Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Et ascendit Moyses et Aaron et Nadab et Abiud et septuaginta seniorum Israhel et uiderunt locum ubi steterat ibi deus Israhel. constat inter eos qui recte intellegunt nullo deum contineri loco nec aliquo uelut situ corporis membra ponere, sicuti est nostri corporis, sedere, iacere, stare et si quid huius modi est. haec enim non sunt nisi corporum, deus autem spiritus est. quod ergo se ostendit specie corporali uel signis corporaliter expressis, non substantia eius adparet, qua est ipse quod est, sed adsumptio formarum uisibilium eius omnipotentiae subiacet.

Et de electis Israhel non dissonuit nec unus: et adparuerunt in loco dei et manducauerunt et biberunt. quis dubitet illos, quos nominatim expressit, et septuaginta seniores, nunc appellatos electos Israhel? qui procul dubio personam gerebant eorum qui electi sunt in populo dei. non enim omnium est fides, et nouit dominus qui sunt eius; in magna autem domo sunt alia uasa in honorem, alia in contumeliam. quoniam ergo quos ante praesciuit, et praedestinauit; quos autem praedestinauit, illos et uocauit; quos autem uocauit, ipsos et iustificauit; quos autem iustificauit, ipsos et glorificauit, profecto de electis Israhel non dissonuit nec unus. significantur autem quaternario numero in Moyse et Aaron et Nadab et Abiud propter quattuor euangelia et totius orbis, qui in quattuor partes diuiditur, promissionem; et septuaginta de senioribus Israhel numero scilicet septenario decuplato, qui pertinet ad significandum spiritum sanctum. sapphiro autem significatur uita [*](1 Ex. 24. 9. 10 7 of. Ioh. 4, 24 11 Ex. 24, 11 16 II Thess. 3, 2 17 cf. H. Tim. 2, 19. 20 18 Rom. 8, 29. 30 ) [*]( 2 et fin. — Israhel om. C 3 locum om. 2V ibi exp. m. 2 P om. T 9 quia (i 8. I. m. 1) P qu*a S 16 est omnium S 18 quoniam—autem praedestinauit om. N 19 hos et (hos 8. I. m. 1) V praedistinauit CP quos autem praedestinauit om. C 20 praedistinauit PS 21 iustificauit-et om. C 23 sanctificatur T 24 moysen SIX 27 numeros S pertinent P2SV 28 sappiro PIN saphiro S )

160
caelestis, maxime quia dictum est: sicut aspectus firmamenti. firmamentum autem caelum appellari quis nesciat? et forma lateris in eodem sapphiro quadraturam ipsam uel stabilitatem uel eiusdem quaternarii numeri sacramentum figurat quod autem manducant et bibunt in loco dei, suauitatem saturitatemque significat in illo regno aeternitatis. beati enim qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. unde et dominus dicit uenturos multos. — quos utique? nisi electos, praescitos. praedestinatos, uocatos, iustificatos. glorificatos — et recubituros cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum. nam et alio loco ipse hoc promittit fidelibus suis. quod faciat eos recumbere et transiens ministret eis.

Quid sibi uult quod Iesus Naue non commemoratus in illis quattuor subito cum Moyse adparet et cum illo ascendit in montem ad accipiendas tabulas legis; et subito rursus Iesus absconditur, id est tacetur; et Moyses accepit legem in duabus tabulis et cum eo iterum adparet? an forte significat nouum testamentum nomine Iesu et absconditum esse in lege et aliquando adparere intellegentibus ? quod uero Iesus iam uocatur, cum in libro Numerorum quando id nomen acceperit scriptura testatur, cum iam prope esset, ut terram promissionis intrarent, per prolepsin, hoc est per praeoccupationem anticipat scriptura quod postea factum est. omnia quippe ista posteaquam facta sunt scripta sunt; ac per hoc [*]( 1 Ex. 24, 10 2 cf. de Gen. ad litt. II 4 7 Matth. 5, 6 11 ef. Matth. 8, 11 13 Luc. 12, 37 15 cf. Ex. 24, 13 21 cf. Xum. 13, 17 ) [*]( 3 sappiro CPN saphiro S 4 figurat sacramentum T 5 suauitatemque N 6 saturitatem om. N 8 quoniam ipsi saturabuntur om. N unde- multos om. N 9 uenturus C praescitosj prescribtos C 10 praedistinatos CPVS recubitaturos P1 11 brai C et pr. — Iacob om. N 12 nam om. plSV 13 transiens] transeat et CPSNVbi 14 hiesus PS Y 17 Iesus] is C idem Iesus bd 21 hiesus PS 22 testetur Nbd cum] quod PSV 23 prolemsin CPSN prolempsin V prolensin T 24 antecipante C anticipante N 25 quippe -sunt om. N )

161
quando factum est quod modo commemoratur, nondum uocabatur Iesus, sed quando scriptum est iam hoc uocabatur.

Et facies in ea cymatia aurea uersatilia in circuitu. cymatia dixit, quae in quadratura exstant per quattuor partes, sicut mensae quadrae fieri solent. nec quod ait "uersatilia," mobilia debemus accipere — fixa sunt enim, sicut dixi mensas habere solitas — sed, "uersatilia" dixit "tortilia", quae graece uocantur otpsita, uel canalibus, sicut sunt columnae tortiles, aut inplicatis duabus uirgulis in modum restis, sicut etiam torques fieri solent. quod autem ait: et fabricabis illi quattuor anulos aureos et inpones super quattuor latera: duos anulos in latus unum et duos anulos in latus secundum, ad quattuor angulos occurrunt quattuor anuli singuli in singulis et per angulorum numerum fit, ut quod in duobus lateribus ponitur in omnibus quattuor ponatur. unus enim angulus duobus lateribus communis est; alioquin non occurrit, ut bini anuli ponantur per quattuor latera, cum sint quattuor anuli; octo quippe esse debuerunt, si aliter intellegitur quam quod dixi fieri numero angulorum. ad hoc enim anuli in angulis ponuntur, quo inducantur subportatoria uel gestatoria, quibus arca a quattuor hominibus hinc atque inde portatur.

Propitiatorium quid dicat superinponendum super aream quaeri solet. sed cum aureum iubeat fieri eiusque longitudinem et latitudinem tantam exprimat quanta et ipsius arcae dicta est, procul dubio uelut tabulam auream tantae formae fieri praecipit, qua tegeretur arca, ita ut in ipso [*]( 3 Ex. 25, 10 11 Ex. 25, 11 21 cf. Ex. 25, 13 23 cf. Ex. 25, 16 27 cf. Ei. 25, 17—19 ) [*]( 1 quomodo pi Y 2 hiesus S om. C 4 existant CN 8 strepta CPSNVT 10 autem om. S 11 anulus C angulos N 13 unumj secundum P\'STT 15 lateribus om. C 16 ponitur-lateribus om. N 19 intellegimus PSXVTtd 21 quod PV uel gestatoria om. N 22 a om. pi V portetur PSNYTbd 23 propiatorium C 24 fieri iobeat PSNVTbdEug 25 tantaml tamquam C 27 praecepit PTVEug (ed Knoell p. 393) ) [*]( XXVIII Aug. aect. III I\'ara 3 ) [*]( 11 )

162
propitiatorio essent duo cherubin, hinc atque inde alterutrum adtendentes, ita ut uultus eorum in propitiatorium essent et pinnis suis obumbrarent propitiatorium: quod magnum est sacramentum. aurum quippe significat sapientiam, arca significat secretum dei. in arca iussa sunt poni lex et manna et uirga Aaron: in lege praecepta sunt, uirga potestas significatur, manna gratia, quia nisi cum gratia non est potestas praecepta faciendi. uerum tamen quia lex a quouis proficiente non ei omni parte completur, propitiatorium est desuper: ad hoc enim opus est, ut propitius sit deus, et ideo desuper ponitur, quia superexultat misericordia iudicio. duo uero cherubin pinnis suis obumbrant propitiatorium, id est honorant uelando, quoniam mysteria ista ibi sunt; et inuicem se adtendunt, quia consonant — duo quippe ibi testamenta figurantur — et uultus eorum sunt in propitiatorium, quia misericordiam dei, in qua una spes est, ualde commendant. denique hinc se promisit locuturum deus ad Moysen de medio cherubin desursum propitiatorii. porro si creatura rationalis in multitudine scientiae — quoniam hanc interpretationem habent cherubin — duobus ipsis animalibus significatur, ideo duo sunt, ut societatem caritatis commendent, ideo pinnis suis propitiatorium obumbrant, quia deo non sibi tribuunt pinnas suas, id est deum honorant uirtutibus, quibus praestant; et uultus eorum non sunt nisi in propitiatorium, quia cuicumque prouectui ad multitudinem scientiae spes non est nisi in dei misericordia. [*]( 11 lnc. 2, 13 ) [*](1 cerubin V cherubim bd 2 ut uultus eorum in om. N 5 et- Aaron om. N 6 potestatem PSVT significat PSVT 7 gratiam PST quia-gratia om. C 8 perficiente P 10 superponitur Eug 11 superexaltat PSVT misericordiam PSTV1 uero] enim HTEug 12 pennis PSNVTd 13 ministeria PEug ibi om. CNEug 14 ibi om. PSVTEug figurantur T figurantur ibi Eug 16 in om. PV qua] quae P V qua et S spes om. V est spes (spes 8. I. m. 2) P. T 17 denique-deus om. N 18 propitiatorium VplS rationabilis PYS 21 comflidant C pennis PSNVTbd 25 profectui bd non] nra C erit V )
163

Quod ait: erunt anuli in thecis subportatoriis ad tollendam mensam, hoc intellegendum est, quod anuli essent uelut thecae subportatoriorum; id est, quod subportatoria tamquam in thecas inducantur. "erunt" quippe "in thecis" ita dictum est, tamquam diceretur: erunt pro thecis.

Decem aulaeorum iubet fieri tabernaculum, cum sit decalogus legis. aulaea uero significant latitudinem propter facilitatem. caritas quippe plenitudo legis est, et nonnisi caritatis sunt praecepta facilia. unde ipsa dilatatio commendatur, cum dicitur: dilatasti gressus meos subter me, et non sunt infirmata uestigia mea. sed quoniam ista dilatatio per gratiam fit dei — caritas enim dei diffusa est in cordibus nostris non per nos ipsos, sed per spiritum sanctum qui datus est nobis — ideo hic mystice ipse numerus etiam commendatur, qui pertinet etiam ad spiritum sanctum, per quem lex possit inpleri. dicitur enim aulaeum longitudinem habere debere in cubitis uiginti octo. iste autem numerus quia per septenarium diuidendus est, significauit, cum dicit latitudinem aulaei in cubitis quattuor. quater enim septeni fiunt uiginti octo. et est etiam iste numerus perfectus, quia sicut senarius suis partibus constat. quod uero tam saepe dicit: Cherubin facies ea opere textoris, quid aliud quam in his omnibus multitudinem scientiae commendat, quod interpretatur "Cherubin?"

Et facies uela capillacia operire super tabernaculum; undecim uela facies ea. quae [*](1 Ex. 25, 26 7 cf. Ex. 26, 1 9 Rom. 13, 10 11 Ps. 17, 37 13 Rom. 5, 5 18 cf. Ex. 26, 2 23 Ex. 26. 1 27 Ex. 26, 7 ) [*]( 3 neluti PSVT thehe C tecae N quo PSVTbd 7 auleorum CPSVT 9 felicitatem PI V; V in mg. habet: facilitatem 10 caritati PSNVTbd 11 Bubtus STbd 13 dei fit T 16 ipse] in se C 18 debere habere S 19 septinarios C septenarios P2NT 20 aule C auleae SV1 aula et N 21 septem Cd 23 cerubin C cherubim STbd 27 capillatia CPNVT capellatia S operire] oxtitsiv cod. Alex ) [*]( 11* )

164
capillacia uela sunt, id est cilicina, undecim dicuntur esse. in peccatis quippe transgressio est. transgressio uero undenario numero significatur, quoniam transgreditur denarium, hoc est legem. ideo ipsa undecim per septenarium multiplicata faciunt septuaginta septem. ubi significauit dominus uniuersam remissionem peccatorum dicens: non solum septies uerum etiam septuagies septies, quot generationes reperiuntur. cum Lucas a baptismo domini enumerans sursum uersus ascendit et peruenit per Adam usque ad deum. ad hoc enim fit significatio peccatorum in his uelis. ut per confessionem exprimantur et per gratiam quae data est ecclesiae aboleantur, hoc est tegantur: unde dicitur: beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. deinde iubet ea uela cooperiri pellibus arietinis rubricatis. aries autem rubricatus cui non occurrat Christus passione cruentatus? significantur his etiam martyres sancti, quorum orationibus propitiatur deus peccatis populi sui. ipsis denique superiaciuntur pelles hyacinthinae, ut significetur uita aeterna uiriditate tamquam uigore perpetuo.

Facies duos anconiscos columnae uni consistentes ex aduerso, hoc est: unum hinc et unum inde de lateribus columnae. anconiscos autem dicit, quod uulgo uocamus ancones, sicut sunt in columnis cellarum uinariarum, quibus incumbunt ligna quae cupas ferunt. ducta est autem similitudo uerbi a cubitis, ubi flectuntur manus. quibus incumbunt recumbentes, qui graece iifxwvs; uocantur.

Bases columnarum duas uni. bases non eas tantum uidetur dicere scriptura, quibus columnae ab imo fulciuntur. [*]( 3 cf. Gal. 3, 19 6 Matth. 28, 22 9 cf. Luc. 3. 23-38 12 Ps. 31, 1 20 Ex. 26, 17 27 Ex. 26, 21 ) [*]( 1 cilitina C 6 dicens-peccatorum om. C 8 numerans SN 9 deom] xpm S 14 deinde] denique N 15 Christus-significantnr QIR. N 16 etiam om. A 17 propitiatur deus] propitiaturos N 18 vacintine C iacinthinae PS iacintine NT iacinctine V 20 anconicos pI V 22 de om. C anconicos pi Y quos bd 25 cubito C 26 ancones CPSNVT )

165
sed etiam superiores, quae capitella nos dicimus. ideo dicit: duas bases columnae uni in ambas partes eius. nam quae sunt ambae partes nisi superior et inferior?

Quod octo columnas et bases earum sedecim secundum supra dictam rationem a posterioribus tabernaculi scriptura dicit, cum superius sex dixerit, intellegitur adnumeratis duabus angularibus octo fieri.

Et diuidet uelamen uobis inter medium sancti et inter medium sancti sanctorum: id est, ut inter sanctum et sanctum sanctorum sit hoc uelamen, de quo nunc loquitur. in quattuor columnis extentum. de hac differentia inter sanctum et sanctum sanctorum ad Hebraeos epistula loquitur. quia ubi arca testimonii, ibi sanctum sanctorum, hoc est intus ultra uelum. foris autem mensa et candelabrum et cetera quae paulo ante dixit quemadmodum fierent, sancta dicta sunt et non sancta sanctorum. et significatur foris uetus testamentum, intus autem nouum, cum sit utrumque in lectione ueteris testamenti et expressum operibus et significatione figuratum. ac per hoc in sanctis figura est figurae, quia figura est ueteris testamenti; in sanctis autem sanctorum figura est ipsius ueritatis, quia figura est noui testamenti. totum quippe uetus testamentum in his rebus et celebrationibus, quae ita obseruanda praecipiuntur, figura est.

De altari quaeritur quomodo tribus cubitis altum 16 esse uoluerit, cum tanta fere sit staturae hominis altitudo. quomodo ergo ministrabatur altari, cum gradus habere altare alio loco prohibeat? ne pudenda, inquit, tua reueles [*]( 4 cf. Ei. 26, 25 6 cf. Ex. 26, 22 8 Ex. 26, 83 11 cf. Hebr. 9, 1-12 24 cf. Ex. 27, 1 27 Ex. 20, 26 ) [*]( 3 inferior et superior PSNVTbd 4 sedecim-a om. N 8 uelamen nobis acripai: uobis uelamen libri sancti scripsi: sanctum libri; sed ef. descript. tabernaculi 8 9 sancti sanctorum scripsi: sanctum sanctorum libri; cf. ibid. 10 et] et inter N om. piS sanctum om. PIS hoc om. C 14 intus m. 2 mute in intra V ultra] intra C uttra V 16 significauit C significari PNVT 19 hac N ac V quia figura OIA. N 21 fin. figura est om. T )

166
super illud. sed illic dicebat de altari quod terra uel lapidibus construendum esset, ubi gradus ipsi coaedificati ad corpus altaris utique pertinerent; nunc uero de tabulis fieri altare praecipit, quo si adponeretur ad horam ministrationis aliquid, ubi staret minister altaris- et peracto ministerio tolleretur, ad corpus altaris non utique pertineret. item quaeritur quomodo super altare ligneum sacrificium quod inferebatur posset incendi, praesertim quia concauum fieri iubet et craticulam deponi usque ad medium eius, id est medium con. cauitatis eius opere factum reticulato. an quoniam dixit: et facies cornua in quattuor angulos; ex se ipso erunt cornua, et teges illa aeramento, non ad sola cornua referendum est quod ait "teges illa a aeramento", sed ad omnia de quibus loquebatur de altari fabricando praecipiens ?

Et tu loquere omnibus sapientibus mente, quos repleui spiritu intellectus. αἴσθησις quidem graecus habet, quem latine "sensum", non "intellectum" dicere solemus; sed scriptura de sensu interiore, quem intellectum uocamus, sic loqui solet, sicuti est ad Hebraeos: perfectorum est autem solidus cibus, eorum qui per habitum exercitatos habent sensus ad discernendum bonum et malum. ibi enim quod posuit sensus% graecus habet αἰσθήσεως. quem ergo istum spiritum nisi spiritum sanctum debemus accipere?

Et stolae quas facient: pectoralem, humeralem et tunicam talarem et tunicam cum corymbis. has [*]( 8 cf. Ex. 38, 24 10 Ex. 27, 2 16 Ex. 28, 3 21 Hebr. 5. 14 26 Ex. 28, 4 27 cf. Ex. 28, 2 ) [*]( 1 altare S 3 tabulis] talibus CT 4 praecepit PSNV quod S ministrationis-.et om. C 8 cflcauum C concabum N graticulam C 13 illa om. T 17 replebi N itvtujiato? aisJWjosux; cod. Alex et Lag esteseos C aestheseos PSVT cetaseos N 19 interiori T 20 sicut VT 22 per habitum] perfectum N 24 estesis C aesthesis PSlr haecstaris N esthesis T nisi spiritum om. C 2R faciet CPSNVT umeralem Ch 27 talarem om. N et tunicam om. NT )

167
appellatas stolas et cetera, cum superius unam stolam faciendam proposuisset, notandum est. tunicam uero cum corymbis honestius putarunt latini interpretes dici, quam si dicerent "cum cirris", qui bene dispositi ornamento esse uestibus solent.

Aspidiscas in ueste sacerdotali quas dicat. utrum scutulas, quae ab scuto latine appellantur, quia et Graeci scutum aorctSa appellant? an aspidiscas propter diligenter conligandum dicit ab aspide serpente, sicut etiam muraenae appellantur? spithamis autem longitudo et spithamis latitudo. latini quidam interpretati sunt "mensuram extentae palmae a fine pollicis usque ad finem digiti minimi". et lapides sint de nominibus filiorum Israhel secundum natiuitates eorum, id est secundum ordinem quo nati sunt.

Et facies super rationale fimbrias complectentes, opus catenatum de auro puro. quod latini "rationale" interpretati sunt, inopia linguae fecit. graecus enim habet λόγιον, non λογικόν. rationale autem illud solemus appellare, quod Graeci dicunt λογικόν. sed quoniam λόγος in graeca lingua ambiguum est utrum uerbum significet an [*]( 6 cf. Ex. 28, 14 10 Ex. 28, 16 13 Ex. 28, 21 16 Ex. 28, 22 ) [*]( 1 stolas esse lJbel 3 tes-qui be oni. A 6 aspediscas N dicant N 7 quia N a bd scntu N 8 aspida CPSN V T an uero PSbd 9 murene CT murenae PN murenef S musenae V muraenulae d 10 spitamis CST; fortasse scribendum: spithames; ce.teru.rn cf. Hieron. ad Es. 40, 12 t. XXIV p. 406 et-latitudo om. C spitamis NT 11 quidam scripsi cum bd: quidem codd. 12 digitis PV post minimi addit: item quod dicitur: sumes duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israel; sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero iuxta ordinem natiuitatis eorom, an intellegendum, ut lapides tqq. b; haec primum editorem ex liieron. 1. Er. XXVIII p. 276 addidisse certum est; d hos uersus inclusit 13 post Israhel fort. addendam: XII 14 natiuitatis CP1 17 catenarum PV 18 facit 8 19 enim] autem N habet enim P, (enim exp. et ante habet superscr.). V logion CPSNVT Xdywv cod. Alex logicon CPSNVT 20 logos CPSNVT 21 an—nomen est om. N )

168
rationem, quia utriusque rei nomen est, ubi putatum est a uerbo ductum λόγιονν, eloquium nostri interpretati sunt; nam quod habemus: eloquia domini eloquia casta, graeci habent λογία. hic uero in ueste sacerdotali, quod ex auro et hyacintho et purpura et cocco duplici torto et bysso duplici torta fieri praeceptum est quadratum duplex, quod esset in pectore sacerdotis et λόγιον uocaretur, incertum utrum a ratione an a uerbo ductum fuerit: interpretes nostri magis a ratione dictum putantes "rationale" appellauerunt.

Et inpones super rationale iudicii d emonstrationem et ueritatem. quid sibi hoc uelit uel in quali re uel metallo poneretur super rationale demonstratio et ueritas, quoniam talia dicit fieri in ueste sacerdotis, quae corporaliter fiunt, inuenire difficile est. fabulantur tamen quidam lapidem fuisse, cuius color siue ad aduersa siue ad prospera mutaretur quando sacerdos intrabat in sancta, et hoc esse quod ait: et adferet Aaron iudicia filiorum Israhel super pectus, ostendens uidelicet in illa demonstratione et ueritate quid de illis iudicauerit dominus. quamquam possit intellegi demonstrationem et ueritatem litteris inpositam super λόγιον.

Et facies tunicam talarem hyacinthinam, id est usque ad talos dependentem. et erit peristomium ex ea medium — id est qua caput eiciatur; hoc est enim quod graeci dicunt περιστόμιον — oram habens in circuitu peristomii, opus textoris, <commissuram> [*]( 3 Ps. 11, 7 10 Ex. 28, 26 17 Ei. 28, 26 22 Ex. 28, 27.28 2 dictum Tbd logion CPSNVT 3 domini eloquia om. C 4 logia CPSNVT et om. C 5 iacynto C iacincto NS iaciirtho PV ia- cimtho T torio N bisso V 6 est PXSV 1 sacerdotalis T logion CPSNVT incertyip T 8 dictum V magis om. PISY 11 uel-uel t\'rasa sunt; pro alt. uel s. I. add. ut V 16 sacerdotes Y intrabat] ingrederetur (in mg. m. 2) S intrabant V 17 esse] est T auferet Px ęt afferret (sup. exp. et pos. ut) V 22 Et om. C iacintinam C iacinthinain PST iacyntinam N iacinthynam V 25 dicunt Graeci T peristomium C peristomion PSVT pstomion N horam PVXP circuitumN 26 pstomiiN commissurainscripsi cum bd : om. codd. )

169
contextam, id est ne ipsa ora extrinsecus adsuatur; hoc uidetur dicere. "commissuram contextam". unde etiam addidit: ex ipsa, ut ne rumpatur, id est ut ex se ipsa sit ipsa ora contexta cum ueste.

Et erit Aaron cum coeperit fungi sacerdotio, audietur uox eius, intranti in sanctum in conspectu domini et exeunti, ut non moriatur. intrantis et exeuntis uocem de tintinabulis dixit audiri tantumque ibi pondus obseruationis posuit, ut diceret: ne moriatur. testimonia ergo quaedam significari uoluit in ueste sacerdotali, qua utique significatur ecclesia, per haec tintinabula, ut nota sit conuersatio sacerdotis, sicut apostolus dicit: circa omnes te ipsum bonorum operum praebens exemplum, aut illud: quae audisti a me per multos testes, haec eadem commenda fidelibus et his qui idonei sunt et alios docere. an quid aliud? magnum tamen est, quidquid illud est. "in tranti autem et "exeunti pro intrantis et exeuntis locutio est. et uox pro sonitu; nam tintinabulorum magis sonus quam uox est.

Et facies laminam auream puram et formabis in ea deformationem signi sanctitatem domini. et inpones illud super hyacinthum duplicem tortam, et erit super mitram; secundum aspectum mitrae erit. et erit super frontem Aaron, et auferet Aaron peccata sanctorum quaecumque sanctificabunt filii Israhel omnis dati sanctorum eorum. [*]( 5 Ex. 28, 31 12 Tit. 2, 7 14 II Tim. 2, 2 20 Ex. 28, 32-34 ) [*]( 1 id est—contextam om. CI hora T 3 ut pr. m. 2 exp. V 5 sacerdocift C 6 intrantis N, (s er.) S 7 conspectum S domini om. 01 eieuntis N intrantig V 8 exuntis P exeunti? V tinnabulis OIS 10 testimo»nia C 11 quia d 14 illum C a me audisti S 15 iis d 16 sint 17 intrantis N exeuntis N pro—eieuntis om. N 18 alt. et om. PISVd 20 facias V lamminam PSVT 21 eadem formationem Sbd signis V sanctitate C 22 iacintum UN iacynthum PSY iacincthum T 23 inspectum b 24 supra STbd 26 omnis datis F1 )

170
quomodo formetur in lamina "sanctitas domini" non uideo nisi aliquibus litteris, quas quidam quattuor esse dicunt hebraeas, quod, ut Graeci appellant, τετραγράμματον nomen dei ineffabile credunt fuisse uel esse adhuc usque. sed quaelibet sint uel quomodolibet se habeant illae litterae, ut dixi, sanctitatem domini uel sanctificationem, si hoc magis dicendum est, quod graecus habet ἁγίασμα, nonnisi litteris in auro formari potuisse crediderim. ibi autem dicit sacerdotem sanctorum auferre peccata. quaecumque sanctificabunt, inquit, filii Israhel omnis dati sanctorum eorum: quod arbitror dictum in eis sacrificiis quae offerunt pro peccatis suis, ut non sanctorum hominum intellegamus, sed sanctorum ab eo, quod sunt sancta quae offeruntur pro peccatis. cum ergo de lamina dixisset, adiunxit atque ait: et auferet Aaron peccata sanctorum quaecumque sanctificabunt filii Israhel omnis dati sanctorum eorum, id est: sacerdos auferet quaecumque offerunt pro peccatis suis quae dicuntur et sancta, quia sanctificantur, et peccata, quia pro peccatis offeruntur; sicut multis locis hoc ipsum euidenter scriptura commemorat. quod autem adiungit et dicit: et erit super frontem Aaron semper acceptum illis in conspectu domini, ad laminam illam reuertitur, in qua intellegitur frontis ornamentum, fiducia bonae uitae, quam qui uere perfecteque non significatione, sed ueritate sacerdos habet, solus potest auferre peccata nec habet necessitatem offerre pro suis.