Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Dixit autem illis Ioseph: adducite pecora uestra et dabo uobis panes pro pecoribus uestris. si defecit argentum. quaeri potest, cum Ioseph frumenta collegerit unde homines uiuerent, pecora unde uiuebant, cum tanta fames inualesceret, maxime quia fratres Ioseph Pharaoni dixerant: non sunt enim pascua pecoribus puerorum tuorum; inualuit enim fames in terra Chanaan, et propter hanc etiam inopiam pascuorum se uenisse commemorauerant. proinde si ea fame pascua defecerant in terra Chanaan, cur in Aegypto non defecerant eadem tunc fame ubique inualescente? an, sicut perhibetur ab eis qui loca sciunt, in multis Aegypti paludibus poterant pascua 11011 deesse, etiam [*]( 1 Ps. 55, 7 5 Gen. 47. 11 8 cf. Gen. 47, 4 9 Gen. 47. 12 11 cf. Gen. 37, 9 14 Gen. 47, 14 17 Gen. 47, 16 22 Gen. 47, 4 ) [*]( 2 eisj his PSNVTbd 5 terram P 6 terra Hamessem) teraessS C rasesfi P1 ramesem T praecepit PSNVTbd 7 est om. PNVT terram P terra. V et addidi ex capitulis gessen Vbd 10 nec— adorauit om. N nequando N 12 modo om. N continere PSXTb 19 deficit b 21 ioseph om. N 26 quur (sic saepissime) CN )

83
cum fames esset fi-umentomm, quae solent Nili fluminis inundatione prouenire? magis enim dicuntur paludes illae feracius pascua gignere, quando aqua Nili minus excrescit.

Moriturus Iacob filio suo Ioseph dicit: si inueni gratiam in conspectu tuo, subice manum tuam sub femoremeoetfaciesin me misericordiam et ueritatem. ea filium iuratione constringit, qua senium constrinxerat Abraham: ille mandans unde uxor ducatur filio suo, iste sepulturam commendans corporis sui. in utraque tamen causa nominata sunt duo illa, quae magni habenda atque pendenda sunt in scripturis omnibus. quacumque dispersim leguntur, misericordia et iustitia uel misericordia et iudicium uel misericordia et ueritas, quandoquidem quodam loco scriptum est: uniuersae uiae domini misericordia et ueritas. ita haec duo multum commendata multum consideranda sunt. seruus autem Abrahae dixerat: si facitis in dominum meum misericordiam et iustitiam, sicut et iste filio suo dicit: et facies in me misericordiam et ueritatem. quid sibi autem uelit tanto uiro tam sollicita corporis commendatio, ut non in Aegypto sepeliatur, sed in terra Chanaan iuxta patres suos. mirum uidetur et quasi absurdum nec conueniens tantae excellentiae mentis propheticae, si hoc ex hominum consuetudine metiamur. si autem in his omnibus sacramenta quaerantur, maioris admirationis gaudium ipsi qui inuenerit orietur. cadaueribus quippe mortuorum peccata significari in lege non dubium est, cum iubentur homines [*]( 4 Gen. 47. 29 7 cf. Gen. 24, 2 14 Ps. 24, 10 16 Gen. 24, 49 20 cf. Gen. 47. 30 26 cf. Num. 19, 3-12 ) [*]( 2 illa N ille T 3 feracivs (v s. I. super exp. o) C feratius T fcracia bd 6 in me) mecum 8 7 constrinxerat (erat ex it) P constrixit C constriQcxit T 10 magna P 11 dispersa b 12 misericordia utrimque et in sequ. uersu ex misericordie C 13 in quodam Vbd 16 si s. I. m. 1 C om. P deum N 18 et facies scripsi: ut facias libri; cf. 83, 6 19 a tanto PSNVTbd 20 chanan N Eug (ed. Knoell p. 344) 23 mentiamur N ) [*]( G* )

84
post eorum contrectationem siue qualemcumque contactum tamquam ab inmunditia purificari. et hinc illa sententia ducta est: qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum, quid profecit lauatio eius? sic et qui ieiunat super peccata sua et iterum ambulans haec eadem facit. sepultura ergo mortuorum remissionem significat peccatorum eo pertinens quod dictum est: beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. ubi ergo sepelienda erant hoc significantia cadauera patriarcharum nisi in ea terra ubi ille cruc-ifixus est, cuius sanguine facta est remissio peccatorum? mortibus enim patriarcharum peccata hominum figurata sunt. dicitur autem ab eo loco. quod Abrahamium uocatur. ubi sunt ista corpora. abesse locum ubi crucifixus est dominus fere triginta milibus, ut etiam ipse numerus eum significare intellegatur, qui in baptismo adparuit ferme triginta annorum; et si quid aliud de re tanta uel hoc modo uel sublimius intellegi potest, dum tamen non frustra arbitremur tales ac tantos homines dei tantam gessisse curam pro sepeliendis corporibus suis, cum sit atque esse debeat fidelium ista securitas. quod ubicumque corpora eorum w sepeliantur uel insepulta etiam per inimicorum rabiem relinquantur aut pro eorum libidine dilacerata absumantur, non ideo uel minus integram uel minus gloriosam eorum resurrectionem futuram.

Quod habent latini codices: et adorauit super caput uirgae eius, nonnulli emendantes habent: adorauit super caput uirgae suae, uel in capite uirgae [*]( 3 Eccli. 31 (34), 30. 31 7 Ps. 31, 1 10 cf. Col. 1, 14 13 cf. Gen. 50, 13 25 Gen. 47, 31 ) [*]( 1 contractationem PT contractionem Vb qualecumque P contractum b 4 proficit bd Eug 10 nisi-patriarcharum om. Pl 12 dicOt b autem ut C 13 qui S abramium N Eug abrahminiuin T abraemium b 16 fere Tbd 21 per Ollt. V iniquorum Eufj rabie Vb 22 assumantur P 23 integra b gloriosa b in eorum resurrectione futura b 26 nonnulli codices Sbd emendantis CIT emendatius bd )

85
suae siue in cacumen uel super cacumen. fallit eos enim graecum uerbum, quod eisdem litteris scribitur siue eius siue suae: sed accentus dispares sunt et ah eis qui ista nouerunt in codicibus non contemnuntur. ualent enim ad magnam discretionem; quamuis et unam plus litteram habere posset, si esset suae, ut non esset autoO, sed eaotoO. ac per hoc merito quaeritur quid sit quod dictum est. nam facile intellegitur senem, qui uirgam ferebat eo more, quo illa aetas baculum solet, ut se inclinauit ad deum adorandum, id utique fecisse super cacumen uirgae suae, quam sic ferebat, ut super eam caput inclinando adoraret deum. quid est ergo: adorauit super cacumen uirgae eius, id est filii sui loseph? an forte tulerat ab eo uirgam, quando ei iurabat idem filius, et dum eam tenet, post uerba iurantis nondum illa reddita mox adorauit deum? non enim pudebat eum ferre tantisper insigne potestatis filii sui, ubi figura magnae rei futurae praesignabatur. quamuis in hebraeo facillima huius quaestionis absolutio esse dicatur, ubi scriptum perhibent: et adorauit Israhel ad caput lecti, in quo utique senex iacebat et sic positum habebat, ut in eo sine labore, quando uellet, oraret. nec ideo tamen quod Septuaginta interpretati sunt nullum uel leuem sensum habere putandum est.

Etiam hic cum commemorat Iacob promissiones dei erga se factas dicit sibi dictum: faciam te in congregationes gentium. quibus uerbis magis fidelium uocationem significat quam carnalis generis propagationem. [*]( 17 cf. Hieron. XXVIII p. 228 25 (ien. 48, 4 ) [*]( 1 in cacumine bd enim eos PSTb 2 uerbum graecum bd letteris C 6 autu CPSN V aauttu T eautu CPSNV eautoy T 8 intellegeretur PSNVTbd se*nem (cv semen) P sene N quod seni! V 10 fecerit PSNVTb 15 illi PVI redditam P 16 figurii N 19 adorauit Israel deum conuersus ad lectuli caput Hieron. 22 uel leuem] yeJle V leug (ug 8. I. m. 2) P 24 cum om. CPSNTbd _commemorans bd 25 dicit enim T ibi N 26 uocatione N 27 scificat S )

86

Quod scriptum est dicente Iacob de Ephraem et Manasse: nunc ergo filii tui duo qui facti sunt tibi in terra Aegypti, priusquam ad te uenirem in Aegyptum, mei sunt, Ephraem et Manasse; tamquam Ruben et Symeon erunt mihi — natos autem si genueris postea. t i hie run t - in nomine fratrum suorum appellabuntur in sortibus eorum, fallit legentes aliquando, ut existiment ita dictum, tamquam si alios genuisset Ioseph. istorum nominibus eos Iacob appellari praeciperet: quod non ita est. uerborum quippe ordo contexitur: nunc ergo filii tui duo qui facti sunt tibi in terra Aegypti, priusquam ad te uenirem in Aegyptum, mei sunt, Ephraem et Manasse; tamquam Ruben et Symeon erunt mihi, in nomine fratrum suorum appellabuntur in sortibus eorum, hoc est: simul hereditatem capient cum fratribus suis, ut simul uocentur filii Israhel. duae quippe ipsae tribus adiunctae sunt. ut excepta tribu Leui, quae sacerdotalis fuit, duodecim essent quae terram diuiderent et decimas praeberent. illud autem interpositum est. quod de aliis filiis Ioseph si nascerentur dixit.

Quod Iacob filio suo Ioseph tamquam nescienti uoluit indicare, ubi et quando sepelierit matrem eius, cum et ipse simul fuerit cum fratribus suis. sed etsi erat tam paruus aetate, ut illud uel curare uel animo retinere non posset, quae res conpulit modo dici ? nisi forte ad rem pertinuit commemorare ibi sepultam matrem Ioseph, ubi Christus fuerat nasciturus.

Quod ita benedicit nepotes suos Israhel, ut dexteram manum minori inponat. maiori autem sinistram, et hoc [*]( 2 Gen. 48, 5. 6 21 cf. Gen. 48, 7 28 cf. Gen. 48, 14—1SI ) [*]( 1 de Ephraem] defrem N ephrem C effreni PVTb efrem S 3 ibi K 4 (et 13) effrem PVTb efrem SK manasses Sb 5 ti. fIs sxyova a av YEvvYjav;? p.£!-i tauta 301 E-ovtai cod. Alex; hic et Tisch. et Lag. aliter atque Aug. coniungunt 18 daodecfi C 21 nescientibus C 24 animol omnino b 25 dicii C om. N )

87
filio suo Ioseph uolenti corrigere quasi errantem atque nescientem ita respondet: scio, fili, scio; et hic erit in populum, et hic exaltabitur. sed frater eius iunior maior illo erit et semen eius erit in multitudine gentium, hactenus de Christo accipiendum est, quatenus etiam de ipso Iacob et fratre eius dictum est quia maior seruiet minori. secundum hoc enim significauit aliquid prophetice hoc faciendo Israhel, quod populus posterior per Christum futurus generatione spiritali superaturus erat populum priorem de carnali patrum generatione gloriantem.

Quod dicit Iacob Sicimam se praecipuam dare filio suo Ioseph et addit, quod eam possederit in gladio suo et arcu, quaeri potest quemadmodum ualeat ad litteram conuenire. emit enim centum agnis possessionem illam, non cepit iure uictoriae bellicae. an quia Salem ciuitatem Sicimorum filii eius expugnauerunt et iure belli potuit eius fieri, ut iustum bellum cum eis gestum uideatur, qui tantam priores iniuriam fecerunt in eius filia contaminanda? cur non ergo illis illam terram dedit, qui hoc perpetrauerunt, hoc est maioribus filiis suis? deinde si modo ex illa uictoria glorians dat eam terram filio suo Ioseph, cur ei displicuerunt tunc filii qui hoc commiserunt? cur denique etiam nunc, cum eos benediceret, exprobrando id commemorauit in factis eorum? procul dubio ergo aliquod hic latet propheticum sacramentum, quia et Ioseph quadam praecipua significatione Christum praefigurauit et ei datur illa terra, ubi disperdiderat obruendo deos alienos Iacob, ut Christus intellegatur possessurus gentes dis patrum suorum renuntiantes et credentes in eum. [*]( 2 Gen. 48, 19 6 Gen. 25, 23 11 cf. Gen. 48, 22 14 cf. Gen. 33, 19 15 cf. Geu. 34, 25 23 cf. Gen. 49, 5 26 cf. Gen. 35, 4 ) [*]( 2 respondit CN 3 exagitabitur (in mg. af exaltabitur) b 4 multitudinem Sd 9 regeneratione Pb 11 sichimam (sicimam S sycimam se If) dicit iacob PSNVTb se om. PSVb 15 sycimorum N sichimorum bd 16 et] ut b ut] et b 17 quid tantQ C 19 perpetraoerunt hoc est om. N 20 uictoriae P 23 commemorabit N 25 significatione-prae om. N 28 diis PSVTbd renutiantes S )

88

Videndum quomodo dicant scripturae, quod assidue dicunt de mortuis: et adpositus est ad patres suos, uel: adpositus est ad populum suum. ecce enim de Iacob dicitur iam quidem mortuo sed nondum sepulto et ad quem populum adponatur non in promtu est uidere. ex illo enim populus prior nascitur, qui dictus est populus Israhel; qui uero eum praecesserunt, tam pauci iusti nominantur, ut eos populum appellare cunctemur. nam si dictum esset "adpositus est ad patres suos", nulla quaestio fieret. an forte populus est non solum hominum sanctorum uerum et angelorum populus ciuitatis illius, unde dicitur ad Hebraeos: sed accessistis ad montem Sion et ad ciuitatem dei Hierusalem et ad milia angelorum exultantium? huic populo adponuntur qui hanc uitam placentes deo finiunt. tunc enim dicuntur adponi. quando nulla iam remanet sollicitudo tentationum et periculum peccatorum. quod intuens ait scriptura: ante mortem ne laudes hominem quemquam.

Quadraginta dies sepulturae, quos commemorat scriptura, forte significant aliquid paenitentiae, qua peccata sepeliuntur. non enim frustra etiam quadraginta dies ieiuniorum sunt constituti, quibus Moyses et Helias et ipse dominus ieiunauit; et ecclesia praecipuam obseruationem ieiuniorum quadragesimam uocat. unde et in hebraeo de Nineuitis apud Ionam prophetam scriptum perhibent: quadraginta dies et Nineue euertetur: ut per tot dies, accommodatos uidelicet humiliationi paenitentium, intellegantur in ieiuniis sua defleuisse peccata et impetrasse misericordiam dei. nec tamen putandum est istum numerum luctui paenitentium [*]( 2 Gen. 49, 33 11 Hebr. 12, 22 17 Eccli. 11, 28 18 cf. Gen. 50, 3 21 cf. Ex. 34, 28 cf. III Reg. 19, 8 22 cf. Matth. 4, 2 24 Ion. 3, 4 ) [*](4 mortuos P 5 promto C 12 syon T dei om. T Ierusalem d 14 post hanc PSVTb liunt PSVTb 21 elias bd 22 ieiunanauit C precipua obseruatione b 23 quadragensimam PlN niniuitis V Tbd 25 nineue* P niniue CTV2bd 26 humiliatoni§ S humilationi N intellegatur VI T )

89
tantummodo conuenire; alioquin non quadraginta dies fecisset dominus cum discipulis suis post resurrectionem intrans cum eis et exiens, manducans et bibens: qui dies utique magnae laetitiae fuerunt. nec septuaginta interpretes, quos legere consueuit ecclesia. errasse credendi sunt, ut non dicerent; quadraginta dies, sed: triduum et Nineue euertetur. maiore quippe auctoritate praediti quam interpretum officium est prophetico spiritu, quo etiam ore uno in suis interpretationibus, quod magnum miraculum fuit, consonuisse firmantur, triduum posuerunt, quamuis non ignorarent quod dies quadraginta in hebraeis codicibus legerentur, ut in domini Iesu Christi clarificatione intellegerentur dissolui abolerique peccata, de quo dictum est: qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. clarificatio autem domini in resurrectione et in caelum ascensione cognoscitur. unde et bis numero quamuis unum et eundem spiritum sanctum dedit: primo. posteaquam resurrexit, iterum, posteaquam ascendit in caelum. et quoniam post triduum resurrexit, post quadraginta autem dies ascendit, unum horum, quod posterius factum est. numero dierum codices hebraei significant; alterum autem de triduo, quod ad eandem etiam rem pertinet, Septuaginta commemorare non interpretationis seruitute sed prophetiae auctoritate uoluerunt. non ergo dicamus unum horum falsum esse et pro aliis interpretibus aduersus alios litigemus, cum et illi, qui ex hebraeo interpretantur, probent nobis hoc scriptum esse quod interpretantur, et septuaginta interpretum auctoritas, quae tanto etiam diuinitus facto miraculo commendatur, tanta in ecclesiis uetustate firmetur. [*]( 1 cf. Act. 1, 8 sq. 13 Rflm. 4, 25 17 cf. Ioh. 20, 22 18 cf. Act. 2, 2-4 ) [*]( 1 conueniret S 6 niniue VI Tb(l 8 *ore (m cras.) PS -9 quod ex qua PS 11 domini nostri Tb 15 resurrectiong PSl ascensione!!! CT aseensionfi PSl 16 et om. SF 20 est om. CPVT numerum PSVT per numerum bd 22 pertineret PSNVTbdKug interpretationes CPl 23 prophetica T 25 alius C 26 probent-interpretantur om. PV 28 ecclesia P firmatur C )
90

Quod mandauit Ioseph, potentes Aegypti ut dicerent Pharaoni nomine eius: pater meus adiurauit me dicens: in monumento quod ego fodi mihi in terra Chanaan. ibi me sepelies, quaeri potest quomodo uerum sit, cum haec uerba patris eius. quando de sua sepultura mandauit. non legantur. sed ad sententiam uerba referre debemus, sicut in aliis supra similiter iteratis uerbis uel narrationibus admonuimus. uoluntati enim enuntiandae et in notitiam perferendae oportet uerba seruire. fodisse autem sibi Iacob sepulcrum nusquam superius in scripturis legitur. sed nisi fieret, cum in eisdem terris essent, modo non diceretur.

Quid sibi uult quod cum pergerent ad sepeliendum Iacob scriptura dicit: et aduenerunt ad aream Atad, quae est trans Iordanem? praetergressi sunt enim locum in quo erat mortuus sepeliendus milia —r- sicut perhibent qui nouerunt — plus quam quinquaginta: tantum quippe spatii est plus minus ab eo loco, ubi sepulti sunt patriarchae, in quibus et Iacob, usque ad hunc locum, quo eos aduenisse narratur. nam post factum ibi luctum et planctum magnum redierunt ad locum quem praeterierant rursus Iordane transiecto. nisi forte quis dicat aliquorum hostium uitandorum causa per heremum eos uenisse cum corpore, qua etiam populus Israhel ductus est per Moysen ab Aegypto liberatus. illo quippe itinere et plurimum circuitur et per Iordanem uenitur ad Abrahamium, ubi sunt corpora patriarcharum, id est ad terram Chanaan. sed quoquo modo factum sit, ut trans illa loca ad orientem uersus tantum iretur et inde ad ea per Iordanem ueniretur, significationis causa factum [*]( 2 Gen. 50, 5 13 Gen. 50, 10 25 cf. Gen. 50, 13 ) [*]( 1 ad potentes VTbd 3 quo PT canaan C chanan N 6 sentiam N 8 ferendae Y 9 sepulchrum CNPb 10 uris legitur om, X 11 esset bd dicereptur N 13 Atad] acad N achad b 14 iordanen T 20 iordanS b traiecto PSNVTb 22 quia P qu.a S qua uia b 25 abramium CN brahamium S mambram b 26 quo PSVTb 2H iordanen NT ueniretur om. X )

91
esse credendum est, quod per Iordanem uenturus erat ad eas terras postea Israhel in filiis suis.

Et fecit luctum patri suo septem diebus. nescio utrum inueniatur alicui sanctorum in scripturis celebratum esse luctum nouem dies, quod apud Latinos nouendial appellant. unde mihi uidentur ab hac consuetudine prohibendi, si qui christianorum istum in mortuis suis numerum seruant, qui magis est in gentilium consuetudine. septimus uero dies auctoritatem in scripturis habet. unde alio loco scriptum est: luctus mortui septem dierum, fatui autem omnes dies uitae eius. septenarius autem numerus propter sabbati sacramentum praecipue quietis indicium est: unde merito mortuis tamquam requiescentibus exhibetur. quem tamen numerum in luctu Iacob decuplauerunt Aegyptii, qui eum septuaginta diebus luxerunt.

Et uixit Ioseph annos centum decem. et uidit Ioseph Ephraem filios usque ad tertiam generationem; et filii Machir filii Manasse nati sunt super femora Joseph. cum hos filios filiorum uel nepotes filiorum dicat scriptura Ioseph uiuendo uidisse, quomodo eos iungit illis septuaginta quinque hominibus, cum quibus Iacob Aegyptum dicit intrasse, quandoquidem Ioseph *senescendo peruenit, ut eos natos uideret, Iacob autem cum ingressus est in Aegyptum, iuuenis erat Ioseph et eum pater moriens quinquagesimum et sextum fere aetatis annum agentem reliquit? unde constat certi mysterii causa illum numerum, id est septuagenarium et quintum scripturam commendare uoluisse. si autem quisquam exigit, quomodo etiam secundum [*]( 3 Gen. 50, 10 10 Eccli. 22, 12 14 cf. Gen. 50, 3 16 Gen. 50, 22. 23 21 cf. Gen. 46, 27 ) [*]( 1 iordanen T 3 dies PSNVTbdEttg 5 nouendiale V nouemdial KTSd 6 appellent P1 uidetur V ac C consuetudineiri C 14 deculpauerunt pi V 17 ephrem C efrem PSN effrem VT effraim b 18 machyr b et filii N 19 femore CI 22 in aegyptum PT 27 quintum] quinarium bd scriptura P )

92
historiae fidem uerum sit Iacob cum septuaginta quinque animis in Aegyptum intrasse, non illo uno die quo uenit eius ■ ingressum oportet intellegi; sed quia in filiis suis plerumque appellatur Iacob, hoc est in posteris suis, et per Ioseph eum constat in Aegyptum intrasse, introitus eius accipiendus est quamdiu uixit Ioseph, per quem factum est, ut intraret. toto quippe illo tempore nasci et uiuere potuerunt omnes qui commemorantur, ut septuaginta quinque animae compleantur usque ad nepotes Beniamin. sicut enim dicit: hi filii Liae. quos peperit ipsi Iacob in Mesopotamia Syriae, loquens etiam de his qui non erant nati, quia illic parentes eorum ex quibus nati sunt pepererat, ibi nos perhibens natos, quoniam causa qua nascerentur ibi nata est, id est parentes eorum. quos ibi Lia peperit: ita. quoniam causam intrandi in Aegyptum Iacob in Ioseph habuit, totum tempus quo in Aegypto uixit Ioseph ingressio erat Iacob in Aegyptum per suam progeniem, quae illo uiuo propagabatur, per quem factum est ut ingrederetur.