiam ipse testatur dicens: et omnem flatum ego feci: quod eum de anima hominis dicere consequentia manifestant. sicut ergo cum dicit "oculos suos* et "labia sua et cetera uocabula membrorum corporalium non utique accipimus eum forma corporis esse definitum, sed illa omnia membrorum nomina non intellegimus, nisi effectus operationum atque uirtutum: ita et cum dicit: anima mea, uoluntatem eius debemus accipere. perfecta quippe simplex illa natura, quae [*]( 4 cf. Hierem. 23. 24 7 Leu. 25, 24 10 cf. Leu. 25, 8 15 Leu. 26, 11 20 Es. 57, 16 ) [*]( 1 aduena S 6 deinde adiungit sqq. mihi cum antecedentibus cottiungenda esse uidentur, etsi in codd. nouum capit. praeflxum est 7 et addidi; cf. 310, 16 11 quinquagensimi P 12 uocatio PlS meces S 18 substantift C 19 fecit enim pi V fecit enim ei\\ T 20 Exaiam] isaiam C ysaiam T se iam PSV 21 consequentia C 22 cum] qua C 26 uirtuts C et] ut PS 27 perfecte PlSNVbd quippe] itaque T natura illa T )

312
deus dicitur, non constat ex corpore et spiritu nec ipso spiritu mutabilis est sicut anima; sed et spiritus est deus et semper idem ipse, apud quem non est commutatio. hinc autem acceperunt Apollinaristae occasionem, qui dicunt animam non habuisse mediatorem dei et hominum hominem Christum Iesum, sed tantum uerbum et carnem fuisse, cum diceret: tristis est anima mea usque ad mortem. sed ipso eius actu, qui nobis per euangelicam declaratur historiam, sic adparent humanae animae officia, ut hinc dubitare dementis sit.

Quid est quod inoboedientiae poenas cum minaretur deus, dixit inter cetera: et consumet uos perambulans gladius? deinde ait: et erit terra uestra deserta et ciuitates uestrae erunt desertae. tunc bene sentiet terra sabbata sua omnes dies desolationis suae, et uos eritis in terra inimicorum uestrorum. quomodo ergo consumet eos gladius, si erunt in terra inimicorum suorum? an in ipsa terra consumet, quoniam strage mortium facta non erunt ibi? an "consumet uos" sic ait, ac si diceret: "interficiet uos", ut ad istam consummationem illi pertineant, qui gladio cadent, non omnes, quandoquidem paulo post dicit: et eis qui residui sunt ex uobis superducam formidinem in cor eorum? an secundum hyperbolen dictum est: consumet uos, secundum quem loquendi modum et abundantia eorum dicta est sicut arena maris? secundum istum modum etiam dicitur quod deinde sequitur: [*]( 3 Iac. 1, 17 5 cf. 1 Tim. 2, 5 7 Matth. 26, 38 12 Len. 26, 33. 34 22 Leu. 26, 36 25 cf. Gen. 22, 17; 32, 12 ) [*](2 ct om. VT spiritus om. S deus est S deus om. N 8 angelicam S 9 animae humanae N 11 inuboedientia 8 12 ceteras S pcrambulan. (t eras.) S 14 desertae erunt N 17 erant C 18 strage om. S mortuum SiT mortuorum bd; cf. sicut strage mortium quaest. de Num. XXVII 19 factu C 20 cousumptionom NTbd 21 cadant PSVT 22 et om. N 23 formidinemj cou/.siav l\'isch. SeIXtav Lag. yperbolen CPSNVT 25 harena CN )

313
et persequetur eos sonus folii uolantis, id est, quia nimius in eis timor erit, ut et leuissima quaeque formident.

LIBER QVARTVS. QVAEST. DE NVMEKIS.

QVAEST. I. Quid est quod singulo de singulis <tribubus> eligi iubet principes eosque appellat χιλιάρχους? quos quidam latini interpretes "tribunos" appellauerunt; χιλίαρχοι autem uidentur a mille cognominati. sed cum consilium Iothor socer Moysi genero suo daret, quod etiam deus adprobauit, de ordinando populo sub principibus, ut non omnes omnium causae Moyseu ultra uires onerarent, χιλίαρχος appellauit constituendos super millenos homines, ἑκατοντάρχοὺς super centenos et πεντακοντάρχους super quinquagenos et δεκαδάρχους super denos, ab ipsis numeris, quibus praeessent, cognominatos. numquidnam et hic sic accipiendi sunt χιλίαρχοι, quod singuli essent super millenos? non utique. neque enim uniuersus omnium populus Israhel duodecim hominum milia tunc fuerunt. singulos enim elegit de singulis tribubus, quae duodecim tribus procul dubio non millenos homines, sed multa milia continebant. nomen ergo commune est cum illis, qui in Exodo appellantur χιλίαρχοι, quod unusquisque illorum esset mille hominum princeps; istorum autem unusquisque milium princeps, quoniam siue a mille siue a milibus eadem compositio nominis resonat, ut appellentur χιλίαρχοι. [*]( 4 cf. Num. 1, 1-44 7 cf. Ex. 18, 14. 25 ) [*]( 2 Expliciunt questiones libri Leuitici Incipiunt Loquutiones Leuitici agustini fol. 133 C Expliciunt quaestiones Leuitici Incipiunt quaestiones Numerorum fol. 126 P, pag. 359 S, fol. 118 V Explicit questiones libri Leuitici Incipit locutiones Numerorum fol. 87 N Explicit liber de questionibus Leuitici incipit liber de questionibus Numerorum fol. 116 T 4 tribubus addidi cum bd: om. codd. 5 elegi P (et 10) chiliarchos C chiliarcos PSNVT 6 (et 14) chiliarchi CN chiliarci PSVT 7 iethro T 11 ecatontarchos CPSNVT 12 pente conthachos CN pentecontarchos TV pentecontharcos S pente contar cos P decatonarchus CNP2 decartos T decarchos PlS decarcos V 16 milia hominum T 19 est commune S 20 (et 23) chiliarchi CPSNV chiliarci T 23 appellantur S appellaretur N )

314

Merito quaeritur quid sibi uelit quod per omnes tribus, ubi conputantur per singulas quasque filii Israhel in aetate militari, dicitur: secundum propinquitates eorum, secundum populos eorum, secundum domos familiarum eorum, secundum numerum nominum eorum, secundum caput eorum, et haec quinque similiter omnino repetuntur, donec tribus omnes conpleantur; quasi aliud sit secundum propinquitates eorum, aliud secundum populos, aliud secundum domos familiarum, aliud secundum numerum nominum, aliud secundum caput, cum potius uideantur aliis uerbis eadem significare ista omnia. intentionem autem mouet, quia tam diligenter per omnes tribus eadem repetuntur, ut non frustra fieri quiuis iudicet, etiamsi non intellegat. nimirum ergo numerus ipse aliquid insinuat sacramenti, ut hoc idem quinquies uarie repetatur. nam iste numerus sicut in ipsis quinque libris Moysi, id est quinarius, in uetere testamento maxime commendatur. illa uero quae deinceps quattuor conectuntur, id est masculina a uiginti annis et supra omnis qui procedit in uirtute, recognitio eorum, quamuis et ipsa per omnes tribus eodem prorsus modo repetantur, habent necessariam differentiam. cum enim ageretur de numero uniuersae multitudinis ad unam tribum pertinentis, discernendus erat sexus; ideo positum est: omnia masculina. et ne paruuli etiam conputarentur, adiunctum est: a uiginti annis et supra. rursus ne inbellis aetas senectutis adnumeraretur, additum est: omnis qui procedit in uirtute. et omnia concluduntur uerbo eius operis quod fiebat, ut dicatur: recognitio eorum. recognitio enim fiebat, ut haec [*]( 3 Num. 1, 20. 21 ) [*]( 2 filiis CN 4 aliud secundum C populum PSNVTbd aliud fecundum C 8 prius alius N 12 pomina T itentionem S 13 ut om. N 14 etiamsi degitur ante iudicet in PVT 15 quinquiens CP\'}t 17 ueteri ST 20 recognitio] et cognitio CPSNVIT 29 haec ante fiebat pos. in bd fiebat haec S ut (s. I. m. 2 add.) PV )

315
hominum milia conputarentur. quinque igitur illa: "propinquitates, populi, domus familiarum, numerus nominum et caput" et ista deinde quattuor: "sexus, aetas, uirtus, recognitio" fortasse in ipso numero aliquid. insinuent. si enim horum duorum numerorum, id est quinarii et quaternarii, alter multiplicetur ex altero, id est ut quinquies quaterni aut quater quini ducantur, uiginti fiunt. quo numero etiam adulescentium aetas illa signatur. qui numerus commemoratur et quando intratur in terram promissionis et dicitur illa aetas uiginti annorum, quae non declinauerit in dextram aut sinistram. ubi mihi uidentur significari sancti fideles ex utroque testamento fidem ueram tenentes. nam uetus testamentum quinque libris Moysi maxime excellit et nouum quattuor euangeliis.

Quod ait de tabernaculo destringendo, leuando, erigendo: et alienigena qui accesserit moriatur, hic alienigena intellegendus est etiam ex illis filiis Israhel, qui non de illa tribu fuerunt, quam tabernaculo seruire praecepit, id est qui non fuerit de tribu Leui. mirum est autem quomodo abusiue alienigena dicitur, quod magis alterius generis hominem significat, id est ἀλλογενής et non magis ἀλλόφυλος, quod significat alterius tribus hominem: quo nomine magis utitur scriptura in aliarum gentium hominibus, ut appellentur quasi aliarum tribuum homines.

Et locutus est dominus ad Moysen dicens: accipe tribum Leui et statues eos in conspectu Aaron sacerdotis et ministrabunt ei; et custodient custodias eius et custodias filiorum Israhel ante tabernaculum testimonii. quas φυλακάς graecus dixit, has nostri interpretes [*](15 Num. 1, 51 24 Num. 3, 5-7 ) [*]( 4 insinuant l\'2 Tbd 5 alterj altero S 8 significatur bd 9 in] ad PSNVT terra C 10 dexteram VT in sinistram NT 12 uerum C 14 destringendo] distinguendo YITZb destinguendo F2 distendendo d 16 tribu illa N 17 fuerant FSV quam de (de semier.) N 20 allogenes ("PSNVT allophilos C allofilos PSNVT 22 allophili CNT allofili PSV 24 es C 26 custodientes PlSV custodia S 28 philacas CNly filacas PSV )

316
alii "custodias", alii "excubias. interpretati sunt. sed mirum nisi uigiliae melius dicuntur, quae solent in castris ternarum horarum obseruationem habere. unde scriptum est: quarta autem uigilia noctis uenit ad eos ambulans super mare, hoc est post nonam horam noctis, post tres uidelicet uigilias. et multis locis scripturarum nostri uigilias interpretati sunt, quas Graeci φυλακάς uocant. ubi nulla dubitatio est spatia nocturni temporis significari: quod puto et hic accipiendum. quomodo enim Leuitae iubentur obseruare custodias Aaron et custodias filiorum Israhel, id est φυλακάς, nisi fortasse dictum est, ne putarent ab obseruandis uigiliis, quae proprie in castris obseruari solent, propter honorem, quo seruiebant tabernaculo, immunes se esse debere, cum et ipsos oporteret propter opera tabernaculi non minus uicissim obseruare uigilias, quae obseruarentur in aliis circumquaque castris filiorum Israhel?

Alienigena qui tetigerit morietur. quaerendum quomodo dixerit in Leuitico: qui tetigerit tabernaculum sanctificabitur, cum hic dicat: alienigena qui tetigerit morietur, uolens intellegi eos, qui non essent de tribu Leui. an forte hic "tetigerit" ad obsequium dixerit seruitutis, quod a solis Leuitis deberi tabernaculo praecepit? hinc enim loquebatur.

Quid est quod Leuitas pro primogenitis filiorum Israhel sibi deus deputat, ita ut numeratis primogenitis populi, qui plures inuenti sunt quam erat numerus Leuitarum, argento redimerentur quinque siclis pro uno datis? quod pro pecoribus non est factum, cum et pecora Leuitarum pro primogenitis [*](4 Matth. 14, 25 17 Num. 3, 10. 38 18 Leu. 6, 18 24 cf. Num. 3, 12-14; 41—47 ) [*]( 3 obseraatione S habere om. S 4 uigilias N ad-noctis om. S 5 supra T 7 philacas CPSNVT 9 obserbare C 10 philachas C philacas PNVT filacas S 13 esse om. T 14 uicissimo N 15 obserbare C 22 solis] so (cum leuitis coni.) S hic 5F1 24 leuita C 27 pro post quod om. S )

317
pecorum Israhel sibi esse uoluerit. quomodo deinceps primogenita eorum uel pecorum eorum pertinebant ad deum, ubi iussit inmunda primogenita uel humana mutari ouibus? quomodo non et pro istis deinceps primogenitis conputabantur filii Leuitarum — manebat enim in posteris eadem tribus, quae posset pro primogenitis posterioribus conputari — nisi quia illud iustum fuit, ut qui nascerentur de illis qui iam ad portionem domini pertinebant datam pro primogenitis qui de Aegypto exierunt, iam deus proprios haberet tamquam suos de suis nec possent iuste pro illis conputari, qui deinceps primogeniti deo debebantur? de uniuerso quippe populo et de uniuersis pecoribus populi data est portio deo pro primogenitis. et haec portio erat Leuitae et pecora eorum. iam si quid genuissent, dei erat; non poterat hoc tamquam a populo dari, quod iam alienum erat. ac per hoc debita deinceps primogenita deo reddi oportebat nec pro his conputari posteros Leuitarum uel pecorum eorum.