Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
Quod iubet Aaron inaures demi in auribus uxorum atque filiarum, unde illis faceret deos, non absurde intellegitur difficilia praecipere uoluisse, ut hoc modo eos ab illa intentione reuocaret; factum tamen illud ipsum difficile, ut esset aurum ad faciendum idolum, propter eos notandum putaui, qui contristantur, si quid tale propter uitam aeternam diuinitus fieri uel aequo animo tolerari iubeatur.
Dominus indicans Moysi quid fecerit de uitulo populus, hoc est de idolo quod ex auro suo fecerant, dicit eos dixisse: hi dii tui, Israhel, qui eduxerunt te de terra Aegypti. quod eos dixisse non legitur, sed animum eorum hunc fuisse deus ostendit. horum quippe uerborum gerebant in corde sententiam, quae deum latere non poterat. [*]( 2 cf. Gal. 4, 28 3 cf. I Ioh. 3, 2 4 Ex. 31, 18 13 Matth. 22, 40 14 cf. Ex. 32, 2 21 cf. Ex. 32, 8 23 Ex. 32, 9 ) [*](I filiis N 3 facig C ad facie C 4 ad eum om. N 5 sinan C sjna ST testimonii tabulas om. N 6 dei om. C 7 tamen] tantum bd 8 figurae (in mg. futurae) V 12 dilectione scilicet PSNVTbd 13 tota ex tanta V 14 in scripsi: jl) V ab PSNTbd om. C; cf. p. 56, 10 15 non-difficilia om. N 16 praecipi C 17 ipsum] ipsum tamen C 18 deficite C 20 iubeantur PST 22 fecerunt N 23 hii PT di N te eduxerunt CVbd 26 quam N poterant T )
Et propitiatus est dominus de malitia quam dixit facere populo suo. malitiam hic poenam intellegi uoluit, sicuti est: et aestimata est malitia exitus illorum. secundum hanc dicitur et bonum et malum a deo, non secundum malitiam qua homines mali sunt. malus enim deus non est; sed malis ingerit mala, quia iustus est.
Iratus quidem Moyses uidetur tabulas testimonii digito dei scriptas conlisisse atque fregisse; magno tamen mysterio figurata est iteratio testamenti, quoniam uetus fuerat abolendum et constituendum nouum. notandum sane quanta pro populo ad deum supplicatione laborauerit, qui tam seuerus in eos uindicando extitit. quod autem in ignem missum uitulum fusilem contriuit et in aquam sparsit, quam populo potum dedit, quid nobis uideatur significare, iam alibi scripsimus in opere contra Faustum Manichaeum.
Et dederunt mihi; et misi in ignem et exiit uitulus hic. conpendio locutus est non dicens quod ipse formauerit, ut exiret uitulus fusilis. an excusationis causa timendo mentitus est, tamquam ipse in ignem periturum aurum proiecerit atque ipso non id agente forma uituli exierit? quod ideo non est credendum hoc eum animo dixisse, quia nec latere Moysen posset quid esset in uiro, cum quo deus loquebatur, et fratrem de mendacio non redarguit.
Et cum uidisset Moyses populum, quia dissipatus est; dissipauit enim eos Aaron, ut in gaudium uenirent aduersariis suis. notandum est quemadmodum illud totum mali, quod populus fecit, ipsi [*]( 1 Ei. 32, 14 3 Sap. 3, 2 4 cf. Eccli. 11, 14 7 cf. Ex. 32, 19 12 cf. Ex. 32, 20 15 contra Faustum XXII 93 p. 700 ed. meae 16 Ex. 32, 24 24 Ex. 32, 25 ) [*]( 1 iispl tYjc xax-a; .ç sks 1totipat cod. Alex et Lag 3 etom. PSNVTbd existimata CN 4 eorum S et pr. om. bd 5 quam N quia V 6 ingeo?ret C 7 quida C 8 digiti N 12 eo P 14 uidetur T alibi om. pI V 15 manicheum CPSNVT 17 in compendio T 20 progecerit C 22 uero CN 27 malum V )
Cum Moyses dicit ad dominum: precor, <domine>, peccauit populus iste peccatum magnum, et fecerunt sibi deos aureos. et nunc, si quidem remittis illis peccatum illorum, remitte: sin autem, dele me de libro tuo quem scripsisti, securus quidem hoc dixit, ut a consequentibus ratiocinatio concludatur, id est, ut, quia deus Moysen non deleret de libro suo, populo peccatum illud remitteret. uerum tamen aduertendum est quantum malum in illo peccato prospexerit Moyses, quod tanta caede crediderit expiandum, qui eos sic diligebat. ut pro eis illa uerba deo funderet.
Merito quaeritur, cum superius populum dissipasse dictus sit Aaron, cur in ipsum uindicta nulla processerit neque cum Moyses interfici iussit omnem qui Leuitis euntibus ad portam et redeuntibus occurrisset armatis neque cum postea factum est quod scriptura dicit: et percussit dominus populum propter facturam uituli quem fecit Aaron, maxime quia et hic hoc idem repetendo inculcatum est. non enim dictum est: et percussit dominus populum propter facturam uituli, quem fecerunt, sed: quem fecit Aaron. et tamen non est percussus Aaron; quin etiam illud quod de sacerdotio eius ante peccatum eius deus praecipiebat, inpletum est. sed iussit et ipsum et filios [*]( 5 Ex. 32. 31. 32 18 cf. Ex. 32, 26-28 20 Ex. 32, 35 27 cf. Ex. 40, 10 (12) ) [*]( 1 quod fin. ex quam PS 2 petiuerant rSNVT 3 qui tantum] quam tam V 5 deum CPSNTbd domine addidi ex capitulis codicis T 7 remittee pIS 10 ratiotio C rationatio V 11 illud om. T 13 per- spexerit PSVTbd perspexit N$<?cede (ac exp. m. 2) C 14 qui-funderet om. N 17 cur] cum pIS V promisserit N 22 maxime—Aaron in mg. inf. appos. m. 1 V incultatum T 24 fecerat P1 26 quin] quid pJS quit V ante-eius om. C 27 praeciebat CSl sed om. T )
Vade, ascende hinc tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti. deus iratus dicere uidetur "t u et populus tuus, quem eduxisti;" alioquin dixisset: tu et populus meus, quem eduxi de terra Aegypti. sed illi quando idolum poposcerunt, ita locuti sunt: Moyses enim hic homo, qui eduxit nos de terra Aegypti, non scimus quid factum est ei. liberationem suam in homine constituendo defecerant. hoc eis modo replicatur cum dicitur: tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti, quod illis est crimini, non Moysi. non enim aliud uolebat Moyses, nisi ut non in illo, sed in domino spem ponerent et domini misericordia se in gratiarum actione crederent ab illa seruitute liberatos. cuius tamen apud deum tamquam fidelissimi famuli tantum erat meritum per illius gratiam, ut ei diceret deus: sine me, et iratus ira conteram eos. quod utrum iubentis sit cum ait: sine me, an quasi petentis, utrumque uidetur absurdum. nam et, si iubebat deus, inoboedienter famulus non parebat, et deum hoc a seruo uelut pro beneficio petere non decebat, cum praesertim posset eos etiam illo nolente conterere. ille itaque ibi sensus in promtu est, quod his uerbis significauit deus [*]( 6 Eom. 11. 33 8 Ex. 33, 1 12 Ex. 32. 1. 23 18 cf. Ex. 32, 1. 23 22 Ex. 32, 10 ) [*]( 8 et-eius om. N 11 eduxisti NSVP1 13 enim] autem P 14 quod V sit PSVTbd 15 hominem PSVT 17 criminis est T criminia PSV 18 prius in om. CPlSl 19 in j cum Tbd actiond N 22 iram CTlP2 om. P!SV 23 conteram (e s. I. m. 2) P contra S 24 uidpator PV 26 seruo (super exp. famulo) S dicebat CTriJI 28 significat V )
Vbi dicit deus ad Moysen: uade, ascende hinc tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti, in terram quam iuraui Abraham <et> Isaac et Iacob dicens: semini uestro dabo eam, continuo tamquam ad ipsum Moysen adhuc loquatur occulta conuersione, quae graece ajcoatpo»iij dicitur, iam ad ipsum populum loquitur dicens: et simul mittam angelum meum ante te et eiciet Chananaeum et Amorrhaeum etChettaeum et Pherezaeum et Gergesaeum et Euaeum et Iebusaeum, et introducet te in terram fluentem lac et mel. non enim ascendam tecum, quoniam [*]( 16 Ex. 33, 1 22 Ex. 33, 2. 3 ) [*]( 3 quum C grauassent P\'SVI grauent T 4 reuelari C 6 contererem (pr. re s. I. m. 2) P 7 ab* V 9 illo T 10 iubente C 15 manifesta NTV2 17 quos NT 18 et addidi; ita enim semper legitur 20 conuersatione P1 21 qua N quod V apostrofe C apostrophae PT apostrophe SNV 22 sec. cod. Alex. 23 sec. cod. Alex chanancum CPSNVT et om. C ainorreum CPSNVT et om. C cetteum CN cetheum ST ceteum PV 24 ferezeum CNTPSV gergeseam C gergesseum PSN VT et orn. C eueum CPS V 25 iebusseum CP iebuseum ST V efoa £ s\'- cod. Alex et Lag fruentem C 26 quia PSTV )
Et dixit Moyses ad dominum: ecce tu mihi dicis: deduc populum hunc: tu autem non demonstrasti mihi quem simul mittas mecum. tu autem mihi dixisti: scio te prae omnibus, et gratiam habes apud me. si ergo inueni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temet ipsum, manifeste uideam te, ut sim inueniens gratiam ante te et ut sciam quia populus tuus est gens haec. quod habet graecus fvwatwc, hoc quidam latini interpretati sunt "m ani f est e," cum scriptura non dixerit cpavspwt. potuit ergo fortasse aptius [*]( 15 Ps. 50, 11 16 Ps. 67, 3 18 Ex. 33, 12. 13 ) [*]( 1 durae ceruicis ST 2 misericordiam maiorem bd 3 deus Sbd 4 durae-esset om. N cui-parceret om. PXSV si cum] sicut C 5 tamen] non N 6 ab eis om. S esset N 9 significant S significat Vbd 10 qui dura N V 11 sed salubrem piSS V 12 autem exp. m. 2 P 16 nisi V auertit] aduertit CNTd 17 pereunt CNd 21 dixisti mihi CPSVTbd et-inueni om. N 23 ut uideam Vbd 26 gnostos CPSNVT 27 faneros C phaneros PSN VT aptius] appotius P1 an potius SV )
Quid est quod dicit deus ad Moysen: quoniam scio te prae omnibus? numquid deus plus aliqua scit et aliqua minus? an secundum quod dicitur quibusdam in euangelio: non noui uos? secundum hanc enim scientiam, qua deus dicitur scire quae illi placent, nescire quae displicent, non quia ignorat ea, sed quia non adprobat — sicut ars recte dicitur nescire uitia, cum probet uitia — prae omnibus deus Moysen sciebat, quia deo prae omnibus Moyses placebat.
Notandum estne, quod prius ipse Moyses dixerat deo: dixisti mihi: scio te prae omnibus, quod illi deus, posteaquam hoc ipse deo dixit, legitur dixisse, ante [*]( 10 cf. Matth. 22, 40 18 Ex. 33, 12. 17 21 Matth. 25, 12 28 Ex. 33, 12 ) [*]( 2 ut scienter (ut 8. I.) V ut uideam bd 6 et om. S adtingere auditur C 7 specie-nolebat om. C 8 quam N in om. V 14 ut uideam (at 8. I. m. 2) V, bd 17 gens haec est C 24 improbat PSVYbd 27 estge T est V 29 ipso C deo om. piS V )
Cum dixisset Moyses ad dominum: ostende mihi gloriam tuam, respondit ei dominus: ego transibo ante te gloria mea et uocabo nomine domini in conspectu tuo: et miserebor cui misertus ero et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero, cum paulo ante dixisset: ipse antecedam et requiem tibi dabo. quod Moyses sic uidetur acce- 10 pisse "antecedam te," tamquam non ei populoque praesens in itinere futurus esset, et ideo ait: si non tu ipse simul ueneris nobiscum, ne me educas hinc et cetera. deus autem neque hoc ei negauit dicens: et hoc tibi uerbum quod dixisti faciam. quomodo ergo, cum dixisset ei Moyses: ostende mihi gloriam tuam, rursus tamquam praecessurus et non cum eis simul futurus uidetur dicere: ego transibo ante te, nisi quia hoc aliud est? ille quippe intellegitur loqui et dicere: transibo ante te, de quo dicit euangelium: cum uenisset hora, ut transiret Iesus de hoc mundo ad patrem: qui transitus etiam pascha interpretari perhibetur. haec itaque magna omnino prophetia est. ipse enim ante omnes sanctos transiit ad patrem de hoc saeculo parare illis mansiones regni caelorum, quas dabit eis in resurrectione mortuorum, quoniam transiturus ante omnes primogenitus a mortuis factus est. [*]( 4 Ex. 33, 18 5 Ex. 33, 19 8 Ex. 33, 14 10 Ex. 33, 15 14 Ex. 33, 17 20 Ioh. 13, 1 26 cf. Col. 1, 18 ) [*]( 4 Cum autem VT £ st4ov |xoi rf;v asaotou £ o £ av cod. Alex ed Lag 5 ei] et T 6 (JVr)p.lZtt *opto»j cod. A lex 8 praestabo] praesto pIS ra 9 antecedate (& sup. e.rp. en) V 10 sic uideturj sicut detur N 11 populoque] populo qui PSVbd populoquae N populo... T 12 itencre C simul ipse T 13 uenires V nobiscum] P.is-\' *jfj.u>v cod. Alex et Lag 14 ei hoc PSVTbd 15 ergo om. S ei om. Eug (ed. Knoellp. 394) 20 ut—Iesus om. N transiret IesusJ transireis (m. 2 ex re fec. ra) C Iesus om. Eug. 23 transit P\'S\' Vbd )
Gratiam uero suam in eo ipso ualde commendat cum dicit: et uocabo nomine domini in conspectu tuo, tamquam in conspectu populi Israhel, cuius Moyses cum haec audiret typum gerebat. in conspectu enim gentis ipsius ubique dispersae uocatur dominus Christus in omnibus gentibus. uocabo autem dixit, non" uocabor," actiuum uerbum pro passiuo ponens genere locutionis inusitato: in quo nimirum magnus sensus latet. sic enim fortasse significare uoluit se ipsum hoc facere, id est gratia sua fieri, ut uocetur dominus in omnibus gentibus.
Quod uero addidit: et miserebor cui misertus ero et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero, ibi plane expressius ostendit uocationem, qua nos uocauit in suum regnum et gloriam, non pro meritis nostris, sed pro misericordia sua. quoniam enim se gentes introducturum pollicebatur dicens: uocabo nomine domini in conspectu tuo, commendauit hoc Se misericorditer facere, sicut apostolus dicit: dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter ueritatem dei ad confirmandas promissiones patrum, gentes autem super misericordia glorificare deum. hoc ergo praedictum est: (e t> miserebor cui misertus ero et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero. quibus uerbis prohibuit hominem uelut de propriarum uirtutum meritis gloriari, ut qui gloriatur, in domino glorietur. non enim ait: miserebor talibus uel talibus, sed "cui misericors fuero, ut neminem" praecedentibus bonis operibus suis misericordiam tantae uocationis meruisse demonstret. etenim Christus pro inpi is is mortuus est.
Sed utrum hoc idem repetere uoluerit, cum addidit: misericordiam praestabo cui misericordiam [*]( 18 Rom. 15. 8. 9 24 II Cor. 10, 17 28 Rom. 5, 6 ) [*]( 2 nomen V 6 uerbum om. T 12 parabo N 13 ibi om. Eug 20 misericordiam NEug 21 glorificarel gloria C et addidi: ęţ N om. CPSVTbdEug 26 uel talibus om. V 28 meruisse §e P 31 praestabo (tabo in ras. m. 2) C cui-praestitero in mg. m. 2 add. C )
Deinde post hanc suae misericordiae commendationem respondit ad illud quod ei dictum fuerat: ostende mihi. gloriam tuam uel, quod supra petiuerat Moyses dicens: ostende mihi temet ipsum, manifeste uideam te, non poteris, inquit, uidere faciem meam. non enim uidebit homo faciem meam et uiuet, ostendens huic uitae, quae agitur in sensibus mortalibus corruptibilis carnis, deum sicuti [*]( 10 cf. Ioh. 5, 19. 24. 25; Ps. 88, 53; 71, 19; Gen. 41, 1—7 H Rom. 11, 30-32 21 Ex. 33, 18 23 Ex. 33, 13 24 Ei. 33, 20 ) [*]( 2 in om. PSVTbd 3 eleeso CN eleeson PVITS eoctyreso C oectyreao N oictoireso PSVT 6 etj aut CP2 7 cui misereor aut miserebor om. CPSVTbd post ero sequitur: aut miserebor cui misertus ero miserebor in cod. PSV; sed in P m. 2 haec e.\'tp.; in V misertus ero exp. sunt 9 ibi] sibi SPl 12 id est om. Eug (ed. Knoell p. 397) 14 ita om. S 16 in illorum NV non om. V 17 uestram misericordiam N 18 in om. N 19 incredulitatem NEug 21 respondet PINSVbd 23 ut uideam V2bd )
Item interposito articulo dicente scriptura: et ait dominus, sequitur et loquitur: ecce locus penes me. quis enim locus non penes deum est, qui nusquam est absens? sed ecclesiam significat dicendo: ecce locus penes me, tamquam templum suum commendans, et stabis, inquit, super petram — quia super hanc petram, ait dominus, aedificabo ecclesiam meam — statim ut transiet gloria mea, id est: statim ut transiet gloria mea, stabit super petram, quia post transitum Christi, id est post passionem et resurrectionem Christi, stetit populus fidelis super petram. et ponam te, inquit, in cauerna petrae: munimen firmissimum significat. alii autem interpretati sunt: in specula petrae; sed graecus habet wrijv. hoc autem foramen uel cauernam rectius interpretamur.
Et tegam manu mea super te, donec transeam; et auferam manum [meam] et tunc uidebis posteriora mea, facies autem mea non uidebitur tibi. cum iam dixisset: stabis super petram, statim ut transiet gloria mea — ubi intellegitur post transitum suum promisisse super petram stabilitatem — quomodo accipiendum est quod ait: ponam te in cauerna petrae et tegam manu mea super te, donec transeam; et auferam manum, et tunc uidebis posteriora mea? quasi iam illo in petra constituto tegat manu sua super eum et deinde transeat, cum esse in petra non possit nisi post eius transitum. sed recapitulatio intellegenda est rei praetermissae, quali solet uti scriptura in multis locis. postea quippe dixit quod ordine temporis prius [*]( 3 Er. 33, 21 7 Matth. 16, 18 9 Ex. 33, 22 16 Ex. 33, 22. 23 ) [*]( 1 sicuti SVbd est eras. T 7 xa: arrjaet cod. Alex et Lag petram-statim om. N 9 id est eras. N 10 stabis NVTbd supra Tbd 12 petram] terram T 13 cauernam N 14 specula] spelunca VT open CPSNVT 15 autem] enim PV 16 manfl mea C 17 meam, quod hoc loco libri praebent, inclusi; cf. uers. 23 22 mantl mea C 23 manum meam ST 25 manus N transeat-transitum om. N )
Hanc autem prophetiam potius fuisse quam locutus est dominus ad Moysen satis res ipsa indicat, quandoquidem de petra uel cauerna eius et de manus eius superpositione, de uisione posteriorum eius nihil postea uisibili opere subsecutum legitur. mox enim adiungit interposito articulo scriptura: et dixit dominus ad Moysen, cum ipse dominus utique etiam illa, quae supra sunt, loqueretur. atque inde contexit quid deinceps dominus dicat: excide tibi duas tabulas lapideas sicut et primas et cetera.
Quid est quod dictum est de domino: et reum non purificabit, nisi: non eum dicet innocentem?
Deus in monte duas rursus lapideas tabulas conscripturo dicit Moysi inter cetera: coram omni populo tuo faciam gloriosa. nondum dignatur dicere: coram omni populo meo. an ita dixit populo tuo*, quomodo cuilibet homini eiusdem populi diceretur, id est: ex quo populo es, quomodo "ciuitati tuae" dicimus, non cui dominaris uel quam constituisti, sed unde ciuis es? sic enim et paulo post dicit: omnis populus, in quibus es. alio modo quid dictum est nisi "populus tuus"? quod autem non dixit: in quo es, consuetudo locutionis est. [*]( 13 Ex. 34, 1 17 Ex. 34, 7 20 Ex. 34, 10 2G Ex. 34, 10 ) [*]( 5 acciperent peccatorum PSNVTbdEug dixit CPSI Tl aduersum Eug 9 res ipsa satis T 11 diuisione IVF1 14 sunt] dicta sunt bd 18 purificauit PNiP dicit C 22 cuilibet homini om. N 23 eiosdem] idem N id est om. V 25 cines CIN 26 quod T 27 es] 6 C ) [*]( XXVIII Ang. rect. III pars 3 ) [*]( 13 )
Quid est quod dicitur ad Moysen: adtende tibi, ne quando ponat testamentum his qui sedent super terram? non enim habet graecus "De quando ponas", sed: ne quando ponat. an forte de populo ei dicere uoluit, cuius ipse ductor fuit? sed non ipse introduxit populum in eam terram, ubi prohibet poni testamentum cum eis qui in illa habitabant. mirum itaque locutionis genus est et adhuc inexpertum uel non animaduersum; si tamen locutio est ac non sensus aliquis.
Cum praeciperet deus ad Moysen loquens, ut data terra in potestate omnis idolatria euerteretur nec adorarentur di alieni, ait: dominus enim deus zelans nomen, deus zelator est, id est: nomen ipsum, quod dominus deus dicitur, zelans est, quia deus zelator est. quod non humanae perturbationis uitio facit deus semper atque omni modo incommutabilis atque tranquillus; sed hoc uerbo indicat non inpune plebem suam per alienos deos fornicaturam. ductum est enim uerbum tropo metaphora a zelo maritali, quo castitatem custodit uxoris, quod nobis prodeest, non deo. quis enim tali genere fornicationis deo nocuerit? sed sibi plurimum, ut pereat. quod deus prohibet terrore grauissimo zelantem se appellans: cui dicitur in psalmo: perdidisti omnem qui fornicatur abs te; mihi autem adhaerere deo bonum est. denique sequitur: ne forte ponas testamentum his qui sedent super terram et fornicentur post deos eorum.
Quid ait: non uideberis in conspectu meo inanis? sicut indicant circumstantia, de quibus loquitur, in [*](1 Ex. 34, 12 10 cf. Ex. 34, 13. 14 12 Ex. 34, 14 22 Ps. 72, 27. 28 24 Ex. 34, 15 26 Ex. 34, 20 ) [*]( 2 ponas V 3 ai;s Ti 4 ei om. PlSV 5 doctor ptSt V 10 loquens ad moysen PSN VT 11 potestatS S idolatriae uerteretur PlSl uerteretur V 12 dii PSNVTbd alii T zelas C 13 zelatorid est om. N ipsum nomen PVTbd 17 deus N 18 metafora CN methaphora T quod PISVbd 19 prod £ » (N add. m. 2) C prodest PSNVTbd 20 sibi e.r sub P 22 perdedisti C fornicantur P 26 Quod VTbd 27 in om. C )
Cum de sabbato praecepisset, quid est quod adiunxit: satione et messe requiesces? uidetur enim dicere: "tempore sationis et messis". an forte ita obseruandam requiem sabbati praecepit, ut nec illa tempora habeant excusationem, quae agricolis ualde sunt necessaria propter uictum atque uitam? iussum est ergo, ut etiam tempore sationis et messis, quando multum urget operatio, requiescatur in sabbato. ac sic per haec tempora, quae opus plurimum flagitant. significatum est omni tempore sabbato debere cessari.