Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et sanctificabor in medio filiorum Israhel: quod est "sanctus habebor". neque enim dominus etiam praeter filios Israhel non est sanctus. eo sensu dictum est et in oratione dominica: sanctificetur nomen tuum, id est sanctum habeatur ab hominibus.

Loquere ad filios Israhel et dices ad eos: sollemnia domini quae uocabitis uocata sancta ista sunt sollemnia mea . sex diebus facies opera. cum ad plures loquendum dixerit, tamquam ad unum postea loquitur.