Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et uobiscum erunt unusquisque secundum tribum uniuscuiusque principum.

Filiis Symeon secundum propinquitates eorum. secundum populos eorum, secundum domos familiarum eorum, secundum numerum nominum eorum, secundum caput eorum, omnia masculina a uiginti annis et supra, omnis, qui procedit in uirtute, recognitio eorum. haec locutio, quod non dicit: filii Symeon uel ex filiis Symeon, sed filiis Symeon datiuo casu.et hoc seruat deinceps in ceteris tribubus, non est translata ah interpretibus latinis. quos inspicere potuimus. in sola autem tribu Ruben quae prima numerata est, non est ista locutio: non enim ait: filiis Ruben secundum propinquitates eorum, et cetera, sed ait: et fuerunt filii Ruben primogeniti Israhelis secundum propinquitates eorum, et deinde similiter ut in ceteris.

Et fecerunt filii Israhel secundum omnia, quae mandauit dominus Moysi et Aaron, ita fecerunt. [*]( 4 Num. 1, 4 6 Ib. 1, 22. 23. 20 20 Ib. 1, 54 ) [*]( 1 castigare (ga s. I. m. 1) C septies ait b septiens L septie.s septie.s (utrimqtte n eras.) 8 pro] septies pro b 2 Expliciunt loquuciones leuitici Incipiunt questiones fol. 136b C Explicit locutiones libri leuitici incipit questiones leuitici fol. 67b X Expliciunt locutiones leuitici Incipit liber locutionum numeri L Expliciunt locutiones leuitici. incip liber locut numeri lol. 20 S 3 Locutiones eiusdem libri numeri fol. 15sb C 4 rł\'J).+,v LXX capud C caput LSSbd 5 uniuscuiuscumque b 6 filii LSlb simeon SXbd 7 dumos C post domos add. eorum N 9 capud SI 11 filii I filiis C simeon bd 12 simeon CXbd sed om. X simeon bd 13 serbat C tribus S 15 numerata ex nommata S non] et non JY 17 filiis b priinogeniti (i fin. sup. a m. 1) X 18 Israhelis] eorum A\' )

583

Sacerdotes qui uncti sunt quorum consummauerunt manus eorum sacerdotio fungi.

Et inponent super illud omnia uasa eius, quibus ministrant in ipsis.

Et reddet cui deliquit ei . quidam locutionem istam transferre nolentes emendato ordine uerba transtulerunt dicentes: et reddet ei cui deliquit.

Uir aut mulier quicumque fecerit ab omnibus peccatis humanis . non ait: quaecumque fecerit; sed locutio est, ubi sexus masculinus pronomen uindicauit, quamuis posterius femininus sit positus, quae locutio usitata non est.

Uiri uiri si praeuaricata fuerit uxor eius: non solum . quia geminauit nomen, ut diceret: uiri, uiri. sed etiam quia addidit "eius", notanda locutio est.

Si superueniet illi spiritus zelandi, illa autem non fuerit inquinata, et adducet homo uxorem suam ad sacerdotem: superfluum est "et", sed scripturis usitata locutio.

Erit aqua argutionis quae maledicitur haec . hanc locutionem inusitatam fecit ordo uerborum; posset enim usitate ita dici: erit aqua argutionis haec quae maledicitur, aut: erit haec aqua argutionis quae maledicitur, uel si quid aliud usitata uerba ordinando dici potest.

Innocens esto ab aqua argutionis quae maledicitur haec. in hac locutione non solus uerborum ordo inusitate sonat, sed etiam casus mutatus est; esset enim integrum et usitatum: innocens esto ab hac aqua argutionis [*]( 1 Num. 3, 3 3 Ib. 4, 14 6 Ib. 5, 7 8 Ib. 5, 6 12 Ib. 5, 12 15 lb. 5, 14. 15 19 Ib. 5, 18 24 Ib. 5, 19 ) [*]( 1 uncti I iuncti S consumauerunt N 3 secundum cod. Alex. o delinquit C deliquid LB. 6 transfere C transtullcrunt C 7 delinquid C deliquid Sl 8 unir 8 9 humanis (h 8. I. m. 1) C 10 uSdicauit b 11 quaej quem N 12 fuerint N 19 sec. cod. Alex. 20 possit C 22 aut-maledicitur om. b 23 aliut C 25 hac N haec in ras. m. 2i S ac locucione C 27 hacj ac V )

584
quae maledicitur, aut: ab aqua argutionis hac, quae maledicitur.

Et inflabitur uentrem pro "inflabitur uentre". haec locutio et apud latinos auctores frequentatur; sed interpretes nostri qui eam transferre noluerunt dixerunt: et inflabitur uenter eius.

Uir uel mulier quicumque magne uouerit uotum, non dixit: quaecumque.

Et radetur caput suum, talis locutio est qualis superius: inflabitur uentrem.

Sex uehicula tecta et duodecim boues, uehiculum a duobus principibus et uitulum a singulis . in hac locutione notandum putaui eosdem dictos uitulos, quos boues dixerat; sed hoc etiam graecum idioma esse perhibetur.

Princeps unus cotidie, princeps cotidie offerent dona sua, pro eo, ut diceret: singulis diebus singuli principes.

Uitulum unum pro bubus et hircum ex capris unum.

Et non erit in filiis Israhel accedens filiorum Israhel ad sancta . uidetur potuisse sufficere: et non: erit in filiis Israhel accedens ad sancta. aut certe: non erit filiorum Israhel accedens ad sancta.

Et fecit Moyses et Aaron et omnis synagoga filiorum Israhel Leuitis; secundum quae praecepit dominus Moysi de Leuitis, ita fecerunt eis filii Israhel. [*]( 3 Num. 5, 27 7 Ib. 6, 2 9 Ib. 6, 9 11 Ib. 7, 3 15 Ib. 7, 11 17 Ib. 7. 15. 16 19 Ib. 8, 19 23 Ib. 8, 20 ) [*]( 4 aput C 5 transferri C uoluerunt C 8 dixerit b 10 uentre N 11 tecta] testa b boues] uobes CI uobis N ueiculum N 13 locucione (ne 8. Z. m. 1) C dictus C 14 boues] uobis N grecum LS 15 alt. priceps 81 offerunt C 17 bobus bd 19 sec. cod. Alex. et non erit et non erit C Israhel Ottl. b accidens N filiorum Israhell TCDV u:wv topeer//. cod. Alex. 20 potuisse] posse d 23 sinagoga CNS 24 leuitas C 25 lebitis N filiis b )

585

Et homo, homo quicumque mundus fuerit et in uiam longinquam non est et defuerit facere pascha, exterminabitur anima illa de populo suo . ergo homo, homo locutio est, ac si diceret: quicumque homo, ille uel ille.