Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et uirgam hanc sumes in manum tuam, in qua facies in ea signa, cum dici posset: in qua facies signa aut certe: uirgam hanc sumes in manum tuam et facies in ea signa. nunc uero utrumque dictum est solita locutione scripturarum.

Post dies autem illos multos mortuus est rex Aegypti. dixit autem dominus ad Moysen in Madian: uade, perge in Aegyptum; mortui enim sunt omnes, qui quaerebant animam tuam. multa in his uerbis genera locutionum notanda sunt, primo: uade, perge in Aegyptum, tamquam non sufficeret tantum "uade" uel tantum "perge"; deinde: mortui enim sunt omnes, qui quaerebant animam tuam, cum solum regem Aegypti scriptura dixerit mortuum et de solo antea dictum fuerit, quod Moysen quaerebat occidere. an ipse post alios inimicos ultimus [*]( 1 Ex. 4, 8 5 Ib. 4, 9 9 Ib. 4, 10 11 Ib. 4, 17 16 Ib. 4, 18. 19 ) [*]( 2 signi primi om. N; sed spatium ad 13 litter. uacuum 3 sic et sequitur] sequitur: et sic b credentj redent N uocem LS 5 sanguinis sui per aridam b 6 aridum] aridam b 7 sanguis in ras. S 9 dixit Lb non sum eloquens] 00* EoXoyo? atILt Origenis tom. XV p. 354; cod. Graeci apud. Tisch. otr/ ixavo6 stju 10 hesternam] esternam C externam LS et] xai cod. Alex. nudustertianam CNLS1 12 signa cum dici] signaculQ dici C 16 illius b mortnvs (v mpra 0) N 17 autem om. S 18 maziam C madiam N aegypto C sunt enim CLSbd 19 multum NLS1 in m. 2 in ras. S 20 locutionv (v supra e m. 1) C 21 egypto C 22 enim om. LSbd 23 tuam om. Cb 25 inimicos C )

545
mortuus est ? quod si ita est, non locutio, sed sensus est. item: qui quaerebant animam tuam, non in malo tantum. sed etiam in bono dici solet in scripturis; nam sicut hic in malo dictum est etiam in Psalmis: confundantur et reuereantur, qui quaerunt animam meam, in bono: perit fuga a me et non est qui requirat animam meam, nisi forte aliquid distare dicitur inter quaerentes et requirentes, ut illud in malo, hoc in bono intellegendum sit.

Et dicebant ad populum dicentes: haec dicit Pharao: quam locutionem piguit latinum interpretari.\'

Uideat deus uos et iudicet, quoniam execrabilem fecistis odorem nostrum palam Pharaone et palam seruis eius, dare gladium in manus eius, ut occidat nos. sic enim habet graecus; latinus autem ait, quem pro optimo legebamus: ut daretis gladium in manibus eius: qui soloecismus nulla interpretationis necessitate factus est, quia in graeco non est.

<Et> statui testamentum meum ad illos, ita ut darem illis terram Chananaeorum et terram, quam incoluerunt, in qua et incoluerunt in ea. sic enim habet graecus, quod utique et in graeca lingua absurde uidetur sonare. et tamen Septuaginta interpretum auctoritas tanta est, quos ita loqui non piguit. quid? si enim et sensus hic latet? quodsi nullus est, ipsa locutio notanda est, ne alibi inuenta sensum inpediat uel aliquid quaerere, ubi quaerendum non est, conpellat. [*]( 4 Pa. 39, 15 5 Ps. 141, 5 9 Ex. 5, 10 11 Ib. 5, 21 18 lb. 6, 4 ) [*]( 1 mortnvs (v supra o m. 1) C prim. est] fuerit b 4 etiam] sic etiam b 5 periit LSbd 6 nisi] si N 7 dicatur (a in ras. m. 2) 8 8 hoc in bono om. S 10 farao C piijguit S interpretare LS 11 uos deus C 12 pharaonem C Pharaone et palam om. N 16 solycismus CN solicismus LSl solecismus 82 interptationes 81 17 qui b 18 Et addidi 19 cananeorum CN chananeorum LS 20 ea] eam N 23 si om. CLSbd et] et si b 24 ipse C 25 quemrere N ) [*]( XXVIII. Ang. sect. III par* 1. ) [*]( 35 )

546

Quod habet latinus: exaudiui gemitum filiorum Israhel, quemadmodum Aegyptii adfligunt eos, graecus habet: καταδουλοῦνται αὐτοὺς, quod interpretari posset: in seruitutem redigunt eos; nam uno uerbo non potest.

Et locutus est Moyses sic ad filios Israhel: et non exaudierunt Moysen a defectione animi et ab operibus duris: exaudierunt ait, non "audierunt".

Ego enim ineloquens sum, quod ait Moyses ad dominum, ἄλογος dixit graecus, non " inperitus " quasi ἀμαθής uel ἀπαίδευτος.

Hi sunt Aaron et Moyses, quibus dixit eis deus, ut educant filios Israhel de terra Aegypti; sic enim habet graecus.

Ecce ego gracili uoce sum et quomodo exaudiet me Pharao? notandum, quod exaudiet dixit, non "audiet".

Fecit autem Moyses et Aaron, sicut praecepit illis dominus, ita fecerunt. quid deesset, si non diceretur: ita fecerunt?

Si loquetur uobis Pharao dicens: date nobis signum aut portentum, et dices Aaron fratri tuo: sume uirgam . nonne locutionis nostrae consuetudo poscebat et quaedam eius integritas, ut ita diceretur: si loquetur uobis Pharao dicens: date nobis signum aut portentum, dices Aaron [*]( 1 Ex. 6, 5 5 Ib. 6, 9 8 Ib. 6, 12 11 Ib. 6, 26 14 Ib. 6, 30 17 Ib. 7, 6 20 Ib. 7, 9 ) [*]( 1 cxaudiuit CNLS 2 adfligunt T: adfligent CLSb adfligerent Xd U 3 xatatauXouvTac autouc scripsi: catadulinte autus C catadulunte aut us N catadulune autns L catadulunae autua S xatadouXaowxtiac b xaxaoo-Aoijvtat d posse (supra exp. sse superscr. m. 1 test) S 6 a deffectione LSl ad effectionS b ab operibus] ad opera LS 7 dura S 8 Ego] Ecce b 9 ad (d m. 2 add.) C alogus C alogos NLS 0X0710; b 10 amates C amathes NLS apedeutos CNLS arcctpoc b 11 hii NL eis om. CNLSb 12 deus om. C educam N 15 farao C 18 illi LSb 20 loquer$tur S 21 dicis C 22 uirga C nonne locutiouis] non elocutionis Lb none lucutionis S )

547
fratri tuo: sume uirgam? quid ergo ibi additum est "et", nisi aliqua proprietate locutionis hebraicae? nam neque graeca esse perhibetur.

Non mihi uidentur satis commode interpretati latini (JQeptatcir,: Pharaonis, ut dicerent: sapientes; corpol enim sapientes dicuntur. potuit autem latinus interpres sophistas dicere, quoniam non est, quemadmodum id latine dicatur. et ideo isto uerbo iam utimur pro latino, sicut philosophiam dicimus non solum graece uerum etiam latine; sophistas appellarunt latinarum litterarum eloquentissimi auctores.

Et absorbuit uirga Aaron uirgas illorum: ac si diceret: draco Aaron.

Quod dictum est de Pharaone: ecce ipse exit ad aquam, graecus habet "super aquam".

Dimitte populum meum, ut seruiat mihi in deserto . et ecce non exaudisti usque adhuc . quotiens dicitur: exaudisti, cum homini dicatur!

Fecerunt autem similiter et incantatores Aegyptiorum ueneficiis suis. et induratum est cor Pharaonis et non exaudiuit eos, sicut dixit dominus: quia in usu scripturae est "exaudiuit", cum etiam de homine loquitur.

Dimitte populum meum, ut mihi seruiant, non ut seruiat: qui loquendi modus non fere inuenitur nisi ubi [*]( 5 Ib. 7, 11 11 Ib. 7, 12 13 Ib. 7, 15 15 Ib. 7, 16 18 Ib. 7, 22 23 Ib. 8, 1 ) [*]( 2 locuciones 01 4 comodo C commodae N 6 sofystas in mg. C sophistas NLS OO;pto\'tljc;; b cooot] sofi C Bophoe N sophiste LSb 6 potuit autem] potuit enim LSbd soflstas C corptOnj; b 8 pro et ideo lacuna circa 8 litter. in N utuntur b filosofiam C 9 sophistae (ae ex as) S sofistas C sophistes b 10 appellarunt] appellantur L autem appellantur Sb 13 eiit] exiit LSbd eziet cod. Lugdunensis; sed cf. Aug. in Psalmos p. 1759 Migne: Sic dictus est Pharao exisse super aquam 16 quoties d 17 dicetur N 18 et similiter b 19 beneficiis LS1 20 faraonis C 23 seruiant (seruiat b) mihi libri; sed cf. pag. 550, 5 24 ut] de N ) [*]( 35* )

548
res ipsa singularis pluribus constat. populus enim singulari nomine dicitur, sed constat ex multis. sic etiam est: omnis terra adorent te, quia omnis terra dictum est pro "hominibus, qui sunt in terra".

Ecce ego ferio omnes fines tuos ranis; sic enim habet graecus elegantissima locutione, ut ranae ipsae plaga intellegatur, qua feritur terra Aegypti.

Et eructuabit flumen ranas; et ascendentes intrabunt in domos tuas et in promptuaria cubiculorum tuorum et super lectos tuos et in domos seruorum tuorum et populi tui et in consparsis tuis et in clibanis tuis; et super te et super populum tuum et super seruos tuos ascendent ranae. notandum quod "in domos" et cetera cum dixisset accusatiuum casum tenuit "et super lectos" et cetera ubi dixit super similiter accusatiuum seruauit, in consparsis autem et in clibanis ad ablatiuum se transtulit; nam et graecus mutauit praepositionem, quam non mutat latinus. ille enim habet: lie; tooc oTxou; in domos, in consparsis autem iv zoU cpopdjiaoiv: ubi mirum, si non etiam sensus est, non locutio, ut in consparaonibus et in clibanis exortas ranas forsitan uelit intellegi non extrinsecus ascendisse uel inruisse et, quia eas fluuium eructaturum praedicit, inde inplere omnia.