Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et exhorruit terra eos, qui insident super eam, id est: sedes habent, quod est "habitant".

Et permetentibus uobis messem terrae uestrae non perficietis messem uestram agri tui permetere. hoc, quod a plurali coepit et ad singularem numerum terminauit, plerique latini interpretari noluerunt. sed dixerunt: agri uestri, ubi dictum est: agri tui, quasi Graecus hoc non posset dicere; magis ergo locutio notanda fuit quam emendanda.