Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Sacramenti locum esse dubium non est, quod scriptura uolens originem Moysi demonstrare, quoniam eius actio iam expetebat, a primogenito Iacob, id est Ruben, progenies coepit, inde ad Symeon, inde ad Leui; ultra progressa non est. quoniam ex Leui Moyses. hi autem commemorantur, qui iam commemorati fuerant in illis septuaginta quinque, in quibus Israhel intrauit in Aegyptum: non enim primam neque secundam sed tertiam tribum, id est Leuiticam deus esse uoluit sacerdotalem. [*]( 1 cf. Ex. 5, 1-3 12 Ex. 5, 22. 23 20 cf. Ex. 6, 14-28 ) [*]( 2 canan C chanan N 7 primorii C 8 si om. CI 13 hunc et om. S ut] ant S 14 enim om. S stellulis significaui aliquod uerbum intercidisse; fort. legendum: nocuit hunc populum 15 et om. b 18 enim] enim erg9 PS ergo V infedelitatem S 22 a] ut a S 23 simeon CVd simeonem S 24 hic T 27 tribuO P ) [*]( 7* )

100

Quod Moyses dicit: ecce ego gracili uoce sum, et quomodo exaudiet me Pharao? non uidetur tantum propter magnitudinem populi excusare de uocis gracilitate uerum etiam propter unum hominem. mirum si tam gracilis uocis fuit. ut nec ab uno homine posset audiri. an forte regius fastus non eos permittebat de proximo loqui? dicitur autem illi: ecce dedi te deum Pharaoni et Aaron frater tuus erit tuus propheta.

Notandum quod, cum ad populum mitteretur, non ei dictum est: ecce dedi te deum populo et frater tuus erit tuus propheta, sed, frater tuus, inquit. loquetur tibi ad populum. dictum etiam est: erit os tuum, et tu illi quae ad deum; non dictum est: tu illi deus. Pharaoni autem dicitur Moyses datus deus et secundum analogian propheta Moysi Aaron, sed ad Pharaonem. hic insinuatur nobis ea loqui prophetas dei quae audiunt ab eo nihilque aliud esse prophetam dei nisi enuntiatorem uerborum dei hominibus, qui deum uel non possunt uel non merentur audire.

Assidue deus dicit: indurabo cor Pharaonis et uelut causam infert cur hoc faciat. indurabo, inquit, cor Pharaonis et inplebo signa mea et portenta mea in Aegypto, tamquam necessaria fuerit obduratio cordis Pharaonis, ut signa dei multiplicarentur uel inplerentur in Aegypto. utitur ergo deus bene cordibus malis ad id quod uult ostendere bonis uel quos facturus est bonos. et quamuis uniuscuiusque cordis in malitia qualitas, id est quale cor habeat ad malum. suo fiat uitio, quod inoleuit ex arbitrio uoluntatis, ea tamen qualitate mala, ut huc uel illuc moueatur, cum [*]( 1 Ex. 6, 30 7 Ex. 7, 1 11 Ex. 4, 16 19 Ex. 7, 3 ) [*]( 11 ad populum ad populum PlSV 12 cst etiam PSNVb est et T 14 analogiam Tbd propheta Moysi om. S 16 loqui qui P1 Ioquiu. V audierunt V 17 sec. dei om. T 19 indurabo-Pharaonis om. b 21 etiam implebo NEug 23 multiplicarentur om. N 25 uel quod PVSbd bonis V2bd unuscuiusque F1 28 ea] et b qualitate] uoluntate Eug curn-irroueatur om. V )

101
siue huc siue illuc male moueatur, causis fit quibus animus propellitur. quae causae ut existant uel non existant, non est in hominis potestate, sed ueniunt ex occulta prouidentia iustissima plane et sapientissima uniuersum quod creauit disponentis et administrantis dei. ut ergo tale cor haberet Pharao, quod patientia dei non moueretur ad pietatem, sed potius ad inpietatem, uitii proprii fuit; quod uero ea facta sunt, quibus cor suo uitio tam malignum resisteret iussionibus dei — hoc est enim quod dicitur induratum, quia non flexibiliter consentiebat, sed inflexibiliter resistebat — dispensationis fuit diuinae, qua tali cordi non solum non iniusta, sed euidenter iusta poena parabatur, qua timentes deum corrigerentur. proposito quippe lucro uerbi gratia, propter quod homicidium committatur, aliter auarus, aliter pecuniae contemtor mouetur: ille scilicet ad facinus perpetrandum, ille ad cauendum; ipsius tamen lucri propositio in alicuius illorum non fuit potestate. ita causae ueniunt hominibus malis. quae non sunt quidem in eorum potestate, sed hoc de illis faciunt, quales eos inuenerint iam factos propriis uitiis ex praeterita uoluntate. uidendum sane est, utrum etiam sic accipi possit: ego indurabo, tamquam diceret: "quam durum sit demonstrabo" .

Si loquetur uobis Pharao dicens: date nobis signum aut portentum, et dices Aaron fratri tuo: sume uirgam et proice illam palam Pharaone et palam seruis eius, et erit draco. hic certe non ministerio uocis opus erat, cui uidebatur uelut ex necessitate datus Aaron propter gracilitatem uocis Moysi; sed uirga erat proicienda, [*](23 Ex. 7, 9 ) [*](3 sed] et T 4 plena Pl 6 et Pharao NEug quoci S moue- tur PaSaV sed-inpietatem om. N 7 uitii ex uita C facta sunt ea b 8 corde suo V1 malignum V1 9 inJuratum 6 N 10 sentiebat T 11 non iniusta] iusta CPVTbd 12 corritferentur om. N 13 propositio Pl 15 mouentur b et ad fin. PV 19 inuenirent CI 24 gt (supra exp. et pos. tu) V 27 erat opus T6 cuij cQ b datur CI )

102
ut draco fieret. cur hoc ergo Moyses ipse non fecit, nisi quia ista mediatio ipsius Aaron inter Moysen et Pharaonem alicuius magnae rei figuram gerit?

Etiam hoc notandum, quod cum id signum palam Pharaone fieret scriptum est: et proiecit Aaron uirgam suam, cum forte si dixisset: "proiecit uirgam", nulla esset quaestio; quod uero addidit "suam", cum eam Moyses dederit, non frustra forsitan dictum est. an erat utrique illa uirga communis, ut cuiuslibet eorum diceretur, uerum diceretur?

Et absorbuit uirga Aaron uirgas illorum. si dictum esset: "absorbuit draco Aaron uirgas illorum", intellegeretur uerus draco Aaron phantastica illa figmenta non absorbuisse, sed uirgas. hoc enim potuit absorbere quod erant, non quod esse uidebantur et non erant. sed quoniam dixit: absorbuit uirga Aaron uirgas illorum, draco utique potuit uirgas absorbere, non uirga. sed eo nomine appellata res est, unde uersa est. non in quod uersa est, quia in id etiam reuersa est; et ideo hoc uocari debebat quod principaliter erat. quid ergo dicendum est de uirgis magorum? utrum et ipsae ueri dracones factae fuerant, sed ea ratione uirgae appellatae sunt qua et uirga Aaron? an potius uidebantur esse quod non erant ludificatione uenefica? cur ergo ex utraque parte et uirgae dicuntur et dracones, ut de figmentis illis nihil differat loquendi modus? sed demonstrare difficile est quomodo, etiam si ueri dracones facti sunt ex uirgis magorum. non fuerint tamen creatores draconum nec magi nec angeli mali, quibus ministris illa operabantur. insunt [*]( 5 Ex. 7, 10 10 Ex. 7, 12 ) [*]( 1 quur N hoc om. b ergo hoc PSJr 2 meditatio 1 medi*atio PS 4 notandum est Nb cum idj cum ad lnS cum et r cum Nbd 6 cum si forte (si s. I. m. 1) S si forte (si supra cp. cum) V, b 7 suam om. cod. Gr. 10 uirgas] uirgam SV 13 obsorbuisse T 16 potuit uirga C1 17 est ante unde om b quod] quo psrTb 18 et om. Vb 20 ipsi PSV facti PSNV 21 et om. PlSVT uidebatur V 22 ueneticia N 2T> e b 26 fuerunt NEug (ed. Knotll p. 353j 27 niala Pl )

103
enim rebus corporeis per omnia elementa mundi quaedam occultae seminariae rationes, quibus cum data fuerit oportunitas temporalis atque causalis, prorumpunt in species debitas suis modis et finibus. et sic non dicuntur angeli, qui ista faciunt, animalium creatores, sicut nec agricolae segetum uel arborum uel quorumque in terra gignentium creatores dicendi sunt, quamuis nouerint praebere quasdam uisibiles oportunitates et causas, ut illa nascantur. quod autem isti faciunt uisibiliter, hoc angeli inuisibiliter; deus uero solus unus creator est, qui causas ipsas et rationes seminarias rebus inseuit. res breuiter dicta est: quae si exemplis et copiosa disputatione explicetur, ut facilius intellegatur, longo sermone opus est, a quo se ratio nostrae festinationis excusat.

Fecerunt autem similiter et incantatores Aegyptiorum ueneficiis suis; et induratum est cor Pharaonis et non exaudiuit eos, sicut dixit dominus. cum haec dicuntur, uidetur propterea cor Pharaonis induratum fuisse, quia et incantatores Aegyptiorum similia fecerunt; sed consequentia docebunt quanta fuerit illa obduratio, etiam cum incantatores defecerunt.

Fecerunt autem similiter et incantatores Aegyptiorum ueneficiis suis et eduxerunt ranas super terram Aegypti. quaeritur unde, si iam ubique factum erat. sed similis quaestio est, unde et aquam in sanguinem uerterint, si tota aqua Aegypti in sanguinem conuersa iam fuerat. proinde intellegendum est regionem, ubi filii Israhel habitabant, plagis talibus non fuisse percussam. et inde potuerunt incantatores uel aquam haurire, quam in sanguinem uerterent, uel aliquas ranas educere ad solam demonstrationem magicae [*]( 14 Ex. 7, 22 21 Ex. 8. 7 ) [*]( 1 corporeis rebus bd 2 opportunitas SNbdEug 6 quorumcumque TEug 7 nouerant V 9 unus] uerus bd 11 inserit in ras. C,T inseryit (u exp. m. 1) P inseruit SYbd 12 longo ser om. N 13 esset b 15 ueneficis CI 20 defecerint PXS2 deficerent b 24 similes C uerterftt b 25 sanguine N fuerit C 26 proindej Unde b 29 maicae CI )

104
potentiae. quamquam potuerunt etiam, posteaquam illa compressa sunt, facere . sed scriptura cito narrando coniunxit quod etiam postea fieri potuit.

Et uidit Pharao quoniam facta est refrigeratio; et ingrauatum est cor eius et non exaudiuit eos, sicut dixerat dominus. hic adparet non illas tantum fuisse causas obdurationis cordis Pharaonis, quod incantatores eius similia faciebant, uerum etiam ipsam dei patientiam, qua parcebat. patientia dei secundum corda hominum quibusdam utilis ad paenitendum, quibusdam inutilis ad resistendum deo et in malo perseuerandum; non tamen per se ipsa inutilis est, sed secundum cor malum, sicut iam diximus. hoc et apostolus dicit: ignorans quia patientia dei ad paenitentiam te adducit? secundum autem duritiam cordis tui et cor inpaenitens thesaurizas tibi iram in diem irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. nam et alibi, cum diceret: Christi bonus odor sumus in omni loco, etiam illud adiunxit: et in his qui salui fiunt et in his qui pereunt. non dixit Christi bonum se odorem esse his qui salui fiunt, malum autem his qui pereunt, sed tantum bonum odorem se dixit. illi uero tales sunt, ut et bono odore pereant secundum sui cordis, ut saepe dictum est, qualitatem, quae mutanda est bona uoluntate in dei gratia, ut incipiant ei prodesse iudicia dei, quae malis cordibus nocent. unde ille mutato in melius corde cantabat: uiuet anima mea et [*]( 4 Ex. 8, 15 13 Rom. 2, 4—6 18 II Cor. 2, 15 26 Ps. 118, 175 ) [*]( 1 potuerunt etiam om. N 4 quoniam] quod V 6 illis V 7 causfi§ (corr. m 1) V 8 patientiam] potentiil V 10 »«utilis N ad—inutilis om. N deo-perseuerandum om. N 11 ipsam Tb 13 ignorans scripsi: ignoras libri; iterum locum comparans ttideo etiam cod. P Knoellii ignorans exhibere 15 impaenitens cor bd die NbdEug 16 iusti om. Eug 17 sua] eius PSNVTbdEug 18 bonus om. V 19 iis (big) bd 20 se ante bonum offert T iis bd 24 mundanda Vb gratia b ut S aut In 26 immutato b uiuit CN )

105
laudabit te; et iudicia tua adiuuabunt me. non dixit: "munera tua" uel "praemia tua", sed iudicia tua. multum est autem, ut sincera fiducia dici possit: proba me, domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. et ne sibi aliquid ex suis uiribus tribuisse uideretur, continuo addidit: quoniam misericordia tua ante oculos meos est conplacui in ueritate tua. factam erga se commemorat misericordiam, ut conplacere possit in ueritate, quoniam uniuersae uiae domini misericordia et ueritas.

Quod dixerunt magi ad Pharaonem: digitus dei est hoc, quoniam non potuerunt educere scinifes, senserunt profecto, cum artium suarum nefariarum scirent potentiam, non talibus artibus, uelut potentior in eis esset Moyses, suos conatus fuisse frustratos, ut non possent educere scinifes, sed digito dei, qui utique operabatur per Moysen. digitus dei autem, sicut euangelium manifestissime loquitur, spiritus sanctus intellegitur. namque uno euangelista ita narrante uerba-domini, ut diceret: si ego in digito dei eicio daemonia, alius euangelista id ipsum narrans exponere uoluit quid sit digitus dei et ait: si ego in spiritu dei eicio daemonia. cum itaque magi faterentur, quorum Pharao potentia praefidebat, digitum dei esse in Moyse, quo superabantur et eorum ueneficia frustrabantur, tamen induratum est cor Pharaonis nunc mirabili omnino duritia. cur autem in tertia ista plaga magi defecerint — nam plagae coeperunt ex quo aqua in sanguinem uersa est — et sentire et explicare difficile est. poterant enim et in primo signo deficere, ubi in serpentem uirga conuersa [*]( 3 Ps. 25, 2. 3 9 Ps. 24, 10 11 Ex- 8, 19 19 Luc. 11, 20 21 Matth. 12, 28 ) [*]( 5 uideatur Eug 7 ergo T 8 posset NSVIbdEag 11 Quod] quoniam 8 12 hic b cyniphes b scyniphes d 15 sciphes N cyni- phes b scyniphes d 16 operatur PSl V1 autem dei bd 18 namquod PSTIVb 22 potentiam P 23 quol in quo PSVTbd quod N beneficia N 26 defecerunt VIb sanguine N 28 uirgaj uirga conubia N cunuersa-aqua om. N )

106
est, et in prima plaga, ubi aqua in sanguinem commutata est. et in secunda de ranis, si hoc uoluisset digitus dei, id est spiritus dei. quis enim dementissimus dixerit digitum dei in hoc signo potuisse conatus magorum inpedire et in superioribus nequiuisse? omnino ergo certa causa est quare illa facere huc usque permissi sunt. commendatur enim fortasse trinitas et, quod uerum est, summi philosophi gentium, quantum in eorum litteris indagatur, sine spiritu sancto philosophati sunt, quamuis de patre et filio non tacuerint, quod etiam Didymus in libro suo meminit, quem scripsit de spiritu sancto.

Ecce ego mitto in te et in seruos tuos et in populum tuum et in domos tuas cynomian, et implebuntur domus Aegyptiorum cynomia, ut scias, quoniam ego sum dominus deus omnis terrae. et dabo interuallum inter populum meum et inter populum tuum. quod hic scriptura aperuit, ne ubique diceret, intellegere debemus et in posterioribus et in prioribus signis factum esse, ut terra in qua habitabat populus dei nullis plagis talibus uexaretur. oportunum autem fuit, ut ibi hoc aperte poneretur, unde iam incipiunt signa quibus magi similia nec : conati sunt facere: procul dubio enim quia ubique fuerant scinifes in regno Pharaonis, non autem fuerant in terra Gessem, ibi conati sunt magi similiter facere et minime potuerunt. quousque ergo deficerent, nihil de illius terrae segregatione dictum est, sed ex quo coeperunt ea fieri, ubi iam illi similia facere nec conari auderent.

Quod habent latini: euntes immolate domino deo uestro in terra, graecus habet: uenientes [*]( 9 Did. tom. 39 p. 1034 Migne 11 Ex. 8, 21-23 27 Ex. 8, 25 1 sanguine 2V 3 pr. dei J sanctus b 7 uerumJ uerbum PlSl 9 de filio T dyJimus C didimus NTV 12 cinomiam CN cynomiam SlrT cynomyiam bd 13 domos P 16 tuum om. CI ubicumque PlSb 17 debemus sed PF51 et in prioribus om. N 18 nullis-talibus om. N 21 qujii 1\' 22 scynifes PS cyniphes b scyniphes cl fuerunt C tcrram P 23 gensem C gessen Sbd 27 latini codices habent b latini habent d iiumolare P V1 28 terra hac b έλόντες Ti άπελίντες Lag)

107
immolate domino deo uestro in terra. nolebat enim eos ire quo dicebant, sed ut illic in Aegypto immolarent uolebat. hoc ostendunt uerba Moysi quae secuntur, ubi dicit non posse fieri propter abominationes Aegyptiorum.

Quod ait Moyses: non potest fieri sic; abominationes enim Aegyptiorum immolabimus domino deo nostro. id est: haec immolaturi sumus quae abominantur Aegyptii et propterea in Aegypto non possumus. hoc manifestant uerba quae adiungit et dicit: si enim imm immola ueri mus abominationes Aegyptiorum palam ipsis, lapidabimur. hoc non intellegentes quidam interpretes nostri sic interpretati sunt, ut dicerent: non potest fieri sic; numquid abominationes Aegyptiorum immolabimus domino deo nostro? cum magis hoc scriptura dixerit, quia Aegyptiorum abominationes immolaturi sunt. alii uero latini sic habent: non potest fieri sic, quoniam abominationes Aegyptiorum non immolabimus domino deo nostro. contrarium sensum facit addita particula negatiua, cum Moyses dixerit: non potest fieri sic; abominationes enim Aegyptiorum immolabimus domino deo nostro; et ideo in heremum dicebant se ire uelle, ubi Aegyptii non uiderent abominationes suas. hoc autem intellegendum est mystice significari. quod etiam de pastoribus diximus, qui erant Aegyptiis abominabiles et ideo separatam terram Israhelitae acceperunt, cum uenerunt in Aegyptum. sic enim et sacrificia Israhelitarum abominationes sunt Aegyptiis, sicut iniquis uita iustorum.