Locutiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Uenite, aedificemus nobis ciuitatem et turrem, cuius caput erit usque ad caelum. secundum hyperbolen dictum est, si locutionis genus hic accipiendum est; si autem usque ad caelum proprie dictum accipitur, inter quaestiones consideretur.
Quod quidam latini codices habent: Sem filius Noe erat annorum centum cum genuit Arphaxat, graeci habent: Sem filius centum annorum cum genuit Arphaxa: ubi ellipsis est, quia deest "erat". sed quod non habent "filius Noe", sed "filius" tantum, noua locutio est.