De Sancta Virginitate
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Proinde etiam uirgines dei inreprehensibiles quidem sequuntur agnum, quocumque ierit, et peccatorum purgatione perfecta et uirginitate seruata, quae non rediret [*]( 1 cf. Iob 14, 4. 5 8 cf. Matth. 24, 31 9 Matth. 6. 12 19 cf. Iob. 7, 1 ) [*]( 1 quidam Kx uirginitas sancta H 2 est om. K 3 uita unins diei X diei unius PKfAHRGTMNbd uitam B ęţ inuiolata (exp. m. al.) P 4 quam C qug S qu.& A 5 quoaptatnr 1Z cooptatur 81 fidelis R uideles E mentis S 7 ultimos] nouissimos JS 8 sumis R terminus K 9 ammonuit PKHAMX et dimitte IZbd demitte K 11 *.per (su er.) H petimus] penitus r quod AGK 12 meminerimus om. I enim] eis B om. S 13 dimissa-nobis in mg. B 14 precipit KMEN orare (re in ras.) I oratione Z demitte K 16 cathecumeni C1 cathecumini CaKZABRTa catecumeni Pl catecumini GMXEN caticumini SH 17 uero] ergo N baptizantes B oranti B 18 et alt. om. MENX gregis MENX ac K 19 se] sed X 20 gloriari debere E 22 secuntur SARBGMNXf )
Sed rursus, ne per occasionem huius sententiae quisquam cum mortifera securitate peccaret seque trahendum permitteret tamquam mox delendis facili confessione peccatis, continuo subiecit: filioli mei, haec scripsi uobis, ut non peccetis. et si quis peccauerit, aduocatum habemus ad patrem Iesum Christum iustum; et ipse propitiator est peccatorum nostrorum. nemo itaque a peccato tamquam rediturus abscedat nec se huius modi quasi [*](1 cf. Apoc. 14, 4. 5 5 I Ioh. 1, 8-10 20 I Ioh. Ioh. 2, 1. 2 1 apocalipsis ABBOTN apokalypsis M 2 eorum ore R sit] est T 3 roeminerit A 4 ioannes PAMENX om. S 6 decepimus .A seducimua RN 7 est] erit PKfHAGRMENX delicta] peccata X 8 fidelis-nostra om. X est deus G nostra om. E 10 peccabimus CZl mendaces T eum faciemus X 13 debeant R agnuscere K cognoscere G qualis K 14 apokalypsi M apocalipsi A appocalipsi T 15 fecit X umilitate S 17 occasione K 18 mortifira Pl sed que Bj 19 de; delendis B dolendis R facilis R 20 scribo T 21 et] sed N 22 ad] apud TENX et—nostrorum om. E propiciatior A propitiatio R 23 ut nemo B itaque om. B a om. Pl 24 tamquam ad eum li redditurus H abscedat. nemo itaque--abscedat repet. e uersu sup. B huiuscemodi PKrHARGTJlIENX )
Sed quoniam etiam satagentibus uigilantibusque, ne peccent, subrepunt quodam modo ex humana fragilitate peccata, quamuis parua, quamuis pauca, non tamen nulla, eadem ipsa fiunt magna et grauia, si eis superbia incrementum et pondus adiecerit; a sacerdote autem, quem habemus in caelis, si pia humilitate perimantur, tota felicitate purgantur.
Sed non contendo cum eis, qui adserunt hominem posse in hac uita sine ullo peccato uiuere, non contendo, non contradico. fortassis enim ex nostra miseria magnos metimur, et conparantes nosmet ipsos nobismet ipsis non intellegimus. unum scio, quod isti magni, quales non sumus, quales nondum experti sumus, quanto magni sunt, tanto humilant se in omnibus, ut coram deo inueniant gratiam. quamlibet enim magni sint, non est seruus maior domino suo uel discipulus magistro suo. et utique ille est dominus, qui dicit: omnia mihi tradita sunt a patre meo, et ille est magister, qui dicit: uenite ad me omnes, qui laboratis, et discite a me. et tamen quid discimus? quoniam mitis sum, inquit, et humilis corde.