Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et cognitum ei fuerit peccatum quod peccauit in eo. duo modi locutionis hic notandi sunt: et peccatum peccauit et, quod addidit: in eo. in quo enim nisi in ipso, id est peccato?

Si autem anima peccauerit et audierit uocem iurationis et ipse testis fuerit aut uiderit aut conscius fuerit, si non nuntiauerit, et accipiet peccatum. plus uidetur habere" et"; nam eo dempto integre sequitur: accipiet peccatum.

Si autem anima peccauerit et audierit uocem iurationis et ipse testis fuerit aut uiderit aut conscius fuerit, si non nuntiauerit. et positum est pro "id est"; nam sic dici posset nostrae locutionis consuetudine: si autem anima peccauerit, id est audierit uocem iurationis et cetera.

Aut tetigerit ab inmunditia hominis, ab omni immunditia eius quam si tetigerit inquinetur, et latuit eum, post hoc autem cognouerit et deliquerit, cum recto ordine dicendum esset: et deliquerit, post hoc autem cognouerit.

Anima si latuerit eum obliuione et peccauerit nolens. non ait "si latuerit eam", quoniam animam pro homine ponit, sicut facit et in aliis, ubi animam prius dixit, quae generis feminini est, postea masculinum infert genus ad hominem referens. sed hic multo est haec locutio pressior, quoniam continuatim utrumque genus positum est, ut diceretur: anima si latuerit eum. [*]( 1 Leu. 2, 6 3 Ib. 4, 23 7 Ib. 5, 1 12 Ib. 5,1 18 Ib. 5, 3 23 Ib. 5, lo ) [*]( 3 ei eras. est T 10 habere (h a. 1. m. T) C dempto corr. m. 1 ex imto C 14 si addidi secutus locum superiorem; pro si praebct et T 26 dicit d )

572

haec locutio terruit interpretes latinos et noluerunt eam transferre, sed ita posuerunt: anima si qua latuerit et peccauerit non uolens, cum aliud sit utique, si anima lateat. aliud, si animam lateat; hoc autem scriptura dicit: si lateat eam, non, si ipsa lateat. in graeco autem alio inuenimus: anima si latuerit ea obliuione; sed etiam ipse in consequentibus masculinum intulit dicens: sacerdos exorabit pro eo, et dimittetur illi, quod ibi habet aotw. unde adparet scriptorem timuisse soloecismum nec tamen perseuerare potuisse in genere feminino uictum euidentia scripturae consequentis.

Ista holocaustosis super incensionem eius super altare totam noctem usque in mane, ct ignis altaris ardebit super illud: potuit non habere "et" atque ita dici: totam noctem usque in mane ignis altaris ardebit. sed addita ista coniunctio facit obscuritatem his, qui in talibus scripturarum locutionibus non adsuefacti sunt.

Ista lex sacrificii, quod offerent illud filii Aaron sacerdotes ante dominum: nihil deesset, si non haberet "illud".

Sancta sanctorum est. sic habet et graecus; sed graeca locutio est, quam nostri quidam transferre nolentes dixerunt: sancta sanctorum sunt.

Occident arietem qui pro delicto ante dominum. latini interpretes addiderunt est et dixerunt: qui pro delicto est. quod graecus non habet.

Et si uotum aut uoluntarium sacrificauerit donum suum, quacumque die obtulerit sacrificium, edetur crastina die . pro eo, quod est "postera die": unde alii "altera die" interpretati sunt. [*]( 7 Leu. 5, 16 12 Ib. 6, 9 18 Ib. 6, 14 21 Ib. 6,17 24 Ib. C, 32 (7, 2) 27 Ib. 7, 6 (16) ) [*](2 sed] et T 6 eft 8 auto C ante tn ras. T 9 solycismum Cx 10 uinctum CT 12 isto T holocausto sis T 18 offerunt d 19 sacerdotes om. cod. Graeci 24 occidunt C 25 interpretes (e fin. ex i) C 27 initi.im respondet cod. Alex. 28 obstullerit C )

573

Coquite carnes in atrio tabernaculi testimonii in loco sancto et ibi edetis eas et panes qui sunt in canistro consummationis, quomodo praeceptum est mihi dicens: Aaron et filii eius edent ea. hanc locu* tionem quidam transferre nolentes dixerunt: quomodo praecepit mihi dicens, quia hoc uidetur consequens, ille autem in nostrae locutionis consuetudine soloecismus est.

Et ad ostium tabernaculi testimonii sedebitis septem dies die et nocte . pro eo, quod est "habitabitis".

Et ait Moyses ad Aaron: accede ad altare et fac quod pro peccato tuo et holocaustum <tuum> et exora pro te et domo tua et fac dona populi et exora pro eis, quomodo praecepit dominus Moysi. non ait "quomodo praecepit dominus mihi", sed ita locutus est quasi fuisset alter Moyses, cui dominus praecepit, et alter iste, qui hoc ad Aaron loquebatur.

Et locutus est dominus ad Aaron dicens: uinum \' et siceram non bibetis et cetera. quam locutionem domini ita concludit: omnia legitima, quae locutus est dominus ad eos per manum Moysi. cum dominus loqueretur, non ait: quae locutus sum ad eos per manum Moysi, sed ea locutione usus est, qua superius ipse Moyses.

Legitimum aeternum in progenies uestras distinguere inter medium mundorum et contaminatorum et cetera. notandum, quemadmodum dicat aeternum, quod utique non erit sine fine.