Locutiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Quod habent plerique codices: facies ostium arcae x latere, nonnulli habent: ex transuerso; sic enim uoluerunt interpretari, quod graece dicitur ex itXaifiwv.
Quod scriptum est: adhuc enim septem dies ego inducam diluuium aquae super terram, quod nonnulli latini codices habent, in graeco inuenitur: ego inducam pluuiam super terram. graeca locutio genetiuum casum habet, non accusatiuum, ut, si hoc in latinum exprimamus, ita dicatur: adhuc enim septem dierum inducam pluuiam super terram.
Quod scriptum est: et fecit Noe omnia, quaecumque praecepit illi dominus deus, sic fecit, locutio est similis ei, quod in conditione creaturae, posteaquam dicitur: et sic est factum, additur: et fecit deus.
Quod scriptum est: delebo omnem suscitationem, non creationem dictam notandum est; avaotaaiv enim graece scriptum est. quod nomen etiam resurrectionis adsidue ponitur in scripturis graecis, cum posset Havaotaoi? dici, ut suscitatio sit àwiot\'Xotç, resurrectio efcavdataoic. quo uerbo et apostolus usus est: si quo modo occurram in resurrectione [*]( 1 Gen. 6, 16 4 Ib. 7, 4 11 Ib. 7, 5; Retr. II 54 quod autem libro primo poBai scriptum esse "et fecit Noe omnia uerba quaecumque praecepit illi dominus sic fecit" eamque locutionem dixi esse similem ei quod in conditione creaturae posteaquam dicitur "et sic est factum", additur "et fecit deus", non omni modo simile hoc eidem mihi uidetur. denique ibi etiam sensus latet, hic sola locutio est 15 Gen. 7, 4 20 Phil. 3, 11 ) [*]( 1 hostium L archae N 3 grece C grecae N graecae S ecplagion C ec plagion LS hec plagion N ExrcXaytot) b 4 ego] et ego b 6 latini om. b inueniijfltur (un exp. m. 1) C 7 genitiufl bd casum om. b 9 diebus LSb 12 dominus illi b deus om. b sic fecit om. Graeci cod. 18 condicione C 14 additur. quod CNLSb omittunt, addidi ex Retractationum lib. II 54 15 omnem] omnem carnS C 16 anastasin CLS anastasim N 17 etiam om. Sb 18 exanastasis CNLS 19 suscitatio] resurrectio C surrectio NL ..snrrectio S anastasis CNLS exanastasis CNLS et om. b 20 occurramus b resnrrectionem libtl . )
Quod scriptum est: et omnes bestiae secundum genus et omnia pecora secundum genus et omne repens, quod mouetur super terram, secundum genus et omne uolatile secundum genus intrarunt ad Noe in arcam, bina ab omni carne, in quo est spiritus uitae, non refertur "in quo", nisi "genus" subaudias, id est in quo genere; nam si "came" subaudiremus, "in qua" fuerat dicendum: quod solus interpres Symmachus dixit.
Quod iterum est: et deleta est omnis suscitatio, notandum locutionis esse pro eo, ac si diceret: conditionem uel creaturam carnis.
Cum dixit: et deleta est omnis suscitatio, quae erat super faciem omnis terrae, ab homine usque ad pecudem et repentium et uolatilium caeli, deinde addidit: et deleta sunt de terra, locutionem illam repetitionis qua familiariter utatur scriptura notandum est.
Quod scriptum est: dimisit coruum uidere, si cessauit aqua: et exiens reuersus non est, donec siccauit aqua a terra, locutio est usitata in scripturis, quae iam nunc incipiat aduerti: non enim postea reuersus est, quia dictum est non reuersum donec siccauit aqua.
Quod scriptum est: et extendit manum suam, accepit eam et induxit eam ad semet ipsum in arcam, locutio est, quam propterea hebraeam puto, quia et punicae linguae familiarissima est, in qua multa inuenimus hebraeis [*]( 3 Gen. 7,14 11 Ib. 7, 23 14 lb. 7, 23 19 Ib. 8, 6. 7 24 Ib. 8,9.11 1 graeci (i supra e m. 1) C grece NL graecae S anastasin CNLS exanastasin CNLS 2 habet NLS 3 et om. N 4 et omne-genus om. b 6 sec. cod. Alex 9 came] carnem N in carne LS 10 symmacus 01 simmachus N 11 est] dictum est N scriptum est bd 12 locutiones 01 condicionem C 14 a uoce cum unus cod. C et d nonam locut. incipit dixisset NLSbd 15 omnis (i ex e m. 1) C 17 locutione illa CN post illam add. esse d 18 quam NLSb utitur b 23 siccaret LS 24 suam] aotou cod. Alex. 25 et accepit LS 26 propterea] ppea 8 )
Et non adposuit reuerti ad eum amplius: locutio est familiarissima in scripturis.
Quod scriptum est: et non adiciam adhuc maledicere super terram, simile est superiori: et non adposuit reuerti ad eum.
Et non adiciam percutere omnem carnem uiuam, ipsa locutio est.
Et enim uestrum sanguinem animarum uestrarum, cum sufficeret aut "sanguinem uestrum" aut "sanguinem animarum uestrarum".
Hoc signum testamenti, quod ego pono inter medium meum et uestrum: quod est "inter me et uos".
Hic erat gigas uenator contra dominum deum. incertum est, utrum possit accipi "coram domino deo", quia sic solet intellegi, quod graece dicitur ἐναντίον.
Unde exiit inde Phylisthim, cum sufficeret: unde exiit Phylistim.
Et erat omnis terra labium unum: quod usitate nos dicimus "lingua una".
Et erat omnis terra labium unum: notandum omnem terram appellatam omnes homines, qui tunc erant, quamuis nondum in omni terra. [*]( 4 Gen. 8, 12 6 Ib. 8, 21 9 Ib. 8, 21 11 Ib. 9, 5 14 Ib. 9, 12 17 Ib. 10, 9 20 Ib. 10, 14 22 Ib. 11, 1 24 Ib. 11, 1 ) [*]( 1 et om. N 2 et] etiam bd 3 oliue CL 5 in om. NLSb 6 ad- 4iciam (d exp. m. 1) C om. b 8 eum ex eam m. 1 C 9 caraem uiuam] terram b 11 Banguinem uestrum bd 12 uestrum-sanguinem om. b 14 pono scripsi see. LXX: ponam libri 17 giganB CPNLS 19 sic] et sic LSd solet (e ex i) C enantion CN anantion LS avocvtiov b 20 inde] swtthv cod. Alex. philistim N philisthim L philistiim bd 21 exiit (t add. m. I) C 22 erat b lauium C 28 dicemus N )
Et facti sunt illis lateres pro lapide. graecus habet: et facti sunt illis lateres in lapidem. quod si latine diceretur, locutio minus intellegeretur.
Uenite, aedificemus nobis ciuitatem et turrem, cuius caput erit usque ad caelum. secundum hyperbolen dictum est, si locutionis genus hic accipiendum est; si autem usque ad caelum proprie dictum accipitur, inter quaestiones consideretur.