De Peccatorum Meritis et Remissione et de Baptismo Parvulorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Venit etiam necessitas, quae me cogeret aduersus Pelagianam heresem scribere, contra quam, cum opus erat, non scriptis, sed sermonibus et conlocutionibus agebamu., ut quisque nostrum poterat aut debebat. missis ergo mihi a Carthagine quaestionibus eorum, quas rescribendo dissoluerem, scripsi primum tres libros, quorum titulus est De peccatorum meritis et remissione.

Vbi maxime disputatur de baptismate paruulorum propter originale peccatum et de gratia, qua iustificamur, hoc est iusti efficimur, quamuis in hac uita nemo ita seruat mandata iustitiae, ut non sit ei necessarium pro suis peccatis orando dicere: dimitte nobis debita nostra. contra quae omnia sentientes illi nouam heresem condiderunt. in his autem libris tangenda adhuc arbitratus sum nomina eorum sic eos facilius posse corrigi sperans, immo etiam in tertio libro, quae est epistula, sed in libris habita propter duos, quibus eam conectendam putaui, Pelagi ipsius nomen non sine aliqua laude posui, quia uita eius a multis praedicabatur, et eius illa redargui, quae in suis scriptis non ex persona sua posuit, sed quid ab aliis diceretur exposuit, quae tamen postea iam hereticus pertinacissima animositate defendit. Caelestius uero discipulus eius iam propter tales assertiones apud Carthaginem in episcopali iudicio, ubi ego non interfui, excommunicationem meruerat.

In secundo libro quodam loco: hoc quibusdam, inquam, etiam in fine largietur, ut mortem repentina commutatione non sentiant, seruans locum diligentiori de hac re inquisitioni. ant enim non morientur aut de ista uita in mortem et de morte in aeternam uitam celerrima commutatione tamquam in ictu oculi transeundo mortem non sentient.