Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Quod scriptum est: adhuc enim septem dies ego inducam diluuium aquae super terram, quod nonnulli latini codices habent, in graeco inuenitur: ego inducam pluuiam super terram. graeca locutio genetiuum casum habet, non accusatiuum, ut, si hoc in latinum exprimamus, ita dicatur: adhuc enim septem dierum inducam pluuiam super terram.

Quod scriptum est: et fecit Noe omnia, quaecumque praecepit illi dominus deus, sic fecit, locutio est similis ei, quod in conditione creaturae, posteaquam dicitur: et sic est factum, additur: et fecit deus.