Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Adtende tibi, ne reuoces filium meum illuc: his uerbis solet comminatio declarari.

Et posuit puer manum suam sub femore Abrahae et iurauit ei de uerbo hoc. ergo locutio est, qua dixerat Abraham: adiuro te, ac si dixisset: iura mihi; non autem solemus sic loqui. sed obseruandum est, utrum sint in scripturis aliae similes locutiones; nam et quod dixit Abraham: si noluerit mulier uenire tecum, purus eris a iuramento hoc, manifestauit ita se dixisse: adiuro te, tamquam diceret: iura mihi.