Liber de Unico Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.

Eo tempore librum de unico baptismo amicus quidam meus a nescio quo Donatista presbytero accepit indicante, quod Petilianus episcopus eorum Coustantiniensis eum scripserit. hunc ad me ille adtulit ac uehementer, ut ei responderem, rogauit. librum autem etiam meum, in quo respondi, eundem titulum habere uolui, hoc est de unico baptismo.

In quo libro illud, quod dixi: Constantinum imperatorem Donatistis criminantibus ordinatorem Caeciliani Felicem Aptugnensem non negasse accusationis locum, quamuis eos in Caecilianum fictis criminibus calumniosos fuisset expertus, in ordine temporum postea consideratum aliter inuentum est. nam prius memoratus imperator causam Felicis fecit audiri a proconsule, ubi legitur absolutus, et postea ipse Caecilianum cum accusatoribus eius auditum comperit innocentem, ubi eos expertus est in eius criminibus calumniosos. qui ordo temporum per consules declaratus multo uehementius in ea causa calumnias Donatistarum conuincit penitusque subuertit, quod alibi ostendimus.

Hic liber sic incipit: Respondere aduersa sentientibus. [*]( 11 cf. De un. bapt. 16, 28 22 cf. Breuic. III 24, 42. Retract. II 53, 2 23 uar. lectio: diuersa, et sic codd. tnei praeter V ) [*]( 3* )

36
37