Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Non nocebis proximo. si quid sit nocere et non nocere pateret hominibus, hoc generale praeceptum ad innocentiam retinendam fortasse sufficeret. omnia enim quae prohibentur committi in proximum, ad hoc unum referenda sunt, quod dictum est: non nocebis proximo. nam quod sequitur: non rapies, nisi ad hoc referatur, ne rapiendo noceatur, aliquando euenit, ut non rapiendo quisque noceat. nam gladius insanienti rapiendus est: et si non fecerit quis ut oportuerit, magis nocuerit.

Quid est quod, cum supra dixisset: non odio habebis fratrem tuum in animo tuo; arguendo argues proximum tuum et non accipies propter ipsum peccatum, consequenter adiunxit: et non uindicatur manus tua? utrum pro eo, quod est "non punitur"? animo enim bono facis, cum disciplinam peccanti proximo inponis, ne accipias peccatum eius neglegendo. ad hoc enim pertinet quod ante posuit: non odio habebis proximum tuum in animo tuo. uideri enim potest ei qui arguitur, quod oderis eum, cum non sit in animo tuo. an "non uindicatur manus tua" hoc potius admonet, ne quaeras uindicari manum tuam nec ulciscendi libidine rapiaris? nam quid est aliud uindicari uelle nisi laetari uel consolari de alieno malo? et ideo dictum est: non irasceris filiis populi tui. sic enim recte ira definita est, quod sit ulciscendi libido. quidam uero codices habent: et non uindicabitur manus tua, id est arguendo uindicare te uelis, sed potius consulere illi quem arguis. [*]( 3 Lea. 19, 13 12 Leu. 19, 17. 18 ) [*]( 1 sequuntur bd 7 quo dictum S 10 insaniendi T ferit (in mg. alius liber etsi n fecerit) T quid S1\' quit CPN 11 ut s. I. C om. T potuerit (alium librum praebere in mg. adnot.) T 13 argue P 16 quod om. N 17 facies PSV disciplina S pcccati PV nec P accipies ps VS 21 anno S 22 nec] ne N 26 definita est] diffinitur T 27 ne] non S 28 argues N )

298

Et incisiones super animam non facietis in corpore uestro. super animam dixit "super funus mortui"; de anima quippe dolor est quae recessit. ad hunc autem dolorem pertinet luctus, in quo luctu nonnullae gentes habent consuetudinem secare corpora sua. hoc fieri deus prohibet.

Ita ut fornicentur in principes de populo suo. non de populo suo principes, sed de populo suo fornicentur. eos quippe principes uult hic intellegi, qui pro diis colebantur; sicut apostolus dicit: secundum principem potestatis aeris, et in euangelio dominus: nunc princeps mundi huius missus est foras, et: ecce ueniet princeps mundi et in me nihil inueniet.

Homo homo quicumque adulterauerit uxorem uiri aut quicumque adulterauerit uxorem proximi sui, morte moriantur. pluraliter dixit "morte moriantur", hoc est qui adulterauit et quae adulterata est. hic aliquid distare uoluit inter quemlibet uirum et proximum, quamuis multis locis proximum pro omni homine ponat. sed quae est ista locutio, ut, cum iam dixisset de uiro, hoc idem repetierit de proximo, cum sit consequens, ut multo magis ab uxore proximi abstinendum sit, si ab uxore cuiuslibet uiri abstinendum est? nam si prius de proximo dixisset, ne putaretur uxorem licere adulterare non proximi, addendum fuit de quolibet uiro; nunc uero, si quod minus est non licet, quanto minus licet quod maius malum est! nam si non licet adulterare uxorem cuiuslibet uiri, quanto magis proximi! an forte ista repetitio tamquam exponit quid prius dictum sit, ut ideo [*]( 1 Leu. 19, 28 6 Leu. 20. 5 9 Ephes. 2, 2 10 Ioh. 12. 31 11 Ioh. 14, 30 13 Leu. 20. 10 ) [*]( 3 quae recessit bis pos. S adhuc pIS V 4 ad dolorem plSV 6 tuats axnopveuetv aittiu; Lag. 8 dis SN 10 aeris] eius C 11 huius mundi PSbd uenit PSVbd 13 alt. homo om. S alterum «vapt»- 1\'(J; om. Tisch. 14 ubi-uxorem Úl mg. m..«? add. C adulterauerit] aut ulterabit C sui haud dubie includendum est 15 pluraliter-moriantur om. V 16 adulterauerit PSNTT 18 homini S ponit PV 19 ita PlS idem] id est S 23 fuisset bd om. S )

299
intellegat homo quantum malum sit adulterare uxorem uiri, quia, si hoc fecerit, uxorem proximi adulterat? proximus est enim omnis homo homini.

Et mulier quae accesserit ad omne pecus ascendi ab eo, interficietis mulierem et pecus. morte . moriantur; rei sunt. quaeritur quomodo sit reum pecus, cum sit inrationale nec ullo modo legis capax. an quemadmodum transferuntur uerba modo locutionis, quae graece appellatur fmocfopa, ab animali ad inanimale — sicut dicitur inprobus uentus uel iratum mare — ita et hic translatum est a rationali ad inrationale? nam pecora inde credendum est iussa interfici, quia tali flagitio contaminata indignam refricant facti memoriam.

Quicumque acceperit sororem suam ex patre suo aut ex matre sua et uiderit turpitudinem eius (et ipsa uiderit turpitudinem eius>, inproperium est; exterminabuntur in conspectu generis sui; turpitudinem sororis suae reuelauit, peccatum accipient. quid ait hoc loco "uiderit" nisi concumbendo cognouerit? sicut in lege dicitur: cognouit uxorem suam pro eo, quod est mixtus est ei. et quid ait: peccatum [suum] accipient, cum de poena eorum loqueretur, nisi quia et ipsam poenam peccati peccatum uoluit appellari?

Quicumque dormierit cum cognata sua, turpitudinem cognationis suae reuelauit: sine filiis morientur. quaeritur quousque sit intellegenda ista cognatio, [*]( 4 Leu. 20, 16 14 Leu. 20, 17 20 Gen. 4, 1. 17. 25 24 Leu. 20, 20 ) [*](2 quia] qufi N si om. S H hominil hominis plSV 4 aeees- serat CPl 5 ascendendi PC ascendere Tl 6 moiiatur S pecus in mg. m. 2 add. r 9 metafora CPT metaphora SV methafora N animalia ad C 16 et—eius addidi ex Locut. de Leuit. XXXXVII 18 reuelabit SN peccatum suum bd 19 in hoc PSVTbd concumuendo C concupiendo S 21 prius est om. S peccatum suum liirri: suum cwn in uersu 18 ab omnibus cod. absit inclusi 23 appellare PVbd 25 reuelabit PSX )

300
cum ex longo gradu liceat utique accipere uxorem semperque licuerit. sed intellegendum est ex his gradibus quos prohibuit non licere et secundum ipsos dictum: quicumque dormierit cum cognatu sua: ubi et aliqua non commemorata intellegenda dimisit, sicut sororem de utroque parente, sicut uxorem fratris matris, id est auunculi. nam de uxore patrui primum prohibuit, quamuis haec non cognatio, sed affinitas perhibetur. sed quid est "sine filiis morientur". cum filii ex huius modi coniunctionibus et ante nati sint et hodieque nascantur? an hoc intellegendum est lege dei constitutum, ut quicumque ex eis nati fuerint. non deputentur filii, id est nullo parentibus iure uiui succedant?

Et non execrabiles facietis animas <uestras> et in pecoribus et in uolucribus et in omnibus serpentibus terrae quae ego segregaui uobis in inmunditiam. uidetur hic significare non haec natura esse inmunda, sed aliquo sacramenti signo, quandoquidem dicit: quae ego segregaui uobis in inmunditiam, tamquam inmunda eis non essent, si eis segregata non essent.

Et uir aut mulier si forte fuerit illi uentriloquus aut incantator, morte moriantur ambo. lapidibus lapidabitis eos; rei sunt. utrum uir et mulier an uir et uentriloquus aut mulier et uentriloquus siue incantator? sed hoc magis. et qui habet et quem habet.

Mulierem fornicariam et profanam non accipient et mulierem eiectam a uiro suo, quoniam sanctus est domino deo suo. superius "non accipient" dixerat, nunc autem "quoniam sanctus est", non quoniam [*]( 13 Lcu. 20, 25 20 Leu. 20. 27 25 Leu. 21, 7 ) [*]( 4 aliquas bd commeinorat N commemoratas bd intellegendas bd 5 paientes S 8 quid om. PlS 9 sint ex sunt PSV et T 11 ne putentur S 12 uiui om. SNVTbd succedunt C 13 facientis PlS uestras addidi 15 ogo S segregraui P 16 esse om. 8 immunda esse bd sacramentis P 17 quando S 20 uentrilocus S 21 incantatur S 22 an] ajt (sup. i superscr. Vi T 23 uentrilocus S autj an uir aut T incantatur S )

301
sancti sunt. de pluribus qui uno sunt tempore sacerdotibus loquebatur et de unoquoque eorum dixit: quoniam sanctus est, locutione qua solet uti scriptura. nam unum illum summum postea commemorat. qui intrabat ad sancta sanctorum. nam et pluraliter conclusit dicens: et sanctificabis eum: dona domini dei uestri iste offert; sanctus est, quoniam sanctus ego dominus qui sanctifico eos. quantum autem pertinet ad dona, quoniam dixit: dona domini dei uestri ipse offert, non solum summus ille offerebat, sed etiam secundi sacerdotes. ac per hoc quod ait: mulierem fornicariam et profanam et eiectam a uiro suo non accipient, hoc et secundi sacerdotes prohibiti sunt; nam de summo postea dicit, qui etiam nonnisi uirginem accipere iussus est.

Et sacerdos magnus a fratribus suis: id est qui inter fratres suos magnus est, ille scilicet unus magnus sacerdos. cui fusum est super caput ex oleo christo: ipsum oleum appellat scriptura christum.

Et consummatus manus induere uestimenta: illa utique, quae in ueste sacerdotali operosissime describuntur.

Caput non reteget cidari et uestimenta sua non scindet et super omnem animam mortuam non introibit. intellegitur ea quae supra dixit in luctu facere eum prohibitum, id est caput nudare cidari et uestimenta scindere. uestimenta enim scindere lugentium erat antiquorum: sicut de Iob scriptum est, cum ei filii eius [*]( 5 Leu. 21, 8 15 Leu. 21, 10 19 Leu. 21, 10 20 cf. Ex. 28, 4 sqq. 22 Leu. 21, 10. 11 27 cf. Iob 1, 20 ) [*]( 3 uti] ut N 4 ad otn. VT 6 offert scripsi: offeret CNT\ bd offerret PSV1 7 et ego PSVT 8 pr. donaJ do S 9 offeret CTj\'$bd offerret P-SF1 solus PlSV 11 et profanam om. C eiectam et profanam et eiectam C suo om. PSVT 17 fusus (corr. m. 2) V 19 τάς χείρας αύτου ένδύσααιLag.; fortasse scribendum est: manus . suas> 22 chydari C cidarim N 23 et om. N ut Tl 24 luctQ C 25 (et p. 302, 1) cidarin N 26 lugentibus VT )

302
ruina nuntiarentur oppressi. nudare autem caput cidari propterea lugentis esse potuit, quia detractio est ornamenti. quod uero ait: super omnem animam mortuam non introibit, quomodo dicat animam mortuam corpus mortuum difficile est intellegere; ea tamen scripturarum est usitata locutio, quae nobis inusitatissima est. nomen ergo rectricis suae etiam corpus accipit anima destitutum, quoniam reddendum illi est in resurrectione; sicut aedificium quod appellatur ecclesia etiam cum inde ecclesia exierit, qui homines sunt, nihilominus ecclesia dicitur. sed cum corpus non accipiat animae nomen in homine uiuente, quomodo tunc uocetur anima, cum caruerit anima, mirum est. porro si animam mortuam intellexerimus a corpore separatam, ut ipsam separationem mortem dixisse uideatur, id est ut anima mortua sit dirempta a corpore non natura sua perdita — non enim et cum dicimur mortui peccato, natura dicitur interisse, sed quod iam peccato non utimur, ut sic intellegatur anima mortua, id est corpori mortua, quod eo uti desierit, cum in sua natura uiuat — quomodo potest quisque intrare super animam mortuam, quod sacerdos iste prohibetur, cum quisquis intrat super mortuum corpus intret, non super animam quae discessit a corpore? an ipsam uitam temporalem animae uocabulo appellauit, quae utique mortua est in defuncto corpore anima illa emigrante, quae mori non potest? non quod ipsa uita anima fuerit, sed quod per animae praesentiam, qua subsistebat, nomen eius acceperit: sicut distinximus, cum de sanguine loqueremur, cur dictum sit: anima omnis carnis sanguis eius est. est enim et ipse sanguis mortuus [*](15 cf. Eoni. 6, 2 26 cf. quaest. LVII 27 Leu. 17, 11 ) [*](2 potuit] putauit S 7 accepit SlNV anima C 8 ille C 10 nihilhominus SV accipiet S 13 a om. C 14 dixisset C 15 d:- repta ST natur§ S 16 dicimus JVF 18 uti eo bd 19 quisquam STbd 20 quisquis] quibus N 21 anima N 24 ille S migrante SV non pr. om. N 25 praesentia N 26 qual que (s. l. m..\'!) V om. CNT n eius nomen eius acceperit S 27 loqucretar C quur CNPJ quod PISVI quid VJbd quod cQ T 28 sanguinis S )
303
in corpore mortui; non enim cum abscedente anima abscessit. uetuit ergo scriptura summum sacerdotem etiam super patris uel matris funus intrare; quod secundum non prohibuit. sequitur enim: super patrem suum et super matrem suam non inquinabitur; ordo est autem uerborum: super patrem suum non inquinabitur nec super matrem suam.

Et de sanctis non exibit. eo procul dubio tempore quo suorum funera celebrabantur, sicut et septem diebus quibus sanctificabatur de sanctis est exire prohibitus,. non autem semper. sane si uxores ducere uel filios gignere non uetabantur summi tunc sacerdotes, magna oritur quaestio. cum lex etiam coniugali concubitu inmundum hominem dicat usque ad uesperam, etiam cum abluerit corpus suum aqua, et iubeatur summus sacerdos propter incensum continuationis bis in die cotidie intrare intra uelum, ubi erat altare incensi, nec quemquam inmundum ad sancta fas esset accedere: quomodo id cotidie summus sacerdos inplebat, si filios procreabat ? nam si aegritudo illi accidisset, quis loco eius fungeretur, si quis inquirat, responderi potest quod gratia dei non aegrotabat. numquid sic etiam de filiorum procreatione responderi potest? unde fit consequens, ut aut continens esset aut diebus [*]( 4 Leu. 21. 11 7 Leu. 21, 1\'2 8 cf. Leu. 8, 33 12 cf. Leu. 15, 16 14 cf. Ex. 30, 7. 8 21 Retract. II 55 In tertio quoque libro ubi de summo agitur saccrdote quo modo creabat filius cum haberet necessitatein bis in die ingredi in sancta sanctorum, ubi erat altare incensi, ad offerendum incensum mane et uespera, quo non posset, sicut lex dicit, inmundus intrare, et eadem lex dicat inmundum fieri hominem etiam ex concubitn coniugali. quem iubet quidem lauari aqua sed et lotum dicit inmundum esse usque ad uesperam (Leu. 15, 16), unde dixi "consequens fuisse, ut aut continens esset aut diebus aliquibus intermitterctur incensum", non uidi non fuisse consequens. potest enim sic intellegi quod scriptum est: inmundus erit usque ad uesperam, ut per ipsam uesperam iam non esset inmundus sed usque ad ipsam ut uespertino iam tempore incensum mundus offerret cum propter creandos filios post matutinum incensum mixtus esset mulieri. ) [*]( 1 abscendente N 4 et] nec N 8 quod bd celebrantur PIVT et] eis SP2VT eius Pl 12 coneubitum mundum N dicatur S 15 intraj ultra PV1 18 si om. PlS accedisset P fugeretur S )

304
aliquibus intermitteretur incensum aut, si illud intermitti non posset, quod nonnisi per summum sacerdotem necesse esset inponi, non fieret inmundus coitu coniugali merito praecipuae sanctificationis suae. aut si etiam ad ipsum pertinet, quod de omnibus filiis Aaron in consequentibus dicit, ut nullus eorum accedat ad sancta, si cui aliquid acciderit inmunditiae, illud profecto restat accipere, quod nonnullis diebus non inponebatur incensum.

Quod autem super funus patris sui summus sacerdos prohibetur intrare, quaeri potest, quomodo iam esse poterat summus sacerdos nondum mortuo patre suo, cum eos patribus succedere iubeat. ideo necesse erat nondum sepulto summo sacerdote continuo substitui sacerdotem propter continuationis incensum, quod per summum sacerdotem cotidie oportebat inponi. quamquam et illa quaestio de aegritudine summi sacerdotis manet, si uel moriturum necesse erat diebus aliquibus aegrotare; nisi forte et hoc ita soluatur, ut dicatur non solere summos sacerdotes nisi subito mori non praecedente aegritudine, sicut de ipso Aaron scriptura testatur.

Aduertendum est quotiens dicit: ego dominus qui sanctifico eum, loquens de sacerdote, cum hoc etiam [*]( 4 cf. Leu. 21, 17 sqq. 9 Leu. 21, 11; Hetract. II 55 Itemque ubi quaesitum est quomodo prohibitns esset super funus patris sacerdos summus intrare, cum eum fieri sacerdotem — quando unus erat — nisi post mortem sacerdotis patris non oporteret, dixi propter hoc necesse fuisse nondum sepulto patre statim post eius mortem filium eius constitui qui succederet patri propter etiam continuationis incensum quod bis in die necesse erat offerri qui sacerdos super mortem nondum sepulti patris prohibetur intrare. sed parum adtendi potuisse hoc praecipi magis propter illos qui futuri fuerant summi sacerdotes non patribus suinmis succedentes sed tamen ex filiis, id est ex posteris Aaron, si forte summus sacerdos aut filios non haberet aut ita reprobos haberet, ut nullus eorum patri deberet succedere: sicut Samuel summo sacerdoti Heli successit, cum sacerdotis filius ipse non esset sed tamen ex filiis, hoc est ex posteris esset Aaron 19 cf. Num. 20, 26-29 20 Leu. 21, 15 ) [*]( 5 dicit ut] dicitur N 6 accederit C 7 profecto] propeccato pi V 12 succcre S 16 si uelJ si uel (1 s. I. m. 2 add.) P sine V 21 loques C om. S hoc om. S )

305
Moysi dixerit: et sanctificabis eum. quomodo ergo et Moyses sanctificat et dominus? non enim Moyses pro domino, sed Moyses uisibilibus sacramentis per ministerium suum, dominus autem inuisibili gratia per spiritum sanctum, ubi est totus fructus etiam uisibilium sacramentorum. nam sine ista sanctificatione inuisibilis gratiae uisibilia sacramenta quid prosunt? merito autem quaeritur, utrum etiam ista inuisibilis sanctificatio sine uisibilibus sacramentis, quibus uisibiliter homo sanctificatur, pariter nihil prosit: quod utique absurdum est. tolerabilius enim quisque dixerit sine illis istam non esse quam si fuerit non prodesse, cum in ista sit omnis utilitas illorum. sed etiam hoc, quod sine illis ista esse non possit, quomodo recte dicatur intuendum est. nihil quippe profuit Symoni mago uisibilis baptismus, cui sanctificatio inuisibilis defuit; sed quibus ista inuisibilis quoniam adfuit profuit, etiam uisibilia sacramenta perceperant similiter baptizati. nec tamen Moyses, qui uisibiliter sacerdotes sanctificabat, ubi fuerit ipse ipsis sacrificiis uel oleo sanctificatus ostenditur; inuisibiliter uero sanctificatum negare quis audeat, cuius tanta gratia praeeminebat? hoc et de Iohanne Baptista dici potest; prius enim baptizator quam baptizatus adparuit. unde eum sanctificatum nequaquam negare possumus. id tamen in eo factum uisibiliter non inuenimus, antequam ad ministerium baptizandi ueniret. hoc et de latrone illo, cui secum crucifixo dominus ait: hodie mecum eris in paradiso. neque [*]( 1 Leu. 21, 8 14 cf. Act. 8, 9 sqq. 20 cf. Matth. 3, 11. 14 24 Retract. II 55 De latrone etiam cui dictum est: hodie mecum eris in paradiso, quod non fuerit uisibiliter baptizatus quasi certum posui, cum sit incertum magisque illum baptizatum fuisse credendum sit sicut ego quoque alibi pustea disputaui. 25 Luc. 23, 43 ) [*]( 1 de moysi PlSVI 2 deo X 3 inuisibilibus S uisibilis F1 4 sanctum] suum PSXV 6 inuisibilia PlS 10 non om. S 11 eSsl,t S quam] cft C insit T 12 eorum P 13 posset C 14 simoni PSVbd mogo S 15 alt. inuisibis S 16 jiiuisibilia S 19 quis audeat negare S 20 preminebat CS praeminebat PV 21 priiiius V baptizator] baptizatur CPS 22 negare corr. m. 2 ex reggare P ) [*]( XXVIII Aug. icct. III pan 3 ) [*]( 20 )
306
enim sine sanctificatione inuisibili tanta felicitate donatus est. proinde colligitur inuisibilem sanctificationem quibusdam adfuisse atque profuisse sine uisibilibus sacramentis, quae pro temporum diuersitate mutata sunt, ut alia tunc fuerint et alia modo sint, uisibilem uero sanctificationem, quae fieret per uisibilia sacramenta, sine ista inuisibili posse adesse, non posse prodesse. nec tamen ideo sacramentum uisibile contemnendum est; nam contemptor eius inuisibiliter sanctificari nullo modo potest. hinc est, quod Cornelius et qui cum eo erant, cum iam inuisibiliter infuso sancto spiritu sanctificati adparerent, baptizati sunt tamen; nec superflua iudicata est uisibilis sanctificatio, quam inuisibilis iam praecesserat.

Et locutus est dominus ad Moysen dicens: dic Aaron et filiis eius: et adtendant a sanctis filiorum Israhel, et non profanabunt nomen sanetum meum, quanta ipsi sanctificant mihi; ego dominus. et dices illis: in progenies uestras omnis homo quicumque accesserit ab omni semine uestro ad sancta quaecumque sanctificauerint filii Israhel domino et inmunditia eius in illo, exterminabitur anima illa a me: ego dominus deus uester. ablata est omnis dubitatio neminem sacerdotum uel summorum uel secundorum debuisse accedere ad sancta, si inmunditia eius in ipso esset. erat ergo consequens continentia sacerdotis, ne propter filiorum procreationem aliquibus diebus non inponeretur continuationis incensum, quod a solis summis sacerdotibus bis die solebat inponi mane et uespera, quandoquidem post coitum coniugalem etiam loto corpore inmundus erat usque ad uesperam a quo id necesse erat inponi. quod autem [*]( 11 cf. Act 10, 44-48 13 Leu. 22, 1-3 26 cf. Ex. 30, 7. 8. 28 cf. Leu. 15, 16 ) [*]( 4 sunt] est V 7 proesse N ideo om. V 11 apparent C 14 a] ad PlSN 17 dicis CPSN 19 filiis S 20 et] et erit bd £ Jt\' aoT<» omisso rt cod. Alex. et Lag. 22 dubitatio neminem] dubitationem N 27 in die bd uespere V quidem ex diem m. 2 P 29 auesperam S uesperum T a om. N quo id] quod N )

307
ait: quae sanctificant filii Israhel, intellegendum est offerendo sacerdotibus offerendum per eos domino. et notandum sanctificationis genus, quod fit uoto et deuotione offerentis. sed utrum sicut isto modo sanctificantur ea quae offeruntur ab hominibus, ita et ipsi homines eodem modo se ipsos sanctificare dicantur, cum in aliqua re se ipsos uouent, obseruandum est in scripturis.