Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et ait omnis synagoga lapidare eos in lapidibus . non dictum est: lapidibus, cum ipsum lapidare posset usitata locutione sufficere.

Et quousque non credunt mihi in omnibus signis quibus feci in ipsis? non ait: quae feci in ipsis.

Puer autem meus Chaleb, quoniam spiritus alius in eo et adsecutus est me, et inducam eum in terram . usitatum esset, si non haberet: et.

Et inducam eum in terram, in quam intrauit illuc . sufficeret usitata locutione: in quam intrauit.

Et ait dominus ad Moysen et Aaron dicens. hoc inlatum est, cum dominus et superius loqueretur. facit hoc saepe scriptura; cum aliquid aliud uult dicere, iterum inducit loquentem, qui iam loquebatur.

Quotquot murmurauerunt super me.non ait "de me" aut "aduersus me". [*]( 1 Num. 13. 32 8 Ib. 18. 33 5 Ib. 13, 33 8 Ib. 14. 7 10 Ib. 14, 10 13 Ib. 14, 11 15 Ib. 14, 24 18 Ib. 14, 24 20 Ib. 14, 26 24 Ib. 14, 29 ) [*]( 1 magis cum usitata coniungit b 3 protullerunt C exploraueruut, expoliauerunt b 5 transibimus C exploraret N 6 terram NL commedens C abitant N 7 terra, (m eras.) S terra d post transiuimus add. eam CNLSb 8 terram CNSb 10 sinagoga CL 11 lapidibus (bus s. I. m. 1) C 12 possit C 15 caleb N caleph b 16 xai si-aaa» cod. Alex. 17 et] ei N 18 Et om. C; Et-terram om. b terra C in quam-illuc om. C 19 sufficere N qua C post intrauit add. in quam intrauit illuc C 20 aaron (alt. a s. I. m. 1) C 24 Quotquod (t supra d) N murmorauerunt C )

588

Et hereditate possidebunt terram, quam uos abscessistis ab ea . usitatum esset: a qua uos abscessistis; nunc uero et quam abscessistis dictum est nouo more et additum est" ab ea", sicut scripturae loqui solent. sicut est: penitusque sonantes accestis scopulos. id est: accessistis scopulos, non ait: ad scopulos; et: deuenere locos, non ait: ad locos . ita quam abscessistis. non ait: a qua abscessistis.

Ego dominus locutus sum: nisi ita fecero synagogae malignae isti. quaerendum est sane quid sit quod graece positum est η μήν; nostri enim interpretes hoc paene ubique interpretati sunt "nisi".

In terram in quam ego induco uos illuc.

Si autem anima una peccauerit non sponte, offeret capram unam anniculam pro peccato. et exorabit sacerdos pro anima inuita et quae peccauerit nolenter ante dominum exorare pro eo; et remittetur ei. in hac sententia et illa locutio notanda erat, quod ait: et exorabit sacerdos et postea dixit: exorare — utrumque enim simul ita dici posset: exorabit exorare — et illa. quod a feminino genere incipiens ad masculinum clausit. cum enim dixisset: si anima una peccauerit, conclusit dicens: exorare pro [*]( 1 Num. 14, 31 5 Uerg. Aen. I 200 sq. 6 Uerg. VI 638 9 Kum. 14, 35 13 Ib. 15, 18 14 Ib. 15, 27. 28 ) [*]( 1 hereditate C quam] et quam b 2 abscessistis (s ante ti s. l. m. 1) C 3 post quam add. s. I. m. 2 uos 8 nouo] nobo C* et nouo b 4 abditum JV 5 poenitusquae JV sonantis NLS accesistis C\' adcessistis N accessistis S discopulos N 6 copulos N non] et non N 7 locus C ita quam] itaquc L ita S ita et quam bd nou—abscessistis om.N 10 sinagogae CL ista maligna 6 11 grecaeIViS\' grece L sit LSb ή μήν in en C in een NLS IVYJEV b 12 poenae N poene S post nisi addita sunt uerba sequ. in terra b 13 terram (pr. r s. I. m. I) C qua N ego post uos offert C 14 autem] 5s coli. Akx. 16 qui C peccauerat NLSb 17 xat aaE&YjssTat aozva cod. Alex. 18 et ante exorabit om. CNL exorauit 81 19 utrumque C 20 et exorare N foeminino S 21 qua C )

589
eo: ubi intellegitur "pro eo homine". nam et quod adiunxit: et dimittetur ei, in latino quidem non adparet, quia hoc pronomen generis omnis est; sed in graeco masculinum elucet, ubi habet ao-cjj), quod hic positum est "ei". quod uero hic dictum est: pro anima inuita, intellegitur "quae inuita peccauerit, non quod nolit pro se offerri". hoc enim etiam consequenter exposuit, cum ait: et quae peccauerit nolenter. et ideo inuita positum est, quia latine non potuit exprimi, quod graece dictum est: axooaiaaOsioYji;; non enim potuit dici "nolenteta" uel quid aliud ab eo quod nolens fecerit.

Et anima quaecumque fecerit in manu superbiae, subauditur "peccatum". notandum etiam quod ait: manu superbiae, manum ponens pro opere siue potestate.

Morte moriatur homo; lapidate eum lapidibus omnis synagoga. et morte moriatur et lapidate lapidibus et lapidate omnis synagoga locutiones sunt inusitatae nobis.

Et accipite singuli turibulum suum.

Et descenderunt ipsi et omnia quae sunt eis. praesens posuit pro praeterito, sunt pro erant uel fuerunt.

Et omnis Israhel qui in circuitu eorum fugerunt a uoce eorum . subauditur "erat"; id est: omnis Israhel qui erat in circuitu eorum.

Quoniam sanctificauerunt turibula [*](12 Num. 15, 30 15 Ib. 15, 35 19 Ib. 16, 17 20 Ib. 16, 83 22 Ib. 16, 34 25 Ib. 16, 37 ) [*](1 et om. LSN adiuncxit S 2 demittetur S 3 est—hic om. b grego N 4 E\'.lucet (a er.) S auto CNLS quod uero — u. 9 dictum est in mg. infer. m. 1 S 5 quae] quam N 7 cum] ubi b peccauit NLSb 8 inuita om. b quia] quam N 9 expremi C acuriastis C acusiastises NLS a/cooiaotiara b 10 potuit enim b nolentuta C nolenta N 12 manu] man b 16 sinagoga CNL 17 sinagoga NL 19 accepita C thuribulum bd 20 eis] WJTOI; cod. Alex. 21 fuerant N 22 fugierunt (i 8. I. add. m. 2) S 25 turribula C thuribula bd )

590
peccatorum horum in animabus suis . non dixit: quia sanctificauerunt turibula peccatores hi in animabus suis; sed quasi quaereretur, quorum turibula, pro eo, ut diceret "sua" , dixit: peccatorum horum. qui autem sanctificauerint, intellegendum reliquit, id est quia ipsi.

Et ecce germinauit uirga in domum Leui: latina consuetudo "in domo Leui" exigeret dici.

Et ego accepi fratres uestros Leuitas de medio foliorum Israhel dationem datam domino haec locutio in latinum necessitate ita translata est; nam graecus habet: δόμα δεδομένον. quod si quisquam latine uelit exprimere, dicturus est: datum datum, quia et δόμα datum est — secundum quod dicit apostolus: non quia quaero datum, sed requiro fructum, quod in graeco δεδομένον scriptum est, et in Genesi: dedit Abraham data filiis suis, graecus habet: δόματα, et in euangelio: nostis bona data dare filiis uestris, δόματα est in graeco — et δεδομένον "datum" est non nomen, sed participium. ac per hoc datum datum dici posset, tamquam datum quod datur, nisi ambiguitas uitanda esset. hanc ambiguitatem quidam nostri interpretes uitare conantes "donum datum" dixerunt; sed donum graece δῶρον dicitur, non δόμα. unde hoc loco non recte diceretur. quia non sibi hoc donatum a filiis Israhel dicit deus, sed [*]( 6 Num. 17, 8 8 Ib. 18, 6 13 Phil. 4, 17 15 Gen. 25, 6 16 Matth. 7, 11 ) [*]( 1 animabus] inanibus b non-suis in mg. infer. m. 1 C 2 thuribula bd animabus] manibus b 3 turribula C thuribula bd 5 reliquid CNLS1 6 germinabit Cb domom C 10 necessitatg C translatum C 11 doma de doma non C domadedomenon NLS Sojia Ssoofievov b uellit C 12 doma CNLS cojxa b datum (a in ras. m. %) S 13 quod dicit om. S apostolos C apostolum S q:ro C 14 req:ro C domus C doma NLS Sofia bd 15 genesis C abraam K abram C gregus N 16 domata CIYLS 17 domata CNLS õop.a\'ta b dedomo fi C dedome non L dedomenon NSl 18 partisipium C datum datum datum dici C 20 interpretes post conates b 21 uitarem N graece] gregae N 22 doron CNLS doma CNLS loca C )

591
pro primogenitis sibi debitis redditum: unde et quae redduntur et quae donantur data dici possunt. et ideo omne donum etiam datum est, non omne datum etiam donum est, quia non omne quod datur continuo etiam donatur.

Omnis primitia olei et omnis primitia uini et tritici primitia eorum quaecumque dederint domino tibi dedi ea. non dixit: omnem primitiuum tibi dedi eum; sed, cum dixisset: omnis primitia et enumeraret de quibus rebus esset, intulit: tibi dedi ea. nec saltem: tibi dedi eam, aut: tibi dedi eas, id est primitias; sed neutrum genus intulit, quod quidem fieri absoluta locutione etiam in latina lingua solet. neque hoc quod dictum est, primitia, latinum uidetur; primitiae quippe numeri tantum pluralis dici solent. sed si potuerunt interpretes nostri transferre quod in graeco inuenerunt: non congregabo conuenticula eorum de sanguinibus, et alio loco: uirum sanguinum et dolosum abominabitur dominus, cum sanguis in latina lingua numeri sit tantum singularis, cur etiam hic pigeret singularem numerum "primitia", sicut habet graecus, exprimere? aliqui tamen interpretes primitias et per accusatiuum casum, ut dicerent: omnes primitias tibi dabo. ita utramque locutionem nobis inusitatam, quomodo in graeco inuenta est, transferre noluerunt

Loquere filiis Israhel, et accipiant ad te iuuencam rufam . pro eo, ac si diceret: adducant ad te, aut certe utrumque usitate diceretur: accipiant et adducant ad te iuuencam rufam. [*]( 6 Num. 18, 12 15 Ps. 15, 4 16 Ps. 5, 7 24 Num. 19, 2 ) [*]( 1 reditum C 3 pr. etiam] et ia b 5 primicia uini C 6 primitia? N dederat b 7 primitibum C 8 omnes C primitię C numeraret C 9 rebus] rebus rebus C om. b intullit C ea C nec-eam om. C saltim LS 13 numero S2 14 plurali XLS potuerint IV1 17 abhominabitur S 18 quur CN 19 pigeret (t s. I. w. 1) C piget et b 20 gregus N 21 accusatibum C 23 transferrae N 24 ad] a NLSlbd; cf. Quaest. in Num. quaest. XXXIII )

592