Locutiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Quod scriptum est: et non adiciam adhuc maledicere super terram, simile est superiori: et non adposuit reuerti ad eum.
Et non adiciam percutere omnem carnem uiuam, ipsa locutio est.
Et enim uestrum sanguinem animarum uestrarum, cum sufficeret aut "sanguinem uestrum" aut "sanguinem animarum uestrarum".
Hoc signum testamenti, quod ego pono inter medium meum et uestrum: quod est "inter me et uos".
Hic erat gigas uenator contra dominum deum. incertum est, utrum possit accipi "coram domino deo", quia sic solet intellegi, quod graece dicitur ἐναντίον.