Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
Quod habent latini codices: expauit autem Isaac pauore magno ualde, graeci habent: sciTcrj ÕÈ \'Ioaay. στασιν μεγην σφόδρα ubi tanta commotio intellegitur, ut quaedam mentis alienatio sequeretur. ipsa enim proprie dicitur extasis. et quia solet in magnarum rerum reuelationibus fieri, in hac intellegendum est factam esse spiritalem admonitionem, ut confirmaret benedictionem suam in filio minore, cui potius [*]( 1 cf. quaest. LXV 4 Gen. 26, 82. 33 13 cf. Gen. 27, 1-20 20 Gen. 17, 33 ) [*]( 4 puerrj filii PNVT 10 inuentum CIT 11 quare (re s. I. m. 1) NP quoque V appellatus est puteus N 12 fuerant N facta fuerat T facta fuerant b iuramenta b 16 arbitrcmur T a om. PSVb pfetica N 18 narrationem V 21 exeste esytasin mecalens phodra C exeste cxtasi megales podra TT exeste exstasi megale spodra SV elestè extasim egales fodra N eSsaiYj ea-aas: p.£\'(aÀtj cooopa b 22 commutatio 01 comutatio VT 24 exstasis P ecjstasis (supra exp. cy superscr . x) C 25 hoc C facta NP* 26 in om. PSVTbd filio suo T minori £ PT*Vbd )
Quomodo adnuntiata uel renuntiata sunt uerba Esau Rebeccae, quibus comminatus est occidere fratrem suum, cum scriptura dicat hoc eum in sua cogitatione dixisse? nisi quia hinc nobis datur intellegere, quod diuinitus eis reuelabantur omnia. unde ad magnum mysterium pertinet, quod filium suum minorem pro maiore uoluit benedici.
Quod habent latini codices Isaac dicente filio suo: uade in Mesopotamiam in domum Bathuel patris matris tuae et sume tibi inde uxorem, graeci codices non habent "uade" sed "fuge", hoc est airoBpaO\'.. unde intellegitur etiam Isaac cognouisse quid filius eius Esau de fratre suo in cogitatione sua dixerit.
Et surrexit Iacob de somno suo et dixit quia est dominus in loco hoc, ego autem nesciebam. et timuit et dixit: quam terribilis locus hic! hoc non est nisi domus dei; et haec porta est caeli. haec uerba ad prophetiam pertinent, quia ibi futurum erat tabernaculum, quod constituit dominus in hominibus in primo populo suo. portam caeli autem sic intellegere debemus, tamquam inde fiat aditus credentibus ad capessendum regnum caelorum. [*]( 2 Ephes. 5, 32. 31; Gen. 2. 24. 21 5 cf. Gen. 27. 42 7 cf. Gen. 27, 41 12 Gen. 28, 2 17 Gen. 28, 16. 17 ) [*]( 1 fefellit V cum] quando (s. I. m. 1) S om. PSVI\' 2 prophetatur hoc] prophetaturo N prophetatur QQÇ T 3 dicit V 4 ex- ?tasis CV 5 annuntiata sunt T 8 ei PSNTV 10 maiori C 12 domo C batuel C 13 inde tibi PSVTbd 14 apodramet C apodrameti PSVT opodrati N 15 quod PNV1 Tbd 18 nescibam S 20 hoc] hic b hec est porta cęli b poraèeaeli (è s. 1. m. 1) N 22 tabernaculum—dominus om. PlSV deus Eug (ed. Knoell p. 335) 23 autem caeli Tb 24 credentibus om. N ad] in V ad icorr. ex in) PS capescendum NT )
Quod statuit lapidem Iacob, quem sibi ad caput posuerat, et constituit eum titulum et perfudit illum oleo, non aliquid idolatriae simile fecit. non enim uel tunc uel postea frequentauit lapidem adorando uel ei sacrificando: sed signum fuit in prophetia euidentissima constitutum, quae pertinet ad unctionem: unde Christi nomen a chrismate est.
Et uocauit Iacob nomen loci illius "domus dei"; et Vlammaus erat nomen ciuitati ante. iuxta ciuitatem dormisse si intellegatur, nulla quaestio est; si autem in ciuitate, mirum uidetur quomodo potuerit illum titulum constituere. quod autem uouit uotum, si prosperaretur eundo et redeundo, et decimas promisit domui dei futurae in loco illo, prophetia est domus dei, ubi et ipse rediens deo sacrificauit non illum lapidem deum appellans, sed domum dei, id est quia in eo loco futura erat domus dei.
Quod uenit Rachel cum ouibus patris sui et dicit scriptura quod, cum uidisset Iacob Rachel filiam Laban fratris matris suae, accessit et reuoluit lapidem ab ore putei, magis notandum est aliquid scripturam praetermittere quod intellegere debemus quam ulla quaestio commouenda. intellegitur enim quod illi, cum quibus primo loquebatur Iacob. interrogati, quae esset quae ueniebat cum ouibus, ipsi dixerunt filiam esse Laban, quam utique Iacob non nouerat; sed illius interrogationem responsionemque illorum scriptura praetermittens intellegi uoluit.
Quod scriptum est: et osculatus est Iacob Rachel et exclamans uoce sua fleuit. et indicauit ei quia frater <patris> est eius et quia filius [*]( 1 cf. Gen. 28, 18 7 Gen. 28, 19 11 cf. Gen. 28, 20-2\'2 16 cf. Gen. 29, 10 26 Gen. 29, 11. 12 ) [*]( 1 iacob lapidem T 3 idotriae N idololatriae d uel otii. Eug 5 fuerit PS fuerat Vb prophetia (a ex e m. 1) C euidentissime C 6 crhismate N 8 ulamaus SVTb ulaumans X 12 et decimasJ decimasque Vbd promisi P1 13 est nam postea constituta est N sacrauit PlSVb 15 eoJ illo PSVTbd 16 rahel A 20 ulla questione esse raoueda b 26 et om. CPSVTbd 28 patris addidi )
Quod scriptum est: et seruiuit Iacob pro Rachel annis septem; et erant in conspectu eius uelut pauci dies eo quod diligebat illam, quaerendum quomodo dictum sit, cum magis etiam breue tempus longum esse soleat amantibus. dictum est ergo propter laborem seruitutis, quem facilem et leuem amor faciebat.
Si parum aduertatur rei huius narratio, putabitur, quod posteaquam Liam Iacob duxit uxorem deinde seruiuit alios septem annos pro Rachel et tunc eam duxit. uerum autem non ita est, sed Laban ei dixit: consumma itaque septima istius, et dabo tibi et hanc pro opere quod operaberis apud me adhuc septem annos alius. quod itaque ait: consumma septima istius, ad nuptiarum celebrationem pertinet, quae septem diebus celebrari solent. hoc itaque ait: inple dies nuptiarum septem pertinentes ad istam quam duxisti, et dabo tibi et hanc pro eo quod [*]( 9 cf. Gen. 2, 8 13 Gen. 29, 20 22 Gen. 29, 27 ) [*]( 2 propinquos b 3 et om. N hodieque N 4 illo C 6 eius om. X oculum V S utj quod Sd et Vb indicauerat S 9 dicetur X eum om. T 10 plantauit CPSNVIbd 11 quaej alia PSVbd om. CT 13 et om. b 15 quaerendem om. N 20 duxit iacob T 21 uertltn 6 23 (et 25) septimanam 82 Pd 25 et ad N 26 nuptia N )
Non facile dinoscitur, quas concubinas appellet scriptura, quas uxores, quandoquidem et Agar dicta est uxor, quae postea dicitur concubina, et Cettura et ancillae quas dederunt Rachel et Lia uiro suo. nisi forte omnis concubina uxor, non autem omnis uxor concubina more loquendi scripturarum appellatur; id est, ut Sarra et Rebecca et Lia et Rachel concubinae dici non possint, Agar uero et Cettura et Balla et Zelfa et uxores et concubinae.
Quod latini habent, nato filio Liae de Zelfa quod dixerit: beata uel felix facta sum, graeci habent: sOtu/r,. quod magis bonam fortunam significat. unde uidetur occasio [*]( 2 Gen. 29, 28—30 12 cf. Iud. 14, 10 16 cf. Gen. 30, 3. 4. 9 17 cf. Gen. 16, 3; 25, 1. 6 25 tien. 30, 11 ) [*](1requiritur P*SV 2 septiraanam SPV*d 4 sibi PT ipsiijs N 5 balam PSXVTb 8 posteacon (con in ras.) N 9 tunc] dum S turum s. I. N 12 autem s. 1. m. 1 P om. Vb 13 sasoe b 14 solent CT solerent (re 8. I.) P (nt s. I.) S 15 propterl per PSSVT 16 appellat PT 18 dicitur super expo est C cethura SVTbd 21 appelletur PNVTb 24 nati N folioliaa N 25 dixerint N dixerat WSV\' beata facta PSVT eutvche C eutice PS eutyce .NV euticę T £ v toyvj Tisch E Jt j/TjXot Lag )
Quod Iacob dicit: et benedixit te dominus in pede meo, satis aduertendus est et notandus scripturarum sensus, ne, cum ita quisque locutus fuerit, quasi augurari uideatur. multum enim interest quod adiecit: benedixit te dominus in pede meo; in ingressu enim meo uoluit intellegi gratias hinc agens deo.
In facto Iacob cum uirgas excorticauit detrahens uiride, ut album uarie adpareret et sic in conceptu fetus pecorum uariarentur, cum matres in alueis aquarum biberent et uisis uirgis illam uarietatem conciperent, multa dicuntur similiter fieri in animalium fetibus. sed et mulieri accidisse traditur et scriptum reperitur in libris antiquissimi et peritissimi medici Hippocratis, quod suspicione adulterii fuerat punienda, cum <puerum> pulcherrimum peperisset utrique [*]( 13 Gen. 30, 30 19 cf. Gen. 30, 37—42 ) [*]( 3 usum N aut] ut PlSVb 4 fortuita PSVTb uidetur N nomen N 5 fortuita ex fortuna fictum in PV fortunata (ta 8. I. tn. 2) S 7 palata] parcita P partita S parta N 8 fortuitu PSVTb et om. b 9 tacha CSVP tbaca T thacha N 10 tychę C tyche PVT tiche S tice N 14 aduertendum PSNVTb 16 enim om. T te om. S 18 hic s. I. C om. b 20 et om. C conceptu] conspectu CxPVTb conceptO N 21 uarierentur P mares b 22 conspicerent PIVSbd 24 et pertissimi om. V 25 ipogratis CI ipocratis PVC3 hipocratis N ippocratis ST 26 puerum, quod codd. om. addidi cum bd pulchennum P )
Quod Laban dicit: quare furatus es deos meos? hinc est illud fortasse, quod et augurari se dixerat et eius filia bonam fortunam nominauerat. et notandum est, quod a [*]( 15 Retract. II 55 In primo autem libro ubi agitur de uirgis uariatis quas ponebat Iacob in aqua, ut in conceptu positae oues eas uiderent cum biberent et uarios fetus parerent, non bene a nobis eiposita est causa, cur, iterum concipientibus non ponebat, id est cum alios fetus conciperent, sed in priore conceptu. nam quaestionis alterius expositio ubi quaeritur cur dixerit socero suo Iacob: et decepisti mercedem meam decem agndbus (quaest. XCV) satis ueraciter enodata demonstrat istam sicut solui debuit non solutam. 16 Gen. 30, 42 21 Gen. 31, 30 22 cf. Gen. 31, 29; 30, 11 ) [*]( 2 illis om. N ne forte om. N 3 spicione P 7 commdandum S 12 reuelationem P 13 spiritali eurnJ spiiitalQ N 15 concepto Pl 18 nou om. S 19 pariture (e a. I. m. 2) C paritura PSX 23 filiam PSl )
Quid est quod dicit Iacob socero suo: et decepisti mercedem meam decem agna bus? hoc enim quando et quomodo factum sit, scriptura non narrat; sed utique factum est quod iste commemorat. nam dixit hoc et uxoribus suis, . quando eas uocauit in campum. conquerens enim de patre illarum ait inter cetera: et mutauit mercedem meam decem agnorum. intellegitur ergo per singula tempora partus ouium, cum uideret Laban tales fetus esse natos, quales placuerat ut ad Iacob pertinerent, pactum fraude mutasse et dixisse, ut futuro fetu alios pecudum colores haberet in mercede Iacob. tunc autem ille uirgas uarias non subponebat et non nascebantur uarii, sed unius coloris, quae Iacob ex nouo pacto auferebat. quod cum uidisset Laban, rursus pactum fraude mutabat, ut ad Iacob uaria pertinerent; tunc illarum subpositione uirgarum uaria nascebantur. ergo quod ait Iacob uxoribus suis: mutauit mercedem meam decem agnorum, et postea ipsi Laban: decepisti mercedem meam decem agnabus, non ita dixit, quasi prouenerit socero eius ipsa fraus; ut enim non ei proueniret, deum sibi dixit aduersus illum adfuisse; decem uero agnos uel decem agnas pro decem temporibus posuit, quibus oues quas pascebat per sexennium pepererunt. bis quippe pariebant in anno. contigerat autem, ut primo anno, quo inter se pacti sunt et ad eas pascendas placito huius mercedis accessit, semel parerent in fine anni, quia cum accessit, iam semel pepererant, rursusque sexto anno, id est ultimo, cum semel peperissent, exorta necessitate profectionis prius recederet quam iterum parerent. ac per hoc cum primus annus atque ultimus duos ouium [*]( 3 Gen. 31, 41 8 Gen. 31, 7 10 cf. Gen. 30, 37—42 ) [*]( 1 prius PS* Fb 4 quomodo et quando b 6 iste om. S 8 mutabit N 10 patus N laban uideret PVTb 12 utj et N 17 subpositione uirgaram om. N 19 ipse pt V 22 fuisse b 25 quod PV 27 rursumque d 29 recederent P recederegt CV recedere N ) [*]( XXVIII Aug. aect. III parI! 3 ) [*]( 4 )
Sumsit autem lacob lapidem et constituit eum titulum. diligenter auimaduertendum est, quomodo istos titulos in rei cuiusque testimonio constituebant, non ut eos pro dis colerent, sed ut eis aliquid significarent.
Quod aceruum lapidum, quem inter se constituerant Laban et Iacob, cum aliquanta diuersitate appellauerunt, ut eum uocaret Laban "aceruum testimonii", lacob "aceruum testem", traditur ab eis qui et syram et hebraeam linguam nouerunt propter proprietates suae cuiusque linguae factum. fieri enim solet, ut alia lingua non dicatur uno uerbo, quod alia dicitur, et uicinitate significationis quidque appelletur. nam postea dicitur: propter hoc appellatum est nomen "aceruus testatur". hoc enim medie positum est, quod utrique conueniret, et ei qui dixerat ,,aceruus testimonii* et ei qui dixerat "aceruus testis".
Quid est quod loquendo Laban ad lacob dicit: testatur aceruus hic et testatur titulus hic; propter hoc appellatur nomen "aceruus testatur", et uisio quam dixit "respiciat deus inter me et t e ?" nisi [*]( 6 Verg. Ecl. 1, 70 7 Retract. II 55 10 Gen. 31, 45 14 cf. Gen. 31, 47. 48 17 cf. Hieron. XXVIII p. 205 21 Gen. 31, 48 26 Gen. 31, 48. 49 ) [*]( 3 agnorum] annorum N 5 aut] aut per Sbd 7 menses (bis) SPl 8 in anno PSVTbd 12 testimonium N constituebat b 13 pro dis] prodigiis V prodi**is P diis STbd 15 cum om. Vb 18 proprietatis C proprietatem Sbd proprietate N suaeI sua hęc N huiusque N 20 dicatur T 23 aceruus—dixerat Oln. S 28 respiciat] testatur (u mut. m. 2 in 0) C nisij ne T )
Quid est quod dicit in consequentibus Laban: uide, nemo nobiscum est? nisi forte nemo extraneorum, aut propter testificationem dei, quem ita habere deberent, tamquam nemo cum eis esset, quem testimonio eius adiungerent.