Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Mandauit dominus in manu Moysi . locutio familiarissima scripturis; ita enim dicitur: uerbum, quod factum est in manu illius uel illius prophetae, hoc est in potestatem dicendi datum.

Et accepit Iesus cultros petrinos, in quibus [*]( 1 Ios. 17, 16 8 Ib. 19, 33. 34 15 Ib. 20, 9 18 Gen. 37, 21 \'20 Matth. 10, 28 23 Ios 21, 2 27 Ib. 21, 42 ) [*]( 1 sec. cod. Alex. 2 electus om. b et-electum om. N cananeo LS 3 betsan L basan b electis om. LSb 5 equum] ctt N 8 illoruin] auxiuv cod. Alex. Iordanis Stbd 10 init. reuertentur 81 11 pretoritorum N 19 anirnã N interfecto N 21 occidere non possunt LSbd 23 mose L 26 potestate LSbd 27 ihesus (lic ubique) L cultos N )

619
circumciderat filios Israhel. non dixit: quibus circumciderat, sed "in quibus".

Et ubi dimisit eos Iesus in domos suas, et benedixit eos dicens. plus uidetur hic copulatiua coniunctio, id est "et"; nam ita dici posset: et ubi dimisit eos Iesus in domos suas, benedixit eos dicens.

Item alia locutio notanda est, quod cum dixisset scriptura: et benedixit eos Iesus dicens atque his uerbis intentos fecisset audire, quid benedicendo dixit Iesus, hoc solum subiecit: in diuitiis multis abierunt in domos suas; et pecora multa ualde et argentum et aurum et uestem multam ualde diuiserunt praedam inimicorum suorum cum fratribus suis: quod magis esse narrantis quam benedicentis adparet.

Et aedificauerunt ibi aram super Iordanem, aram magnam uidere : ista locutio etiam in sermone latino nota est.

Et audierunt filii Israhel et dicentium . non ait: dicentibus uel dicentes.

Seruire seruitutem domini. in qua locutione duo notanda sunt: et seruire seruitutem, quae etiam latina locutio reperitur, et seruitutem domini, id est, quae debetur uel exhibetur domino.

Et audientes Phinees sacerdos et omnes principes synagogae, qui erant cum illo, uerba, quae locuti sunt filii Ruben et filii Gad et dimidium tribus [*]( 3 Ios. 22, 7 8 Ib. 22, 7. 8 15 Ib. 22, 10 18 Ib. 22, 11 20 Ib. 22, 27 24 Ib. 22, 30 ) [*]( 1 fin. circumciderat-quibus om. N 3 demisit S1 4 dicens] Xeywv cod. Alex. coniantio LN 6 est] es L demisit Sl 6 Iesus om. LSbd 9 quid] quod N quę b dixit] benedixit S 10 sec. cod. Alex. 11 et argentum—ualde om. N 12 praedam om. N 13 esse] ee-r N 15 Et T, om. NLSbd 16 latino sermone N 17 nota om. b 19 dicentibus] dicentem bd 22 locutio om. b seruitute NLS 23 exir betur N 24 aec. cod. Alex. finees LSN 25 principibus N 26 diiniditt 81 )

620
Manasses, et placuerunt illis. audientes pro "audierunt" positum est, aut plus est hic "et"; nam plenus est sensus: audientes uerba haec, placuerunt illis . nec tamen sine inconsequentia, quia "cum audissent" dicendum fuit.

Et Iesus senior prouectus diebus. hoc de Abraham dictum notauimus seniorem in scripturis non solum illum appellari, qui est infra aetatem senis, sed etiam ualde senem. unde non omnis senior senex, omnis autem senex senior dici potest.

Et induxit super illos mare et operuit super illos: non ait "operuit illos", quamuis nonnulli interpretes hoc maluerint dicere.

In omnibus gentibus quas transiuimus per ipsas: usitatae in scripturis sunt istae locutiones nec tam crebro notandae quam crebro intercurrunt.