Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Adueniens autem eorum qui euaserunt quidam nuntiauit Abram transfluuiali - ipse autem habitabat ad quercum Mambre — Amoris fratris Excol et fratris Aunan qui erant coniurati Abram: obscurum hyperbaton. ordo est enim: adueniens eorum qui euaserunt quidam Amoris fratris Excol et fratris Aunan, qui erant coniurati, nuntiauit Abram transfluuiali; ipse autem habitabat ad quercum. hoc hyperbaton obscurius fit etiam per ellipsin; cum enim dictum esset: quidam Amoris fratris Excol et fratris Aunan, non dictum est, quid fratris, sed intellegitur "filius": sicut dicitur Iacobus Alphei, quamuis non dicatur filius, nihil aliud intellegitur; et multae sunt tales locutiones scripturarum, ubi filius tacetur et intellegitur.

Quod habent quidam latini codices: et dixit Abram ad regem Sodomorum: extendam manum meam ad deum altissimum, qui creauit caelum et terram, si a sparto usque ad corrigiam calciamenti, fefellit interpretes, quod graecus habet STcaptCoo, quod latine filum intellegitur, et ista scripturarum locutio est.