Locutiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Ascendit autem Abram de Aegypto ipse et uxor eius et omnia eius et Lot cum eo in desertum, subauditur "ascenderunt". nec tamen proprie dicitur ascendisse cum eo, quod habebat exanime, sicut aurum et argentum et omnis supellex; ac per hoc intellegitur hic locutio, quae uocatur graece CeOffta xat1 lllit.łtv.
Et facta est rixa inter medium pastorum pecorum Abram et <inter medium pastorum) pecorum Lot: unde latini codices paene omnes non transtulerunt istam locutionem, sed ita loquuntur, ut consuetudo nostra habet. et nobis deinceps eam notare non placuit; ipsa est enim per omnia in graeca scriptura, ubi tale aliquid dicitur.