De Sancta Virginitate

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Librum de Bono Coniugali nuper edidimus, in quo etiam Christi uirgines commonuimus atque monuimus, ne propter excellentiam muneris amplioris, quod diuinitus acceperunt, contemnant in sui conparatione patres et matres populi dei hominesque illos, quos tamquam oliuam commendat apostolus, ne superbiat insertus oleaster, qui uenturo Christo etiam filiorum propagatione seruiebant, ideo meriti inferioris esse arbitrentur, quia iure diuino continentia conubio et nuptiis pia uirginitas anteponitur. in illis quippe parabantur et parturiebantur futura, quae nunc impleri mirabiliter et efficaciter cernimus, quorum etiam uita coniugalis prophetica fuit: unde [*]( 7 cf. Rom. 11, 17. 18 ) [*]( 2 Aureli Augustini de bono uirginitatis liber incipit fol. 125b C Beati Augustini de sca uirginitate fol. 22* P Incipit de sca uirginitate fol. 77* K Incipit eiusdem _de bono uirginali fol. 41* Z, fol. 74* I Incipit liber sci Augustini de sca uirginitate fol. 22* f, 121b S Incipit eiusdem de sca uirginitate fol. 22* H, fol. 30b G; a codice A inscr. abest Sci Augustini de sca nirginitate fol. 55* D Incipit liber beati Augustini epi de aca uirginitate fol. 40* R Incipit liber de sca uirginitate fol. 78* B, fol. 78* M, fol. 45* E Incipit Aurelii liber de sca uirginitate fol. 37* T De seruanda uirginitate fol. 70° N Liber sci Augustini de sca uirginitate fol. 71* X 8 edimus EX 4 commonuimus CIZB: admonuimus PHADRGN-( ammonnimus KSMEX monemus Z7SH2 A2MENG aminonemus X 5 ampliores K 6 contempnant KGTX contempnat R populo K 7 quas G om. R tanquam T numquam G olina. B commendet R 8 ut uenturo R 9 seruibant Pr meritis P; meriti? A meriti. H inferiores KBC1 10 continentia R conubii R conubifl K nubtiis (semper b) CP 12 inpleri PH 13 prophetia HMENX )

236
non consuetudine humanorum uotorum atque gaudiorum, sed ualde profundo consilio dei in quibusdam eorum fecunditas honorari, in quibusdam etiam fecundari sterilitas meruit. hoc uero tempore quibus dictum est: si se non continent, nubant, non adhibenda est exhortatio, sed consolatio, quibus autem dictum est: qui potest capere capiat, exhortandi sunt, ne terreantur, et terrendi, ne extollantur. non solum ergo praedicanda est uirginitas, ut ametur, uerum etiam monenda, ne infletur.

Hoc isto sermone suscepimus; adiuuet Christus, uirginis filius et uirginum sponsus, uirginali utero corporaliter natus, uirginali conubio spiritaliter coniugatus. cum igitur ipsa uniuersa ecclesia uirgo sit desponsata uni uiro Christo, sicut dicit apostolus, quanto digna sunt honore membra eius, quae hoc custodiunt etiam in ipsa carne, quod tota custodit in fide, quae imitatur matrem uiri sui et domini sui! nam ecclesia quoque et mater et uirgo est; cuius enim integritati consulimus, si uirgo non est? cuius prolem adloquimur, si mater non est? Maria corporaliter caput huius corporis peperit, ecclesia spiritaliter membra illius capitis parit. in utraque uirginitas fecunditatem non inpedit, in utraque fecunditas uirginitatem non adimit. proinde cum ecclesia uniuersa sit sancta et corpore et spiritu, nec tamen uniuersa sit corpore uirgo, sed spiritu, quanto sanctior est in his membris, ubi uirgo est et corpore et spiritu! [*]( 4 I Cor. 7, 9 6 Matth. 19, 12 12 cf. II Cor. 11, 2 ) [*]( 3 honori X1 quibus CBE foecundari RT fecundari G sterelitas ClA sterelit JJ1 4 in tempore R om. EX quo G 5 eiortatio II SR exhortacio T consolacio S 6 autem] enim ENX exortandi IHSABT 10 suscipimus Py*HADGT 11 et om. S uirginis X 12 spiritualiter TN ipsa igitur bd 13 eclesia C ecclesif N sit uirgo E disponsata ilSAI 14 digna (a ex o) A eius membra N 16 imitantur S sui om. SJIXX 17 integritate KlBC2A\'1 integritatg N 18 consilimus H1 cuiusj aut cuius rSADRGTbd 19 uius S 20 eclesia (semper c) C monbra G 21 foecunditatem B 22 sancta sit X 23 saneta-spiritu in ras. P 24 quato X 25 spiritu et corpore X )

237

Scriptum est in euangelio, quod mater et fratres Christi, hoc est consanguinei carnis eius, cum illi nuntiati fuissent et foris expectarent, quia non possent eum adire prae turba, ille respondit: quae est mater mea aut qui sunt fratres mei? extendens manum super discipulos suos ait: hi sunt fratres mei; et quicumque fecerit uoluntatem patris mei, ipse mihi frater et mater et soror est, quid aliud nos docens nisi carnali cognationi genus nostrum spiritale praeponere nec inde beatos esse homines, si iustis et sanctis carnis propinquitate iunguntur, sed si eorum doctrinae ac moribus oboediendo atque imitando cohaerescunt? beatior ergo Maria percipiendo fidem Christi quam concipiendo carnem Christi. nam et dicenti cuidam: beatus uenter qui te portauit, ipse respondit: immo beati qui audiunt uerbum dei et custodiunt. denique fatribus eius, id est secundum carnem cognatis, qui non in eum crediderunt, quid profuit illa cognatio? sic et materna propinquitas nihil Mariae profuisset, nisi felicius Christum corde quam carne gestasset.