Libellus Adversus Fulgentium Donatistam
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.
Libellum, quem mihi religio tua, frater Fulgenti, direxit, non aspernatus accepi; quem utrum ipse dictaueris an aliunde quaesieris, non satis iam moror. est enim et hoc nostrae religionis officium, non personas intendere, sed ueritatem in omnibus quaerere, inuentam cognoscere et agnitam custodire. sic enim Paulus apostolus dicit: omnia probate, quod bonum est tenete; ab omni specie mala abstinete uos. breuiter igitur dicam quod ingeniosius litteris dilatasti. dixisti unum esse baptisma, quod Samaritanus, id est haereticus, habere non meruit; unum hortum conclusum, quod est ecclesia, fontem habere signatum, de quo nullus alienus attingit; unum oleum, quod est chrisma sanctissimum, quod moriturae muscae corrumpunt et peccatores omnino non dabunt. contra haec mihi in adiutorio domini paranda responsio est nec aliunde sumenda nisi ex lectione diuina. uerbi ergo principium iam sumamus, immo ipsum uerbum principium legum dominum ducem ac principem caelestis militiae teneamus, bella geramus et eius manu sacrata tuba petamus muros ualidissimos ciuitatis nefariae Hiericho, id est altitudinem mundanae sapientiae testamentis dominicis circumdemus, ueritatis et libertatis uocibus concrepemus, aduersarios in domo Raab, id est ecclesiae, quae nuntios eius suscipit, propter mundi excidium confugere conpellamus, pertinaces anathema condemnemus, ut hactenus uictores esse possimus. haec ergo ex lege aduersus legem, ex dei testamento aduersus dei testamentum, ex ueritatis fonte aduersus ueritatis fontem tam obice forte prima fronte sumpsisti, [*](6 I Thess. 5, 21-22 10 cf. Cant. 4, 12 12 cf. Eccle. 10, 1 20 cf. Ios. 2 ) [*](De codicum praescriptionibus cf. Praefatio 2 an] ac mmlu 3 iam moror scripsi ammiror a admiror ssv 4 intende a intendes sml quaerre a 5 agnoscere v si aml apostolus Paulus uv 7 uos abstinete v 8 ingeniosus s \'1\' dixisti a 9 sammaritanus aml (passivn) 10 horum aml ortum sz quod) qui uv 11 attingat mml sanctissimo uml 13 domini om. s diuino add. mm2 s. l. 14 est responsio s 15 sumamus principium (om. iam) m 17 sacramenta sml 21 suscepit v 22 anathemate ssv 23 actenus ammlu 25 forti ssv ) [*]( LIII. August. c. Don. III. ) [*]( 19 )
Donatista dixit: Dominus et saluator noster Iesus Christus, unici baptismi doctor et custos, ne sitientes animae per aridos lacus mentis error adduceret, perennes haustus sibi esse proclamans in euangelio suo ita testatus est, dicens: qui sitit ueniat et bibat, qui credit in me, sicut Esaias dicit.
Catholicus respondit: Non habet: sicut dicit Esaias, sed: sicut dicit scriptura. sed ista uelut impedimenta despiciam, non longo sermone utilitatem legentis excludam.
Donatista dixit: Qui credit in me, sicut dixit Esaias, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. et ne passim et ubique bibi posse diceretur, merita aquarum ipse discreuit, dum Samariae apostasiae originem in proprio fonte damnauit: qui biberit, inquit, ex hac aqua sitiet iterum; qui biberit ex aqua quam ego dedero, non sitiet in aeternum, sed fiet in eo fons aquae salientis in uitam aeternam.-.
Catholicus respondit: Haec utique ideo posuisti, ut nos catholicos quasi Samaritanos et sine baptismo demonstrares. iam ergo Donatistas in Samaritanos incipe speculari. Samaritanorum dogma Regnorum libro docente tale fuit: deum timebant et simul figmenta colebant; diuinam legem seruabant et patrum errores minime deserebant; circumcisionis signum habebant et Israhelitarum collegium non tenebant. hoc et uos facitis. deum metuitis et figmentum luteum Donatum pariter colitis — et hic enim ex terra figuratus est —; diuinam legem seruatis et parentum errorem non relinquitis; baptismi habetis sacramentum et catholicorum non uultis habere consortium. ecce uos eis per omnia similatis. sicut ergo tunc Samaritanorum circumcisio secundo dari non poterat, ita nunc Donatistarum baptisma iterari non debet, domino Christo [*]( 6 loh. 7, 37—38 11 Ioh. 7, 38 15 lob. 4, 13-14 22 cf. III Reg. 12. 13 .. ) [*]( 3 I mg: as Donatistia IIml r 5 abduceret v perhennes u austus aml 7 dicit] add. flumina de uentre eius fluent aquae uiuae m 10 non a ne (e s. I. s) ssv 11 IT mg. as sicut dicit uv 12 uiui asmlm uiua sm2 13 ipse om. m\' 15 pr. qui] quae a inquid u aqua hac IIml ..19 utique om. s 21 in samaritanis sm2 docma u 24 disserebant aml diserebant am2sml hisrahelitarum sm1 israelitarum m 26 enim] pariter IIml terre asml terrae puluere v 28 derelinquitis sml 29 similiatis IIml sicut] sic s si s )