Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et locutus est dominus ad Moysen et Eleazar sacerdotem dicens: accipe principium totius synagogae filiorum Israhel a XX annis et supra . notandum quid appellauerit principium, robur scilicet aetatis in populo. [*]( 1 Num. 21, 11 3 Ib. 22, 23 5 Ib. 23, 11 8 Ib. 23. 12 10 Ib. 23, 13 12 Ib. 25, 4 17 Ib. 25, 15 22 Ib. 26; 1. 2 ) [*](1 sec. cod. Alex. elebantes N oboth bd 2 acalgai in ras. N achalgai d colgai b heremo b ererno d 3 asinam] arenam C 5 maledicionem C maledictione S 6 benediccionem C non dixit benedictione:: (sic s. 1. add. m. 1) C benedictioneip N 7 dixisti] benedixisti N LS benedicionem C 15 auertatur b 17 mazian NLS 20 sic iam] regiam C sicut iam bd insigne L insignem N 22 EleazarJ ad eleazar NLSbd 23 tocius C sinagoge C 24 uiginti NLSbd et supra om. b )

595

Ut exaudiant eum filii Israhel, et: in ore eius exibunt, et: in ore eius introibunt, id est: cum iusserit.

Et fecit Moyses secundum quae praecepit illi dominus; et adsumens legum statuit eum ante Eleazarum sacerdotem et cetera ubi hoc notandum fuit, quia, cum iam dixisset: et fecit Moyses secundum quae praecepit illi dominus, eadem ipsa repetit.

Et commendauit eum secundum quae praecepit dominus Moysi. non ait secundum quae praecepit "illi" dominus.

Decimam decimam similaginis consparsam in oleo agno uni; id est: singulas decimas singulis agnis . quod enim ait: decimam decimam, significauit, quod repetendae sint decimae per agnos singulos.

Et in mense primo quarta decima mensis huius dies festus, septem dies azyma edetis . notandum diem festum per plures dies celebrari et tamen diem festum dici, non dies festos ipsius festiuitatis celebrationem, quotquot dies tenuerit.

Et mense septimo una mensis. secundum hanc locutionem dictum est in Genesi: et facta est uespera et factum est mane dies unus; nam et ibi sicut hic graecus habet ἡμέρα μία. unde quidam hic interpretantes "prima die mensis" necessariam locutionem praetermiserunt. quamuis a sententia uerborum non recesserint. [*]( 1 Ib. 27, 20. 21 4 Ib. 27, 22 9 Ib. 27, 23 12 Ib. 28, 13 16 Ib. 28, 16. 17 21 Ib. 29, 1 22 Gen. 1, 5 ) [*]( 1 Ut] Et S 5 Iesum om. N ihesum L 7 secundum] secum N 8 ipse 6 11 dominus] dominus Moysi b 12 symilaginis C consFsam Sib 13 agni C uni] uiri b id om. N 14 agnis] annis b 15 per] quae N singulos agnos d singulos annos b agnus C singulus C 16 secundum cod. Alex. 17 azima CNLS 18 celebrari (i fin. sup. e posit.) N 19 festos] festus C quodquod C 24 emera mia CNL emera mia 8 -fJfJ-E? jua b interpretantes (n fin. a. l. m. 1) C 26 recesserit Sl ) [*]( 38* )

596

Uitulum unum ex bubus, arietem unum. non ait: ex ouibus, sicut illud "ex bubus", cum et illud, si deesset, plenum esset.

Agnos anniculos sine uitio septem . hoc quod in agnis posuit, sine uitio, per omnia subauditur, et in uitulo scilicet et in ariete.-

Decima decima agno uni septem agnis, id est: singulas singulis.

Exceptis uotis uestris et uoluntaria uestra et holocaustomata uestra et sacrificia uestra et liba.mina uestra et salutaria uestra. hanc locutionem. si uel graeca esset, non notarem . non enim ait: exceptis uotis uestris et uoluntariis uestris et cetera, ut coeperat, sed neque: excepta uota uestra, ut ab ipso uelut soloecismo inciperet, sed. cum prius recte usitata locutione dixisset: exceptis uotis uestris, ea deinde adiunxit per alium casum, ubi subaudiri non possit "exceptis", sed "excepta": quod non admittit nec graeca nec latina locutio.

Homo, homo quicumque uouerit uotum domino, pro eo. quod est: omnis homo.

Cum autem mulier uouerit uotum domino aut definierit definitionem in domo patris sui in iuuentute sua. hic mulierem feminam dicit, etiamsi uirgo sit, more scripturarum : unde etiam de Christo est, quod ait apostolus: factum ex muliere.

Et audierit pater eius uota eius et definitiones eius, quas definiuit. definitiones definiuit. locutio est. [*]( 1 Num. 29. 2 4 Ib. 29, 2 7 Ib. 29, 4 9 Ib. 29, 39 19 Ib. 30. 3 21 Ib. 30, 4 25 Gal. 4, 4 26 Num. 30, 5 ) [*]( 1 bobus M arietum 81 2 bobus bd 5 agnis] annis N 8 singula d 10 holochaustomata S et med. om. bd 13 ceperat C1 14 solecfsmo C 16 adiuncxit S 17 sed om. C 18 amittit CS ammittit X grega X 20 omnes C 21 pvr; euSYjtai cod. Alex. 22 definitionem scripsi: definitione libri; cf. Quaest. in Num. quaest. LVIT 23 mnlierem (Ii s. l. add. tn. 1) C foeminam S1 27 definitiones definiuit om X )

597

Definiuit aduersus animam suam; id est aduersus delectationes animae suae.

Et tacuerit pater eius, et stabunt omnia uota eius . hic plus habet "et"; nam integer sensus est: si audierit et tacuerit pater eius, stabunt omnia uota eius.

Si autem facta fuerit uiro . intellegitur nupserit; scriptura sic loquitur.

Et uota eius super eam, subauditur: sunt, quod nonnulli etiam interpretes addiderunt.

Omnia quaecumque exierint ex labiis eius secundum uota eius et secundum definitiones quae aduersus animam eius, non manet ei, cum expectaretur numerus pluralis, ut diceret: non manent ei; nam ita nonnulli interpretati sunt uitantes istum quasi soloecismum.

Mille ex tribu et mille ex tribu, ex omnibus tribubus Israhel. numquid duodecies dixit mille? et tamen repetitio ista millenos significat.