Locutiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Et auferet Pharao caput tuum abs te: plenum esset, etiam si non haberet abs te.
Et manducabunt aues caeli carnes tuas abs te: similis superiori locutio.
Et factum est post biennium dierum: quid minus esset, si non haberet: dierum?
Surrexit autem Pharao, et erat somnium. amant scripturae sic loqui de somniis, cum fuerit euigilatum, tamquam reddita homini ueritate uigilantium tunc illud adpareat somnium, quod cum uideretur quasi ueritas fuit. [*]( 1 Gen. 39, 7 4 Ib. 39, 12 6 Ib. 39,22 9 Ib. 40,8 18 Ib. 40,12 161 Cor.10,4 18 Gen. 40,13 20 Ib. 40,19 22 Ib. 40,19 24 Ib. 41,1 26 lb. 41,7 ) [*]( 4 locutio est S 6 manus C manu L 7 est om. b 8 in ex m 8 potestate CLSbd 13 tria (ter) LSl 14 significauit b 16 nomina C noms b 18 manum bd 19 essed C addderetur (prim. d exp. m. 1) C manum bd 20 pharo S 22 celi C 23 locutioni bel; cf. Loc. de Ex. LXXII 25 est C 27 aqimant (ni exp. m.1 ) C 29 quasi om. b ) [*]( XXVIII. Aug. sect. III pars 1. ) [*]( 34)
Peccatum meum recordor hodie. Pharao iratus fuit pueris suis et posuit nos in carcere: illi loquebatur tamquam de altero.
Et uidimus somnium ambo nocte una, ego et ille: quasi non sufficeret, quod "ambo" dixerat. deinde et hic "u i dim us somnium" dicit, non" uidimus somnia", tamquam unum ambo uidissent.
Factum est autem, sicut conparauit nobis, ita et contigit. "factum est autem"; sic solet scriptura ponere. nam plenum esset: sicut enim comparauit nobis, ita et contigit.
Quales numquam uidi tales in tota terra Aegypti turpiores: dici autem posset more nostro "qui bus numquam uidi turpiores" aut "quales numquam uidi" aut "numquam uidi tales".
Exurgens autem dormiui. exurgens ait pro "expergiscens" .
Quanta deus facit, ostendit Pharaoni: cum illi loqueretur, tamquam de altero dicit.
Et consumet fames terram: pro "hominibus o qui sunt in terra".
Nunc ergo prouide hominem prudentem et intellegentem et constitue eum super terram Aegypti; et faciat Pharao et constituat locorum principes super terram. quasi alius sit, cui dixit: prouide hominem prudentem, et alius, de quo dicit: constituat Pharao. [*]( 1 Gen. 41, 9. 10 4 Ib. 41, 11 8 Ib. 41. 18 12 Ib. 41, 19 16 lb. 41, 21 18 Ib. 41, 25 20 Ib. 41, 30 22 Ib. 41, 33. 84 ) [*]( 1 hodie (h s. I.) 8 8 ille b 5 qasi N 6 post non uerba uidimtis somnium dicit repetita exp. m. 1 C 7 uno S 8 comparauit L compar.uit (a eras.) S 9 contegit CI 10 enim] autem N compar.uit (a eras.) S 11 contegit C 16 einrgens (supra x eras. est s) S dormiuit b 20 consumit C hominibus] homines d omnibus b 21 terra N 22 prouide seripsi iuxta uers. 25: nide Ixbri 28 constitu ad C constitn.e (a eras.) S 26 dixit LSbd )
Et congregetur triticum sub manu Pharaonis; id est" sub potestate".