Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
Quod habent latini: euntes immolate domino deo uestro in terra, graecus habet: uenientes [*]( 9 Did. tom. 39 p. 1034 Migne 11 Ex. 8, 21-23 27 Ex. 8, 25 1 sanguine 2V 3 pr. dei J sanctus b 7 uerumJ uerbum PlSl 9 de filio T dyJimus C didimus NTV 12 cinomiam CN cynomiam SlrT cynomyiam bd 13 domos P 16 tuum om. CI ubicumque PlSb 17 debemus sed PF51 et in prioribus om. N 18 nullis-talibus om. N 21 qujii 1\' 22 scynifes PS cyniphes b scyniphes cl fuerunt C tcrram P 23 gensem C gessen Sbd 27 latini codices habent b latini habent d iiumolare P V1 28 terra hac b έλόντες Ti άπελίντες Lag)
Quod ait Moyses: non potest fieri sic; abominationes enim Aegyptiorum immolabimus domino deo nostro. id est: haec immolaturi sumus quae abominantur Aegyptii et propterea in Aegypto non possumus. hoc manifestant uerba quae adiungit et dicit: si enim imm immola ueri mus abominationes Aegyptiorum palam ipsis, lapidabimur. hoc non intellegentes quidam interpretes nostri sic interpretati sunt, ut dicerent: non potest fieri sic; numquid abominationes Aegyptiorum immolabimus domino deo nostro? cum magis hoc scriptura dixerit, quia Aegyptiorum abominationes immolaturi sunt. alii uero latini sic habent: non potest fieri sic, quoniam abominationes Aegyptiorum non immolabimus domino deo nostro. contrarium sensum facit addita particula negatiua, cum Moyses dixerit: non potest fieri sic; abominationes enim Aegyptiorum immolabimus domino deo nostro; et ideo in heremum dicebant se ire uelle, ubi Aegyptii non uiderent abominationes suas. hoc autem intellegendum est mystice significari. quod etiam de pastoribus diximus, qui erant Aegyptiis abominabiles et ideo separatam terram Israhelitae acceperunt, cum uenerunt in Aegyptum. sic enim et sacrificia Israhelitarum abominationes sunt Aegyptiis, sicut iniquis uita iustorum.
Cum ablata esset locusta, dictum est de Pharaone: et ingrauauit Pharao cor suum etiam in hoc [*]( 5 Ex. 8, 26 24 cf. Gen. 46, 34 29 Ex. 8, 32 ) [*]( 1 terra hac b 3 sequuntur Sbd 6 abhominationes (sic plerumque) PSVT enim om. N 11 hoc enim b 12 poterit PSKV 13 sic om. P1 20 enim om. PSVb 21 eremum d 26 aboniinatione CI abliominationis P1 abomiuationi N 27 sicuti N 28 lucusta N P 29 et om. V )
Videns autem Pharao quia non est mortuum de pecoribus filiorum Israhel nullum, ingrauatum est cor Pharaonis. quomodo e contrariis causis facta est haec ingrauatio cordis Pharaonis? si enim et pecora Israhelitarum morerentur, tunc uideretur causa conpetens, qua cor eius ingrauaretur ad contemnendum deum, tamquam si et magi eius pecora Israhelitarum fecissent mori; nunc uero unde. debuit ad timendum uel credendum moueri uidens nullum pecus mortuum ex pecoribus Hebraeorum, hinc ingrauatum est; id est: illa ingrauatio etiam huc usque progressa est.
Quid est quod dicit deus ad Aaron et Moysen: sumite uobis plenas manus fauillae de fornace, et aspergat Moyses in caelum coram Pharaone et coram seruis eius, et fiat puluis in uniuersa terra Aegypti? signa enim superiora uirga fiebant, quam non Moyses, sed Aaron uel extendebat super aquam uel ea terram percutiebat; nunc uero interpositis duobus signis de cynomia et pecorum mortibus, ubi nec Aaron nec Moyses aliquid manu operati sunt, dicitur, ut Moyses fauillam spargat in caelum de fornace, et hanc ambo sumere iubentur, sed ille spargere [*]( 8 Ex. 9, 7 19 Ex. 9, 8. 9 ) [*]( 3 al in 6. om. C 5 talial ut alia N alia PV alia Tb *alia PV alia NTb 9 nullum] gullum (m. 1 dcl.) S ullum V ullum bd 10 super delet. pharaonis superscr. eius Vela 82 ex bd 13 grauaretur NVT tamquam si et om. N et si b 15 adl uel N 18 quod (d m. 2 add.) C 19 ufilv cod. Alex et Lag fauilla. V 20 aspargat pi Vi coram ex contra m. 2 V 21 uniuersa] tota PVTb 22 aegypto CN fiebat b 23 ea] ad P\'S\'V\'b 24 cynomiia P cynomyia bd 26 operati sunt manu b 27 ambo om. N )
Et propter hoc ipsum conseruatus es, ut ostendam in te uirtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in uniuersa terra. haec scripturae uerba et apostolus posuit, cum in eodem loco perdifficili uersaretur. ibi autem et hoc ait: si autem uolens deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam adtulit in multa patientia uasa irae — parcendo utique his quos malos futuros esse praescierat: quae uasa dicit perfecta in perditionem — et ut notas. inquit, faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae. unde uasorum misericordiae uox est in Psalmis: deus meus, misericordia eius praeueniet me; deus meus demonstrabit mihi <in> inimicis meis. nouit ergo deus bene uti malis, in quibus tamen humanam naturam non ad malitiam creat, sed perfert eos patienter, quonsque scit oportere: non inaniter, sed utens eis ad admonitionem uel exercitationem bonorum. ecce enim, ut adnuntiaretur nomen dei in uniuersa terra, [*]( 4 Ex. -1, 16 8 Ex. 9, 16 12 Rom. 9, 22. 23 18 Ps. 5 8 11. 12 ) [*](1 terra N 3 extenderet C quo J co C dictum estj die N 4 post tibi add. in his Sb; ceterum pro: erit tibi haud dubie: et tu illi legendum est; cf. quaest. XVII. LXIIII, quae/It. de Leu. quaest. XXIII sub fin. quae om. V dominum T fabillam N 8 ipsfld P conuarsatus IJiSxV est N 9 meam (me add. m. recens) P 11 auer saretur V 12 ubi Eug 13 potentiam] patientiam b 14 iis 1 b praesciebat Eug 16 perdictionem N perditione Eug ut om. C 19 demonstrabit scripsi: demonstrauit libri 20 in scripsi cum Eug: de (s. 1. m. 2) S om. CPNVTb 22 eos perfert b scito portare PI 23 utentes PIVI utenda b. )
Quid est quod mandauit deus Pharaoni, cum se facturum magnam grandinem minaretur, ut festinet congregare pecora sua et quaecumque illi essent in campo, ne grandine intereant? hoc enim non tam indignanter quam misericorditer uidetur admonere. sed hoc non facit quaestionem, quando deus etiam irascens temperat poenam. illud est quod merito mouet, quibus nunc pecoribus consulatur, si omnia mortua fuerant plaga superiore, ubi scriptum est quod discreuit deus inter pecora Hebraeorum et Aegyptiorum, ita ut illinc nullum moreretur, omnia uero Aegyptiorum pecora morerentur. an eo soluitur quaestio, quod praedixerat ea moritura quae in campo fuissent, ut haec accipiantur omnia, intellegantur autem euasisse quae in domibus erant, quae potuerunt etiam a dubitantibus colligi et in domo teneri, ne forte uerum esset quod Moyses dominum facturum esse praedixerat; et ex his esse in campis iterum poterant, quae modo admonet congregari in domos, ne grandine pereant, maxime quia sequitur scriptura et dicit: qui timuit uerbum domini seruorum Pharaonis congregauit pecora sua in domos; qui autem non intendit mente in uerbum domini, dimisit pecora sua in campo? hoc ergo fieri potuit, quando etiam mortem pecorum minatus est deus, quamuis id scriptura tacuerit.
Et dixit dominus ad Moysen: extende manum tuam in caelum, et erit grando in omni terra Aegypti. ecce iterum Moyses non in ten-am; sed in caelum manum iubetur extendere sicut superius de fauilla. [*]( 4 cf. Ex. 9, 19 10 cf. Ex. 9, 6 15 cf. Ex. 9, 3 21 Ex. 9, 20. 21 26 Ex. 9, 22. ) [*]( 1 prodest PSNVTbd itaque] utique NV2Eug (ed. Knoell p. 357) 2 et pr. om. T 4 mandat PSVT qUll C 5 miraretur (prim. r m. rec. in n IImt.) P 8 quando] quod b 10 nunc in mg. add. m. rec. P 15 utj sicut N 25 quamquam b )
Cura fragore caeli, qui uehemens erat in grandine, Pharao territus rogaret Moysen, ut oraret pro illo, confitens iniquitatem suam et populi sui, Moyses ei dixit: et tu et serui tui scio quod nondum timetis dominum. qualem timorem quaerebat, cui timor iste nondum erat domini timor? facile est enim poenam timere, sed non hoc est deum timere. illo scilicet timore pietatis, quem commemorat Iacob, ubi dicit: nisi deus patris mei Abraham et timor Isaac esset mihi, nunc me inanem dimisisses.
Dixit dominus ad Moysen: intra ad Ph araouem; ego enim grauaui cor eius et seruorum eius, ut ordine superueniant signa mea haec super eos. ita dicit "ego enim grauaui cor eius, ut ordine superueniant signa mea haec super eos", tamquam opus habeat deus cuiusquam malitia. sed sic intellegendum est, ac si diceret: "ego enim patiens fui super eum et seruos eius. ut non eos auferam, ut ordine superueniant signa mea super eos". quia enim patientia dei obstinatior fiebat malus animus, ideo pro eo quod est" patiens in eum fui", dicitur: grauaui cor eius.
Et non est relicta locusta una in omni terra Aegypti. et indurauit dominus cor Pharaonis. beneficium certe dei commemorauit scriptura, quod abstulit locustas, et secuta dixit indurasse dominum cor Pharaonis: beneficio utique suo et patientia sua, qua illa fiebat obstinatio, [*]( 1 cf. Ex. 9, 27 3 Ex. 9, 30 8 Gen. 31, 42 10 Ex. 10, 1 21 Ex. 10, 19. 20 ) [*]( 2 territus-hioy om. N contitenti b .5 ei domini b (5 enim est PVT 7 domini timore b 9 adesset Vbd 10 dixit in mg. m. 2 PS om. Vb deus Eug (ed. Knoell p. 357) dominus inquit b 13 ita dicit-super eoa om. PVTbd ingrauaui Eug 15 malitiam Eug 17 auferrem PSNVTbdEug 18 qui V1 enim] cd b 1:1 in eum om. b 20 grauaui cor eius om. N 21 est relicta om. N lucusta PNVIEug ona N 23 dei om. T quo PSVTbd 24 lucustas NEug secutus T cor Pharaonis dominum N 2o quia P ille C2d obstinatior C2Tbd )
Tertio dicitur ad Moysen: extende manum (t u am) in caelum, ut fieret etiam plaga tenebrarum. numquam autem dictum est ad fratrem eius Aaron, ut extenderet manum in caelum. quod ergo dictum est ad Moysen: extende manum tuam super terram Aegypti et ascendat locusta super terram, credo id significatum etiam minus posse qui plus potest, non autem continuo cui minora conceduntur posse maiora.
Deus ad Moysen: loquere ergo secreto in aures populi, et petat unusquisque a proximo et mulier a proxima uasa argentea et aurea et uestem. non hinc quisque sumendum exemplum putare debet ad expoliandum isto modo proximum; hoc enim deus iussit, qui nouerat quid quemque pati oporteret. nec Israhelitae furtum fecerunt, sed deo iubenti ministerium praebuerunt; quemadmodum cum minister iudicis occidit eum quem iudex iussit occidi, profecto, si id sponte faciat, homicida est, etiam si eum occidat quem scit occidi a iudice debuisse. est etiam ista nonnulla quaestio, si seorsum habitabant Hebraei in terra Gessem, ubi nec plagae fiebant quibus regnum Pharaonis adfligebatur, quomodo petit quisque a proximo uel proxima aurum, argentum et uestem, praesertim quia ubi primum hoc mandatur per Moysen, sic positum est: et mulier a uicina sua et concellaria uel concellanea — si ita dicendum est — uel cohabitatrice suaunde intellegendum est etiam in terra Gessem non solos [*]( 3 Ex. 10, 21 6 Ex. 10, 12 11 Ex. 11, 2 25 Ex. 3, 22 ) [*]( 4 tuam scripsi cum bd: om. codd. 9 qui-posse om. P1 11 Deus] Dixit deus TS7 13 xai j\')\'/Y, rcapi -rij; jttajsiov cod. Altx et Lag aurea et argentea PSVTbdEug 14 quisquam Eug exemplum sumendum Eug 22 ge.sen V gessen bd 23 quisque petit b a proxima PSVTbd 26 a om. C sua om. Locut. de Ex. XII con- ■celaria 0 concelanea C 2R terram T gessen bd )
Dixi tautem dominus ad Moysen: non exaudiet uos Pharao, ut multiplicem signa mea et portenta mea in terra Aegypti. tamquam opus fuerit eius inoboedientia, ut signa illa multiplicarentur, quae utiliter fiebant ad terrendum populum dei atque ipsa discretione ad pietatem informandum. sed hoc dei fuit malitia cordis illius bene utentis, non Pharaonis dei patientia male abutentis.
Quae autem superauerint ab eo in mane, igne concremabitis. quaeri potest, quomodo aliquid superabit, cum hoc praemoniti fuerint. ut si domus non habuerit consumendo pecori idoneam multitudinem, uicini adsumantur. sed intellegitur quoniam dictum est: os non conteretis ab eo, remansura utique fuisse ossa, quae igne cremarentur.
Agnus perfectus, masculus, anniculus erit uobis. mouere potest ista locutio, quasi agnus possit esse non masculus, nescientem qua necessitate ita sit translatum. ouis enim transferri debuit, quia graecus rcpopatov habet: sed TrpofteTov in graeca lingua generis neutri est, et potuerunt quae secuntur omnia conuenire, tamquam si diceret: pecus perfectum, masculum, anniculum erit uobis. potuit enim [*]( 9 Ex. 11, 9 16 Ex. 12, 10 18 cf. Ei. 12, 4 20 Ex. 12, 46 23 Ex. 12, 5 ) [*]( 4 idem om. T et] ac b 6 populus dei PSVTbd 7 propterea bd 16 superaberint N 17 igni PNVTb 18 superauit SPNVb superauerit T non habuerit con om. N 19 uicinias sumantur P 21 igni b 23 masculos om. N agniculus V 26 (et 27) probaton CPSNVT ) [*]( XXVIII Aag. vect III pars 3 ) [*]( 8 )
Quod scriptum est: et facietis diem hunc in progenies uestras legitimum aeternum uel aeterna lem III - quod graece dicitur alwviov — non sic accipiendum est, tamquam possit istorum praetereuntium dies esse ullus aeternus: sed illud aeternum est, quod iste significat dies. uelut cum dicimus ipsum deum aeternum, non utique istas duas syllabas aeternas dicimus, sed quod significant. quam- \'quam diligenter scrutandum sit quomodo appellare scriptura soleat aeternum; ne forte ita dixerit sollemniter aeternum,; quem nefas habeant praetermittere aut sua sponte mutare. aliud est enim quod praecipitur quousque fiat — sicut praeceptum est, ut septies muros Iericho circumiret arca — aliud, cum praecipitur sic obseruari aliquid, ut nullus terminus [*]( 17 Ex. 12, 14 27 cf. los. (i, 8. 9 ) [*](1 dici latine b dicitur F1 2 thura bd 3 oues sec. P1 4 poneretur] diceretur T 10 ex*pectatoribus P 12 hoc etiam dictmn esse 6 13 acciperet PXVX accipi V2b 19 eonion C aeonion PSNVT 22 uel PVS1 25 ne-aeternum in mg. m. 2 C 26 habeat V 28 septiens CN ihericho N circuiret PSVT )
Et factus est clamor magnus in terra Aegypto; non enim erat domus in qua non erat in ea mortuus. nonne potuit esse aliqua domus, quae primogenitum non haberet? cum ergo primogeniti tantummodo morerentur, quomodo nulla erat, quae non haberet mortuum? an et hoc diuinitus praescientia dei fuerat procuratum, ut in omnibus omnino essent domibus primogeniti, in quibus percuterentur Aegyptii? ab hac sane plaga non putandi sunt inmunes fuisse Aegyptii qui habitabant in terra Gessem; hominum quippe erat uel animalium, non terrae; id est: homines et animalia primogenita moriebantur occulto et angelico percussu, non aliquid in terra uel in caelo factum erat, sicut rana uel locusta uel tenebrae. unde qui habitabant adfligerentur. a talibus enim plagis cum terra Gessem fuisset aliena, procul dubio perueniebat beneficium ad eos Aegyptios, qui in eadem terra cum Hebraeis morabantur; hac uero primogemti eorum omnes percussi sunt.
Filii autem Israhel fecerunt sicuti praeceperat illis Moyses et petierunt ab Aegyptiis uasa aurea et argentea et uestem. et dominus dedit gratiam populo suo coram Aegyptiis, et commodaue runt illis; et praedati sunt Aegyptios. iam hoc factum fuerat ante mortes primogenitorum Aegyptiorum; [*]( 7 Ex. 12, 30 24 Ex. 12, 35. 36 ) [*]( 1 cottidie ST 5 iis Nd in his S 7 Et om. PST 8 aegypti PSVT aegyptiis b jy ea V 14 ab-Aegyptii in mg. infer. m. i P 16 erant PVxSb terra C 18 caelum C 19 lucusta P 20 gesseu bd 22 hec C ųęrQ V priraogeniti eorum scripsi cum bd: primogenitorum codd. ) [*]( 8* )
Quid est quod ait: accipietis autem fasciculum hyssopi et tinguentes ex sanguine qui est iuxta ostium linietis super limen et super ambos postes? quaeritur enim quem sanguinem dicat iuxta ostium, cum illius agni utique uelit intellegi sanguinem, cuius immolatione fit pascha. an eo modo consequenter praecipit, quamuis hoc tacuerit, ut idem agnus iuxta ostium occidatur? an, quod est credibilius, ideo dixit: ex sanguine qui est iuxta ostium, quia utique ille qui liniturus est super limen et postes uas ipsum, in quo sanguinem excepit, iuxta ostium positurus est, ut ad manum habeat quando tinguit?