Libellus Adversus Fulgentium Donatistam

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.

Donatista dixit: Numquam latro in lucem protulit praedam, semper operarii noctis gratam bonis omnibus lucem saeuius horruerunt; solus traditor nec dei minis frangitur et in aliena ueste inprobus gloriatur. contra quem per Sophoniam dominus proclamat nec auditur: erit in die, inquit, sacrificii domini et uindicabo in principibus et in omnes uestitos ueste aliena.

Catholicus respondit: Tua non timeo crimina, quia mea munita est conscientia. quem dicis tradidisse, nomen locumque traditoris ostende. numquam id ualebis ostendere, sicut nec antea ualuisti. sed etsi aliquem protuleris, mihi obesse non poterit, dicente [*]( 3 Agg. 2, 14 15 Eph. 5, 11 17 Esai. 65, 5 25 Soph. 1, 8 ) [*](2 alt. qd a mundiciamque mm2 5 aggeum as dicebat uv 6 esset et] etiam esset v 7 sanctus] add. ille s 8 tetiterit s 12 absinthii mv absintii u 13 mitiatur a obtineri v 14 exeundum est nobis est uml ex. ergo n. e v est e] esse a 17 enim om. s 20 terrent] intrent s saltem mm2v 21 XXX mg. a (nihil s) 22 gratiam asml saeuius scripsi saepius codd. v, cf. saeuus horror Uerg. Aen. 12, 406 23 minis dei m 24 improbo u soffoniam as 25 clamat m auditus am2sm inquit, in die v 28 respondit v dixit codd. 29 traditores asml )

303
domino: anima patris mea est, anima filii mea est. anima quae peccauerit sola morietur. ego tamen non in aliena ueste congaudeo, qui in catholica fide semper exulto. illa est quam habeo, qua me in die redemptionis misericors et benignus pater in decore ucstiuit: afferte, inquit, stolam illam primam et induite illum, quia hic filius meus mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus est, illam nimirum de qua Paulus apostolus dixit: quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis. hanc habeo, in hac gaudeo, in hac semper gloriosior apparebo. haec est quam uos aut ut latrones abstulistis aut miseri sordidatis.

Donatista dixit: In quantum enim inprobitas deuios errores alienis bonis cupit astruere et falsa catholica mendacii nebulas conatur obtegere, per colles tortuosos incedit, cui per Hieremiam dominus contradictor obuiauit: nolite, inquit, fidere uobis in uerbis falsis, quia per omnia non proderunt uobis, dicentes: templum domini templum dei est. et dominus in Deuteronomio: attende tibi, ne offeras holocaustomata in omni loco quemcumque uideris, sed in loco quem elegerit dominus deus tuus in tribu tua, in hac offeres holocaustomata et ibi facies omnia quaecumque praecipio tibi hodie.

Catholicus respondit: Optime et saluti tuae multum conueniens testimonium posuisti: attende tibi, ne offeras holocaustomata in omni loco quemcumque uideris, sed in loco quem elegerit dominus deus tuus in tribu tua, in hac offeres holocaustomata et ibi facies omnia quaecumque praecipiet tibi. audi ergo qui sit locus electus et quae tribus domini praedicata. in psalmo centesimo tricesimo primo habes: quoniam elegit dominus Sion, elegit eam in habitationem sibi; haec requies mea in saeculum saeculi, hic habitabo, quoniam elegi eam. item in psalmo centensimo uicesimo primo: stantes [*]( 1 Ezech. 18, 4 5 Luc. 15, 22. 24 8 Gal. 3, 27 15 Hier. 7, 4 18 Dent. 12, 13-14 30 Ps. 131, 13-14 33 Ps. 121, 2-4 ) [*]( 7 erat] fuerat 14 11 sordidastis m 12 XXXI mg. a inprouitas a 14 an calles? 15 ieremiam pttnl fidere in uobis v 17 dei] domini v 18 deutronomio s 21 hoc sm2s 23 XXXII mg. as 27 hoc sm2a oferas a offeras sv 29 o o oCXXXI 14 trigesimo v 32 praeelegi v 33 o o oCXXI s centesimo am2s uigesimo v )

304
erant pedes nostri in atriis tuis, Hierusalem Hierusalem, quae aedificatur ut ciuitas. illuc enim ascenderunt tribus, tribus domini testimonium Israhel. hic est locus electus, hic mons sanctificatus, haec ciuitas super montem posita ita ut abscondi -non possit, haec radix catholica, haec uitis fructifera longe lateque diffusa, quae in. Ecclesiastico clamat et dicit: in Sion fundata sum et in Hierusalem potestas mea. sic enim oportuit pati Christum et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem. recte me argueres, si in hac hereditate maneres. at cum in hac dei patris hereditate non maneas, in hac Christi regis tribu non milites, cur desertor corripis militem, cur reus increpas innocentem? et ego tibi dico: attende tibi, ne offeras in omniloco — hoc est in omni haeresi — et dicas: \'et hic est deus et ibi est deus\', sed in loco quem elegerit dominus deustuus in tributua — hoc est in tribu eius —, ibi offeres holocaustomata tua et ibi facies omnia quaecumque praecepta sunt tibi. hoc fac, et uiues.