Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
Quis fecit mutum et audientem, uidentem et caecum? nonne ego dominus deus? sunt, qui deo calumnientur uel scripturae potius ueteris testamenti, quia dixerit deus, quod ipse fecerit caecum et mutum. quid ergo dicunt de domino Christo aperte in euangelio dicente: ego ueni, ut qui non uident uideant et qui uident caeci fiant? quis autem nisi insipiens crediderit aliquid homini secundum uitia corporalia posse accidere, quod deus nolit? sed eum iuste totum uelle nemo ambigit.
Quod dominus dicit ad Moysen: sed nunc uade, et ego aperiam os tuum et instruam te quae locuturus es. satis hic adparet non tantum instructionem oris sed ipsam etiam apertionem ad dei uoluntatem et gratiam pertinere. non enim ait: tu aperi os tuum et ego instruam te, sed utrumque ipse promisit: aperiam et instruam. alibi autem dicit in psalmo: dilata os tuum et adinplebo illud — ubi significat in homine uoluntatem accipiendi quod deus donat uolenti, ut ad uoluntatis exordium pertineat "dilata os tuum", ad dei autem gratiam "et adinplebo illud" — hic uero: et aperiam os tuum et instruam te.
Et iratus iracundia dominus dixit. quemadmodum possit intellegi irascens deus, quia non sicut homo per inrationabilem perturbationem, per omnia tenendum est, ubi [*]( 7 Ex. 4, 11 11 Ioh. 9, 39 10 Ex. 4, 12 22 Ts. 80, 11 27 Ex. 4, 14 ) [*]( 1 nudustertianum CPNV 2 se om. PSVTb 4 extendens Px 5 eitemum PIVI axhesternum T nudustertianum CPN 9 ealumnienter pi V calumniantur b 10 dixerat VIb fecerat b 13 inspiciens pi V 16 uade tu PSlNVTb 18 satis hic adparet om. N 20 tu] uade tu C 28 pOi\'sd PlSN )
In eo quod scriptum est: et factum est in uia ad refectionem obuiauit ei angelus et quaerebat eum occidere. et adsumto Sepphora calculo circumcidit praeputium filii sui et procidit ad pedes eius ut dixit: stetit sanguis circumcisionis infantis mei. et recessit ab eo, propter quod dixit: desiit sanguis circumcisionis, primum quaeritur, quem uolebat angelus occidere, utrum Moysen, quia dictum est: occurrit ei angelus et quaerebat eum occidere. nam cui putabitur occurrisse. nisi illi qui uniuerso suorum comitatui praefuit et a quo ceteri ducebantur? an puerum quaerebat occidere, cui mater circumcidendo subuenit, ut ob hoc intellegatur occidere uoluisse infantem, quia non erat circumcisus, atque ita sancire praeceptum circumcisionis seueritate uindictae? quod si ita est, incertum est prius de quo dixerit "quaerebat eum occidere", quia ignoratur quem, nisi ex consequentibus reperiatur, mira sane locutione et inusitata, ut prius diceret: "occurrit ei et quaerebat eum occidere", de quo nihil antea dixerat. sed talis est in psalmo: fundamenta eius in montibus sanctis; diligit dominus portas Sion. inde enim psalmus incipit nec aliquid de illo uel de illa dixerat, cuius fundamenta intellegi uoluit dicens: fundamenta eius in montibus sanctis. sed quia sequitur: diligit dominus portas Sion, ergo fundamenta uel domini uel Sion, et ad faciliorem sensum magis Sion, ut fundamenta ciuitatis [*]( 6 Ex. 4, 24-26 24 Ps. 86, 1. 2; cf. Loc. de Ex. LXIIII ) [*]( 1 mosen P moyse Sbd in om. P1 2 eris in his quę b 4 uelut PVT 8 asummo Pl assumpta b sephora S Tb 11 desit 1\'1 15 a. P 19 çt quod C 21 ignorabatur plSJ\'"t 23 ante P Vb 27 uoluit intelligi b 29 ergo om. b et om. N Eug 30 accipiuntur CI ) [*]( XXVIII Aug. sect. III pars S ) [*]( 7 )
Quod superius dictum est, quod Moyses uxorem et infantes suos inposuit uehiculis, ut cum eis in Aegyptum pergeret, postea uero Iothor socer eius illi cum eis occurrit. posteaquam eduxit. populum ex Aegypto, quaeri potest quomodo utrumque sit uerum. sed intellegendum est post illam, quae ab angelo futura erat, interfectionem Moysi uel infantis reuersam fuisse cum paruulis. nam quidam putauerunt propter hoc angelum terruisse, ne ad inpedimentum ministerii, quod diuinitus inpositum Moyses gerebat, femineus sexus comitaretur. [*]( 7 Ps. 146, 2 20 cr. Ex. 4, 20 22 cr. Ex. 18. 1-5 ) [*]( 4 dicatur PXVITEitg in addidi masculino—aoroO om. b 5 a\'.iTv>| autos PV autu CPSNVT cogit-non om. N 7 ierusalem Td 12 quisque accipero Ettg . 13 magno-pere V magnopere NTbdEug 14 uelit (it add. m. 2) C In infantis-circumcisionis om. N 22 ietor C iethro V2 Tb 23 quaeri potest om. N 24 illa P 25 interfectione P 26 reuersum PSN 27 mysterii ST )
Quaeritur quomodo populo dicatur, quod mandauit deus eiecturum se eos de Aegypto in terram Chanaan, Pharaoni autem dicatur, quod trium dierum iter exire uellent in desertum immolare deo suo ex mandato eius. sed intellegendum est, quamuis deus sciret quid esset facturus, quoniam praesciebat non consensurum Pharaonem ad populum dimittendum, illud primo dictum esse, quod etiam primitus fieret, si ille dimitteret. ut enim sic fierent omnia, quemadmodum consequens scriptura testatur, Pharaonis contumacia meruit et suorum. neque enim mendaciter deus iubet quod scit non facturum cui iubetur, ut iustum iudicium consequatur.
Verba quae dicit Moyses ad dominum: quare adflixisti populum hunc? et ut quid me misisti? ex quo enim intraui ad Pharaonem loqui in tuo nomine, *** in hunc populum, et non liberasti populum tuum. non contumaciae uerba sunt uel indignationis, sed inquisitionis et orationis, quod ex his adparet, quae illi dominus respondit. non enim arguit infidelitatem eius, sed quid sit facturus aperuit.
Sacramenti locum esse dubium non est, quod scriptura uolens originem Moysi demonstrare, quoniam eius actio iam expetebat, a primogenito Iacob, id est Ruben, progenies coepit, inde ad Symeon, inde ad Leui; ultra progressa non est. quoniam ex Leui Moyses. hi autem commemorantur, qui iam commemorati fuerant in illis septuaginta quinque, in quibus Israhel intrauit in Aegyptum: non enim primam neque secundam sed tertiam tribum, id est Leuiticam deus esse uoluit sacerdotalem. [*]( 1 cf. Ex. 5, 1-3 12 Ex. 5, 22. 23 20 cf. Ex. 6, 14-28 ) [*]( 2 canan C chanan N 7 primorii C 8 si om. CI 13 hunc et om. S ut] ant S 14 enim om. S stellulis significaui aliquod uerbum intercidisse; fort. legendum: nocuit hunc populum 15 et om. b 18 enim] enim erg9 PS ergo V infedelitatem S 22 a] ut a S 23 simeon CVd simeonem S 24 hic T 27 tribuO P ) [*]( 7* )
Quod Moyses dicit: ecce ego gracili uoce sum, et quomodo exaudiet me Pharao? non uidetur tantum propter magnitudinem populi excusare de uocis gracilitate uerum etiam propter unum hominem. mirum si tam gracilis uocis fuit. ut nec ab uno homine posset audiri. an forte regius fastus non eos permittebat de proximo loqui? dicitur autem illi: ecce dedi te deum Pharaoni et Aaron frater tuus erit tuus propheta.
Notandum quod, cum ad populum mitteretur, non ei dictum est: ecce dedi te deum populo et frater tuus erit tuus propheta, sed, frater tuus, inquit. loquetur tibi ad populum. dictum etiam est: erit os tuum, et tu illi quae ad deum; non dictum est: tu illi deus. Pharaoni autem dicitur Moyses datus deus et secundum analogian propheta Moysi Aaron, sed ad Pharaonem. hic insinuatur nobis ea loqui prophetas dei quae audiunt ab eo nihilque aliud esse prophetam dei nisi enuntiatorem uerborum dei hominibus, qui deum uel non possunt uel non merentur audire.
Assidue deus dicit: indurabo cor Pharaonis et uelut causam infert cur hoc faciat. indurabo, inquit, cor Pharaonis et inplebo signa mea et portenta mea in Aegypto, tamquam necessaria fuerit obduratio cordis Pharaonis, ut signa dei multiplicarentur uel inplerentur in Aegypto. utitur ergo deus bene cordibus malis ad id quod uult ostendere bonis uel quos facturus est bonos. et quamuis uniuscuiusque cordis in malitia qualitas, id est quale cor habeat ad malum. suo fiat uitio, quod inoleuit ex arbitrio uoluntatis, ea tamen qualitate mala, ut huc uel illuc moueatur, cum [*]( 1 Ex. 6, 30 7 Ex. 7, 1 11 Ex. 4, 16 19 Ex. 7, 3 ) [*]( 11 ad populum ad populum PlSV 12 cst etiam PSNVb est et T 14 analogiam Tbd propheta Moysi om. S 16 loqui qui P1 Ioquiu. V audierunt V 17 sec. dei om. T 19 indurabo-Pharaonis om. b 21 etiam implebo NEug 23 multiplicarentur om. N 25 uel quod PVSbd bonis V2bd unuscuiusque F1 28 ea] et b qualitate] uoluntate Eug curn-irroueatur om. V )
Si loquetur uobis Pharao dicens: date nobis signum aut portentum, et dices Aaron fratri tuo: sume uirgam et proice illam palam Pharaone et palam seruis eius, et erit draco. hic certe non ministerio uocis opus erat, cui uidebatur uelut ex necessitate datus Aaron propter gracilitatem uocis Moysi; sed uirga erat proicienda, [*](23 Ex. 7, 9 ) [*](3 sed] et T 4 plena Pl 6 et Pharao NEug quoci S moue- tur PaSaV sed-inpietatem om. N 7 uitii ex uita C facta sunt ea b 8 corde suo V1 malignum V1 9 inJuratum 6 N 10 sentiebat T 11 non iniusta] iusta CPVTbd 12 corritferentur om. N 13 propositio Pl 15 mouentur b et ad fin. PV 19 inuenirent CI 24 gt (supra exp. et pos. tu) V 27 erat opus T6 cuij cQ b datur CI )
Etiam hoc notandum, quod cum id signum palam Pharaone fieret scriptum est: et proiecit Aaron uirgam suam, cum forte si dixisset: "proiecit uirgam", nulla esset quaestio; quod uero addidit "suam", cum eam Moyses dederit, non frustra forsitan dictum est. an erat utrique illa uirga communis, ut cuiuslibet eorum diceretur, uerum diceretur?
Et absorbuit uirga Aaron uirgas illorum. si dictum esset: "absorbuit draco Aaron uirgas illorum", intellegeretur uerus draco Aaron phantastica illa figmenta non absorbuisse, sed uirgas. hoc enim potuit absorbere quod erant, non quod esse uidebantur et non erant. sed quoniam dixit: absorbuit uirga Aaron uirgas illorum, draco utique potuit uirgas absorbere, non uirga. sed eo nomine appellata res est, unde uersa est. non in quod uersa est, quia in id etiam reuersa est; et ideo hoc uocari debebat quod principaliter erat. quid ergo dicendum est de uirgis magorum? utrum et ipsae ueri dracones factae fuerant, sed ea ratione uirgae appellatae sunt qua et uirga Aaron? an potius uidebantur esse quod non erant ludificatione uenefica? cur ergo ex utraque parte et uirgae dicuntur et dracones, ut de figmentis illis nihil differat loquendi modus? sed demonstrare difficile est quomodo, etiam si ueri dracones facti sunt ex uirgis magorum. non fuerint tamen creatores draconum nec magi nec angeli mali, quibus ministris illa operabantur. insunt [*]( 5 Ex. 7, 10 10 Ex. 7, 12 ) [*]( 1 quur N hoc om. b ergo hoc PSJr 2 meditatio 1 medi*atio PS 4 notandum est Nb cum idj cum ad lnS cum et r cum Nbd 6 cum si forte (si s. I. m. 1) S si forte (si supra cp. cum) V, b 7 suam om. cod. Gr. 10 uirgas] uirgam SV 13 obsorbuisse T 16 potuit uirga C1 17 est ante unde om b quod] quo psrTb 18 et om. Vb 20 ipsi PSV facti PSNV 21 et om. PlSVT uidebatur V 22 ueneticia N 2T> e b 26 fuerunt NEug (ed. Knotll p. 353j 27 niala Pl )
Fecerunt autem similiter et incantatores Aegyptiorum ueneficiis suis; et induratum est cor Pharaonis et non exaudiuit eos, sicut dixit dominus. cum haec dicuntur, uidetur propterea cor Pharaonis induratum fuisse, quia et incantatores Aegyptiorum similia fecerunt; sed consequentia docebunt quanta fuerit illa obduratio, etiam cum incantatores defecerunt.
Fecerunt autem similiter et incantatores Aegyptiorum ueneficiis suis et eduxerunt ranas super terram Aegypti. quaeritur unde, si iam ubique factum erat. sed similis quaestio est, unde et aquam in sanguinem uerterint, si tota aqua Aegypti in sanguinem conuersa iam fuerat. proinde intellegendum est regionem, ubi filii Israhel habitabant, plagis talibus non fuisse percussam. et inde potuerunt incantatores uel aquam haurire, quam in sanguinem uerterent, uel aliquas ranas educere ad solam demonstrationem magicae [*]( 14 Ex. 7, 22 21 Ex. 8. 7 ) [*]( 1 corporeis rebus bd 2 opportunitas SNbdEug 6 quorumcumque TEug 7 nouerant V 9 unus] uerus bd 11 inserit in ras. C,T inseryit (u exp. m. 1) P inseruit SYbd 12 longo ser om. N 13 esset b 15 ueneficis CI 20 defecerint PXS2 deficerent b 24 similes C uerterftt b 25 sanguine N fuerit C 26 proindej Unde b 29 maicae CI )
Et uidit Pharao quoniam facta est refrigeratio; et ingrauatum est cor eius et non exaudiuit eos, sicut dixerat dominus. hic adparet non illas tantum fuisse causas obdurationis cordis Pharaonis, quod incantatores eius similia faciebant, uerum etiam ipsam dei patientiam, qua parcebat. patientia dei secundum corda hominum quibusdam utilis ad paenitendum, quibusdam inutilis ad resistendum deo et in malo perseuerandum; non tamen per se ipsa inutilis est, sed secundum cor malum, sicut iam diximus. hoc et apostolus dicit: ignorans quia patientia dei ad paenitentiam te adducit? secundum autem duritiam cordis tui et cor inpaenitens thesaurizas tibi iram in diem irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. nam et alibi, cum diceret: Christi bonus odor sumus in omni loco, etiam illud adiunxit: et in his qui salui fiunt et in his qui pereunt. non dixit Christi bonum se odorem esse his qui salui fiunt, malum autem his qui pereunt, sed tantum bonum odorem se dixit. illi uero tales sunt, ut et bono odore pereant secundum sui cordis, ut saepe dictum est, qualitatem, quae mutanda est bona uoluntate in dei gratia, ut incipiant ei prodesse iudicia dei, quae malis cordibus nocent. unde ille mutato in melius corde cantabat: uiuet anima mea et [*]( 4 Ex. 8, 15 13 Rom. 2, 4—6 18 II Cor. 2, 15 26 Ps. 118, 175 ) [*]( 1 potuerunt etiam om. N 4 quoniam] quod V 6 illis V 7 causfi§ (corr. m 1) V 8 patientiam] potentiil V 10 »«utilis N ad—inutilis om. N deo-perseuerandum om. N 11 ipsam Tb 13 ignorans scripsi: ignoras libri; iterum locum comparans ttideo etiam cod. P Knoellii ignorans exhibere 15 impaenitens cor bd die NbdEug 16 iusti om. Eug 17 sua] eius PSNVTbdEug 18 bonus om. V 19 iis (big) bd 20 se ante bonum offert T iis bd 24 mundanda Vb gratia b ut S aut In 26 immutato b uiuit CN )