Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et uidimus somnium ambo nocte una, ego et ille: quasi non sufficeret, quod "ambo" dixerat. deinde et hic "u i dim us somnium" dicit, non" uidimus somnia", tamquam unum ambo uidissent.

Factum est autem, sicut conparauit nobis, ita et contigit. "factum est autem"; sic solet scriptura ponere. nam plenum esset: sicut enim comparauit nobis, ita et contigit.

Quales numquam uidi tales in tota terra Aegypti turpiores: dici autem posset more nostro "qui bus numquam uidi turpiores" aut "quales numquam uidi" aut "numquam uidi tales".

Exurgens autem dormiui. exurgens ait pro "expergiscens" .

Quanta deus facit, ostendit Pharaoni: cum illi loqueretur, tamquam de altero dicit.

Et consumet fames terram: pro "hominibus o qui sunt in terra".

Nunc ergo prouide hominem prudentem et intellegentem et constitue eum super terram Aegypti; et faciat Pharao et constituat locorum principes super terram. quasi alius sit, cui dixit: prouide hominem prudentem, et alius, de quo dicit: constituat Pharao. [*]( 1 Gen. 41, 9. 10 4 Ib. 41, 11 8 Ib. 41. 18 12 Ib. 41, 19 16 lb. 41, 21 18 Ib. 41, 25 20 Ib. 41, 30 22 Ib. 41, 33. 84 ) [*]( 1 hodie (h s. I.) 8 8 ille b 5 qasi N 6 post non uerba uidimtis somnium dicit repetita exp. m. 1 C 7 uno S 8 comparauit L compar.uit (a eras.) S 9 contegit CI 10 enim] autem N compar.uit (a eras.) S 11 contegit C 16 einrgens (supra x eras. est s) S dormiuit b 20 consumit C hominibus] homines d omnibus b 21 terra N 22 prouide seripsi iuxta uers. 25: nide Ixbri 28 constitu ad C constitn.e (a eras.) S 26 dixit LSbd )

531

Et congregetur triticum sub manu Pharaonis; id est" sub potestate".

Tamen thronum praecedam tui ego. sic se habent uerba in graeco, quae dixit Pharao ad Ioseph. sed "praecedam tui" usitata est apud Graecos locutio, apud nos autem dicitur "praecedam te"; illud uero "praecedam te thronum" nec apud Graecos usitata perhibetur, sed "praecedam te throno", id est honore sedis, quod intellegitur "praecedam te regno"; hoc enim illi et postea dicit.

Ego Pharao, sine te nemo extollet manum suam super omnem terram Aegypti. tamquam diceret: "ego sum rex, tu autem princeps uel praepositus Aegypti". Pharao quippe non hominis nomen est, sed regiae potestatis?.

Uidens autem Iacob, quia est uenditio in Aegypto, dixit filiis suis: quare segnes estis? ecce audiui, quod est uenditio in Aegypto: notandum, quia id, quod audisse se dicit, uidisse eum scriptura dixerat.

Emite nobis pusillas escas, ut uiuamus et non moriamur. unum horum sufficeret: aut ut uiuamus aut" ut non moriamur".

Pacati sumus; non sunt pueri tui exploratores. quasi de aliis dixerint: non sunt pueri tu exploratores, cum possent dicere" non sumus"; honorificentiae autem more maxime ita loquebantur.

Duodecim sumus pueri tui fratres in terra [*]( 1 Gen. 41, 35 8 Ib. 41, 40 10 Ib. 41, 44 14 Ib. 42, 1. 2 19 Ib. 42, 2 22 Ib. 42, 11 26 Ib. 42, 13 ) [*]( 1 Et om. b 6 dicetur N 7 throno N peribegtur (n exp. m. 1) C 8 throntl C 9 postea] potest ea C dici C dixit N 10 extollit C 13 potestatis (i supra e) N 14 uidentes N quia] quę C 17 audisse ex uidisse m. 2 8 se om. C 19 Emite] emit C emitte Nbd nobis] te nobis C pusillum N 20 unum horum] Unde harum b ut om. Cd 21 ut om. Cd 22 pacati ex pacati m. 1 C 23 quasi-exploratores om. b dixerit LSl 25 more autem N ) [*]( 34* )

532
Chanaan, cum posterius dicant, quod unus eorum non sit, ipsum scilicet Ioseph non esse existimantes, id est perisse. hac locutione dictum est etiam illud: hi filii Iacob, qui facti sunt ei in Mesopotamia, cum ibi non fuerit natus Beniamin. quod autem dixerunt: sumus in terra Chanaan, cum eo tempore, quo loquebantur, in Aegypto essent, "sumus" dictum est pro "habitamus"; inde enim uenerant ilico redituri ibi commorantes.

Hoc est, quod dixi uobis dicens, quod exploratores estis: quid deesset, etiam si non adderet: dicens ?

Ipsi uero ite et ducite emptionem tritici uestri. ducite pro eo, quod est" ferte"; quia enim ducuntur iumenta, in quibus fertur, etiam hoc duci dictum est.

Nonne locutus sum uobis dicens: ne noceatis puero, et non exaudistis me? notandum exauditionem non eam solam dici, quam exaudit deus.

Ipsi autem ignorabant, quia audit Ioseph. audit pro "intellegit"; nam uoces audit utique aure etiam linguam qui non intellegit. repetitur illa locutio quando narrant patri suo quid eis acciderit in Aegypto et quid dixerint ad Ioseph.

Duodecim sumus fratres, filii patris nostri; unus non est, pusillus autem cum patre nostro hodie in terra Chanaan. multa in his paucis uerbis genera locutionum sunt: et illud, quod paulo ante [*]( 3 Gen. 85, 26 9 Ib. 42, 14 12 Ib. 42, 19 15 Ib. 42. 22 18 Ib. 42, 28 23 Ib. 42, 32 ) [*]( : tnpenun 1 canaan 81 canan C posterius] poterimus (corr. m. 1) C 2 perisse (alt. s m. 1 8. l.) C periisse d 3 hii S 4 ei] et C om. d 5 canaan CS1 chanam N 6 quod C 7 abitamus N illico (pr. 1 exp. m. 1) C illico bd 8 comorantes C commemorantes N 12 et om. b empcionem C emtionem NLSPd 13 est om. b 14 dicuntur N 16 exaudistis (tis 8. l, m. 1) C 17 dici solam LS quam] qua NSPbd qu§ LS\' 20 linguam post intellegit positum in LSbd 21 narrauit b accederit C quit C 25 canaan CSt chanan N paucis] pacis N )

533
memoraui "duodecim sumus", cum ipsi dicant: unus non est, et: filii sumus patris nostri, quasi possent esse filii non patris sui. pusillus autem cum patre nostro hodie in terra Chanaan nec dixerunt "est" aut aliquid huius modi. deinde notandum est, quod maxime necessarium uidetur propter euangelistarum narrationes, quomodo cum ea, quae dicta sunt, dicta esse narrantur, non omnino eodem modo repetuntur, cum tamen in diuersitate uerborum nihil sententiae depereat ueritatis. nam quod dixerunt dictum sibi esse a Ioseph: et in terra mercamini, non inuenitur ab illo dictum. sine mendacio autem dixerunt, quod ex uerbis, quae dixerat, in eius uoluntate cognouerunt; neque enim uerba sunt necessaria nisi ad expromendam et in audientum notitiam perferendam, quantum possumus, uoluntatem.

Et erat uniuscuiusque alligatura argenti in sacco eorum: non dixit "in sacco eius" aut "in saccis eorum", sed quasi unus saccus omnium esset.