Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et promiscuus qui erat in eis concupiuerunt concupiscentiam . singularem posuit pro plurali, ut promiscuus diceret, non promiscui; et tamen pluralem reddidit. cum ait: concupiuerunt.

Nunc autem anima nostra arida, nihil praeter in manna oculi nostri. desunt uerba "est" et "sunt"; [*]( 1 Num. 9, 13 5 Ib. 9, 17 9 Ib. 10, 14 11 Ib. 10, 17 14 cf. Ex. 12, 21. 22 16 Num. 10, 29 18 Ib. 10, 30 20 Ib. 11. 4 24 Ib. 11, 6 ) [*]( 1 cod. Graeci av$pu>rcos semel ponunt ante alt. homo add. et b 2 uia N 3 po«»pulo C 5 nubis LS1 6 airrjpov cod. Alex. promouebunt C 7 nubes om. CNLS1 11 gessom N 12 posuit 8. I. m. 1 C quQ C 13 narrat N 14 promouebunt C 15 plurimum S 16 hobeth S obeth bd raguhel NS madianite N mazianitae LS 17 supra genero utroque loco add, m. 2 ai cognato S 19 progeniam C subauditor iNn 20 erceO-jjj.raav cod. Alex. concupierunt N 21 pluraliter C 23 quum C concupierunt N )

586
plenum quippe esset: anima nostra arida est, nihil praeter in manna sunt oculi nostri. nam quidam interpretes sic transtulerunt et addiderunt uerba, quae non sunt in graeco.

Et molebant illud in mola.

Sescenta milia peditum in quibus sum in eis.

Et abstulit de spiritu qui super ipsum "subauditur aut erat" aut "erit". sed hanc locutionem. quae dicitur ellipsis, graeco eloquio familiarissimam et. quantum puto, etiam hebraeo latinos interpretes transferre piguit, cum et in latina lingua frequentetur quamuis minus quam in graeca.

Et percussit dominus <populum> plagam magnam ualde: notanda fuit locutio: percussit plagam. non "percussit plaga", quod est usitatum.

Et homo Moyses lenis ualde. subauditur "erat".

Et ira animationis domini super eos, subauditur "facta est".

Et ecce Maria leprosa sicut nix: et hic subauditur "facta est."

Et quae terra in qua isti insident super eam; et quae ciuitates in quibus isti habitant in ipsis.

Locum ipsum quem nominauerunt uallem Botrui. cum superius dixisset: uenerunt in uallem Botrui. dictum est ergo per anticipationem, non quia iam hoc uocabatur, quando uenerunt, sed cum scriberetur. hic liber, iam uocabatur. [*]( 4 Num. 11,8 5 Ib. 11,21 6 Ib. 11, 25 11 Ib. 11, 33 14 Ib. 12.3 15 Ib. 12, 9 17 lb. 12, 10 19 Ib. 13, 20 21 Ib. 13, 25. 24 ) [*](2 sicj ita d transtullerunt C 3 grego N 5 sexcenta LSbd 6 abstullit C 8 ellypsis NLS eclipsis b familiarisissimam S 9 hebreo N interpretis C interpres N pinguit N quil C 10 in om. C latini C frequententur b grega N 11 populum quod a libris abest addidi ad LXX plaga C 12 plaga N 13 non—plaga om. N 14 moses N 15 iram LS 17 Et-est om. b; Et om. LS 18 est om. CNLS1 22 botri bd botri bd 24 uocabitur (sed supra i add. m. 1 a) C quQ C )

587

Quoniam fortior nobis est magis usitata esset locutio si non haberet: magis.

Et protulerunt pauorem terrae quam explorauerunt t eam.

Terram quam transiuimus eam explorare, terra comedens qui habitant super eam est. dicendum autem fuit usitate: terram quam transiuimus explorare.

Terra quam explorauimus eam bona est ualde ualde.

Et ait omnis synagoga lapidare eos in lapidibus . non dictum est: lapidibus, cum ipsum lapidare posset usitata locutione sufficere.

Et quousque non credunt mihi in omnibus signis quibus feci in ipsis? non ait: quae feci in ipsis.

Puer autem meus Chaleb, quoniam spiritus alius in eo et adsecutus est me, et inducam eum in terram . usitatum esset, si non haberet: et.

Et inducam eum in terram, in quam intrauit illuc . sufficeret usitata locutione: in quam intrauit.

Et ait dominus ad Moysen et Aaron dicens. hoc inlatum est, cum dominus et superius loqueretur. facit hoc saepe scriptura; cum aliquid aliud uult dicere, iterum inducit loquentem, qui iam loquebatur.