Locutiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Iacob interrogans quod ait: nostis Laban filium Nachor? cum esset filius Batuel, intellegendum est nobiliorem fuisse Nachor et merito dignitatis eius factum esse, ut de ipso interrogaret. filium autem dici et aui et proaui et ultra maioris alicuius eum, qui ex illo propagatur, usitatissimae locutionis est. hinc est. quod et Isaac patrem filii sui appellauit Abraham, sicut paulo ante commemoraui.
Adhuc est dies multa, nondum est hora congregandi pecora.