De Peccatorum Meritis et Remissione et de Baptismo Parvulorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Quamuis in mediis et magnis curarum aestibus atque taediorum, quae nos detinent a peccatoribus relinquentibus legem dei – licet ea quoque ipsa nostrorum etiam peccatorum meritis inputemus -, studio tamen tuo, Marcelline carissime, quo nobis es gratior atque iucundior, diutius esse debitor nolui atque, ut uerum audias, non potui. sic enim me conpulit uel ipsa caritas, qua in uno incommutabili unum sumus in melius commutandi, uel timor, ne in te offenderem deum, qui tibi desiderium tale donauit, cui scruiendo illi seruiam qui donauit, sic, inquam, me conpulit, sic duxit et traxit ad dissoluendas pro tantillis uiribus quaestiones, quas mihi scribendo indixisti, ut ea causa in animo meo paulisper uineeret alias, donec aliquid efficerem, quo me bonae tuae uoluntati et eorum quibus haec curae sunt etsi non sufficienter, tamen oboedienter seruisse constaret.
Qui dicunt \'Adam sic creatum, ut etiam sine peccati merito moreretur non poena culpae, sed necessitate naturae\'. profecto illud, quod in lege dictum est: qua die ederitis, morte moriemini, non ad mortem corporis, sed ad mortem animae, quae [*]( 7 cf. Rom. 12,5. Gal. 3,28 16 cf. De gestis Pelagii et De peccato originali (CSEL XXXXII 76, 16. 174, 5) De haeresibus c. 87 (XLII 48 M) 18 Gen. 2, 17 ) [*]( 1 Incipit de baptismo paruuloru liber primus LPG Incpt lib prim\' sci Aug De baptismo pamulorum ad Marcellinu tribunum et notarium S Incipit liber beati Augustini (litt. mai.) et m. saec. XII add. de baptismo paruuloril r; in K itiscr. abest, item in A (Retractatione praemissa); Incip ad Marcellinu de remissione peccatorum et baptismo paruulorum lib primus M Augustinus de peccatorum meritis et de baptismo paruulorum ad Marcellinum liber primus sequente Relractalione C; de codice T cf. Praef. 3 detinet SVml G detinebant CT derelinquentibus zbd 5 es om. M 6 iocundior Lm2PQKACTb debitor esse A atque iam ut A audins] dicam zbd dicam ut uerum audias A 7 conpu- lit ex conpellit L 8 ut melius (in s. ut m2)K 9 tale... LSV 10 quo IjmlSPmlG 11 ∗∗∗tantillis L tantis K 12 ea m2 ex liac KmA uicerot Km 1 13 he* A 14 cwe* (s eras.) S sunt] erunt M deseruisse LVPGld disseruisse Sm2 16 dicit M si Kml creatus est M 18 in om. M ) [*]( 1* )
Neque enim metuendum fuit, ne forte, si diutius hic uiueret in corpore animali, senectute grauaretur et paulatim ueterescendo perueniret ad mortem. si enim deus Israhelitarum uestimentis et calciamentis praestitit, quod per tot annos non sunt [*](2 Matth. 8,22. Luc. 9,60 5Gen.3,19 8 cf. I Cor. 15,44 13 II Cor. 5, 2-1 23 cf. Dent. 29, 5. 8, 4 ) [*](1 fit] sitb conatur jlf quamortemortuoC significabit A 2 infideles om.KCT 3 respondebant M 4 dixisset GmlA 5interra.il/ 8 et om. LS Vml PmlG 10 et] ac b mortis (i ex u)L periculo LVPG, (s.l.m2 ui medio).S bd 11 nos ex non L 12 etiam] et K ammonente (d s. pr. m) Km2 admonente AMd cognoscimus CMd 13 et 16 ingemiscimus Pm2Km2ACMd 14 et om. z AMbd 15 inueniamur (m in ras. m2)K hac in mg. Lml 16 ingrauati M spoliari KAM exspoliari Lm2Gd 17 absurbeatur Vml absorucatur G mortalia uita Lml PmlG mortali a uita Vm7 mortali uita Sa.c. mortale auita K 18 spoliandus r exspoliandus Lm2Gd 19 absorneretur C 20 mortali anil Bhom. LtnlVmlGSs.l.ml ests.l.m2V animaleM 21 si forte (si s.l.m2)L forte si (si s.l.m2)VSml in mg. forte (om. si)PG dum forte b 22 ueterascendo Vm2Abd 23 israelitarum ACbd 24 calceamentis d attrita Gml )
Praeter hoc autem quod puniens deus dixit: terra es et in terram ibis, quod niside morte corporis quomodo intellegi possit ignoro, sunt et alia testimonia, quibus euidentissime appareat non tantum spiritus, sed etiam corporis mortem propter peccatum meruisse genus humanum. ad Romanos apostolus dicit: si [*]( 8 cf. Gen. 5, 24. IV Regn. 2, 11. Eccli. 44,16.48,9. IMach.2, 58. Ilebr. 11,5. Op. imp. c. Iul. VI30 14 cf. III Rcgn. 19,8.6 19 cf. Gen. 2, 9 21Gen.3,19 25 Rom. 8,10.11 ) [*](1 eadem A 2 hoc est] hoc LmlVmlSPG ac bd 3 quod C annorum (r r«2s.s) l,, PA annosus (sfin.m2s.m) Vannosum SGb 4 uenturu A 5 enim om. K 7 moriretur A 9 enoch SPMTbd henoc C 10 elias CTd arcuerunt LmlSmlVmlK 11 crcilo eos zbd anle iani exp. ia V 12 primam C 13 ncc isti fort. his M in hiis A egens T, om. Sml 15 ante illis add. sol. qua Vm2 quibus om. Lml rG in quibus s.l.Sm2 quo s.l.Pml elias SCd ex om. Lml 16 ex collyr. zbd colliride VPGKTAml colluridac CM aut (ut s. I. m2)G hiis (sic saepissime) A opus est] operflJl 17 ita fort. in par. b forte A 18 exinde zJIbd 19 uerba et-refectioncm bis leg. K 21 propter Lmlb h.ocG 22 intelligi WAbd 24 set Lml corporUl )
Namque antequam inmutaretur in illam incorruptionem, quae in sanctorum resurrectione promittitur, poterat esse mortale, quamuis non moriturum, sicut hoc nostrum potest, ut ita dicam, esse aegrotabile, quamuis non aegrotaturum. cuius enim caro est, quae non aegrotare possit, etiamsi aliquo casu priusquam aegrotet occumbat? sic et illud corpus iam erat mortale. quam mortalitatem fuerat absumptura mutatio in aeternam incorruptionem, si in homine iustitia, id est oboedientia, permaneret; sed ipsum mortale non est factum mortuum nisi propter peccatum. quia ucro illa in resurrectione futura mutatio non solum nullam mortem, quae facta est propter peccatum, sed nec mortalitatem habitura est, quam corpus animale habuit ante peccatum, non ait \'qui suscitauit Christum Iesum a mortuis uiuificabit et mortua corpora uestra\', cum supra dixisset \'corpus mortuum\', sed: uiuificabit, inquit, et mortalia corpora uestra, ut scilicet iam non solum non sint mortua, [*](12 cf. I Cor. 15,52 25 Rom. 8, 11 ) [*]( 1 nobis K 4 habitabit K habitAt - mortuis om. T a mortuis iKm uiuificauit K 5uiuificauit LmlVmlSPGKCMT 6 in nobis LSVmlP n s.l.Km2 expositorem-Iectorem LSPGb relatore cod. Casalinus 83 (73) 8 inquid (sic saepiits ml)L terrae I ñ. K tcrrg-na A 9 quia om. A terra et (t alto s.l.m2) puluere K 10 amplius quaerimus d 12 mutetur b 14 non add. m2V ita om. Lnil 15 Qgrotabile* LSV egrotabilem GCT egrotarum Kml 16 alico Vml aegrotat Kml 17 subcumbat M 18 fuera Cml, om. Gtnl adsumptura LmlVml csumptura A absiiptura C 19 lIoboedientia LSV inoboedientia (exp. m. rec.) P 20 in (s.l.m2) illa res. V mom.LmlSPG 23 ilim xpm A 24 uiuificauit LmlVmlSPGCT mortalia M 25 uiuificauit LmlSVmlPGCT 26 iam] etiam CM T sunt Gml )
Mirum si aliquid quaeritur hac manifestatione liquidius. nisi forte audiendum est, quod huic perspicuitati contradicitur, ut mortuum corpus secundum illum modum hic intellegamus, quo dictum est: mortificate membra uestra quae sunt super terram. sed hoc modo corpus propter iustitiam mortificatur, non propter peccatum; ut enim operemur iustitiam, mortificamus membra nostra quae sunt super terram. aut si putant ideo additum \'propter peccatum\', ut non intellegamus quia peccatum factum est, sed ut peccatum non fiat — tamquam diceret: \'corpus quidem mortuum est propter non faciendum peccatum\' —, quid sibi ergo uult, quod cum adiunxisset \'spiritus autem uita est\', addidit \'propter iustitiam\'? suffecerat enim sic adiungere \'uitam spiritus\', ut etiam hic subaudiretur \'propter non faciendum peccatum\', ut sic utrumque propter unam rem intellegeremus, et mortuum esse corpus et uitam esse spiritum propter non faciendum peccatum. ita quippe, etiamsi tantummodo uellet dicere \'proptr iustitiam'\', hoc est \'propter faciendam iustitiam\', utrumque ad hoc posset referri: et mortuum esse corpus et uitam esse spiritum propter faciendam iustitiam. nunc uero et mortuum corpus dixit esse propter peccatum et spiritum esse uitam propter iustitiam, diuersa merita diuersis rebus adtribuens: morti quidem corporis meritum peccati, uitae autem spiritus meritum iustitiae. quocirca si, ut dubitari non potest, \'spiritus uita est propter iustitiam\', hoc est merito iustitiae, profecto \'corpus mortuum [*]( 1 cr. I Cor. 15, 44. 53. 54. II Cor. 5,4 6 Col. 3, 5 13.24 Rora. 8,10 ) [*]( 1 ne A mortalia (talia add. m2)K rcsurgit M in om. M 2 induerit KCT induitur M absoruebitur C mortalo uita IAnl mortalia uita SmlPml mortali a uita Va.e. mortali uita Gml 3 aliquod M 4 ut] cu A 5 illo A, om. T intelligamus Jjm2ACbd quod SVmlPGACTb 7 iustitia IAnl 8 menbra Vml 9 putant ideo (t el i 8. eras. di)L 10 non om. Kml post quia add. s.l. propter Lm2 13 addit A 14 sufficcrat (a add. m2) L,Sm1VmlACT sufficeret KV m2b si adiungeret zbd uitaKmZb 15utrunque A 16 una (n s, eras. i) 17 non] nos C 19 ad utrumque hoc posset ref. b ad] ab K pesset L referre V et om. z 20 et corpus M 21 pr. et om. z dixit esse corpus bd uitam esse b 22 diuersis tribuens rebus b atribuens Vml adtribuendis Gml 24 quoutcirca G quodcirca M poterit b 25 merito iustiae Kml meritu iust. T )
Quamquam itaque uerear, ne res manifesta exponendo potius obscuretur, apostolicae tamen sententiae lumen adtende. si autem Christus, inquit, in uobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem uita est propter iustitiam. hoc dictum est, ne ideo putarent homines uel nullum uel paruum se habere beneficium de gratia Christi, quia necessario morituri sunt corpore. adtendere quippe debent corpus quidem adhuc peccati meritum gerere, quod condicioni mortis obstrictum est, sed iam spiritum coepisse uiuere propter iustitiam fidei, qui et ipse in homine fuerat quadam morte infidelitatis exstinctus. \'non igitur\', inquit, \'parum uobis muneris putetis esse conlatum per id quod Christus in uobis est, quod in corpore propter [*]( scf. Rom. 7,24.22 17 Rom. 8, 10 ) [*]( 2 aut in ras. Gm2 scribturae (sic saepissime)LV 3 hac L quonamur SmlVml huic] huc KAlIfbd nunc m2 ex hunc C 4 accendit T accenditur (s. attenditur m2)C 5 dicere M propter om. A 6 eum Gml renouati A 7 merito A uita M 8 onoremur A honeremur T 9 fide LmlSmlVmlPGA 10 iustitiam (a in e mut.) P iustitia coni. Benediclini corporis resurrectione [wr 11 nil KC 12 meritum iustitiae d 15 post res eras. ex G 17 post uobis add. est bd 19 post hoc eras. ideoG 20 panim LSVP 21 moritura Iim2 corpora K 22 conditioni codd. 23spu GKAb iustiam (sic saepius) Kml 24honeGm7 quidam Vml mortis Gml extinctus SVGKAb 25 uobis parum b paruum M 26 per id] perit C )
Item quod ait: per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum, quid aliud quam de morte corporis intellegi potest, quando ut hoc diceret de resurrectione corporis loquebatur eamque instantissima et acerrima intentione suadebat? quid est ergo quod hic ait ad Corinthios: per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum; sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur, nisi quod ait etiam ad Romanos: per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum [*]( 2 Rom. 8,11 12 Rom. 8,12.13 lOICor.15,21 21 cf. I Cor. 15,12-20 23 I Cor. 15, 21. 22 26 Rom. 5, 12 , ) [*]( 1 uester] uestram V 2 quoque s.l.m2G dispcrctis Kml 3 habitat — mortuis in mg. Vm3Km2 4 xpm iKm Vb uiuificauit Lm1Vm1PAm1Gm2 mortua M 6 contcutiones S 7 propter om. A 9 iustitiam propter om. M spiritus iam L(sign. Iranspos. a<M.)iam spir. SGd 11 in nobis LSI\'KOm2M pclaniatur M 12 uita ex uitāL uitam SVPGb fratres inquit bd 15 mortificaberitis LmlSin tnj. 17 uiuificaberitis Lm1Vml uiuificaueritis Lm2Vm2PG lSuiuit M 22 intantissima Gm2 instantissinie .1/ et om. M 24etperliomincm in mg. Vtn3 25 sic ex ita G om K 26 quod ait etiam in mq. Pml 27 intrauit om. CTml )
Hoc autem apostolicum testimonium, in quo ait: per unum hominem peccatum intrauitin mundumetper peccatum mors, conari eos quidem in aliam nouam detorquere opinionem tuis litteris intimasti, sed quidnam illud sit quod in his uerbis opinentur tacuisti. quantum autem ex aliis comperi, hoc ibi sentiunt, \'quod et mors ista, quae illic commemorata est, non sit corporis, quam nolunt Adam peccando meruisse, sed animae, quae in ipso peccato fit, et ipsum peccatum non propagatione in alios homines ex primo homine, sed imitatione transisse\'. hinc enim etiam in paruulis nolunt credere per baptismum solui originale peccatum quod in nascentibus nullum esse omnino contendunt. sed si peccatum apostolus illud commemorare uoluisset, quod in hunc mundum non propagatione, sed imitatione intrauerit, eius principem non Adam, sed diabolum diceret, de quo scriptum est: ab initio diabolus peccat, de quo etiam legitur in libro Sapientiae: inuidia autem diaboli mors intrauit in orbem terrarum. nam quoniam ista mors sic a diabolo uenit in homines, non quod ab illo fuerint propagati, sed quod eum fuerint imitati, continuo subiunxit: imitantur autem eum qui sunt ex parte ipsius. proinde apostolus [*]( 8 Rom. 5, 12 21 I Ioh. 3, 8 22 Sap. 2, 24 25 Sap. 2, 25 ) [*]( 2 quiasi JI illud L sit] est KmlA corinthyos SV corynthios G 4aiebatur PG agebatur-corporis om. CTml morte corp. L a.c. contraria est G G non s.l.Gm2 aiebatur PG 7 contrariae sunt CTml contrariatur b corpori Atnl 9 intrauit peccatum b 12 opinetur M 13 ista] ita (illa s.m2)V 14anima Mirjne 15 fit peccato G sit b 16 paruolis (u s. o)V 17 nulunt Lrnl 18 omnino s. exp. communio Vm2 apostolus peccatum zbd 19 comcrare Gml commemorasse M 20 intranerat Lm2 21 dicere b de quo] quod JI diab. ab init. G 22 legimus KCT sapientiae in ras. Km2 24 ista (s s.l.m2)K, om. b pro prop. - fuerint S. imitAti add. m2 C nati sed quod illu fuerint 25 imitatur Lml 26 ipsius] eius b proinde G p.c. )
Imitantur quidem Adam, quotquot per inoboedientiam transgrediuntur mandatum dei; sed aliud est quod exemplum est uoluntate peccantibus, aliud quod origo est cum peccato nascentibus. nam et Christum imitantur sancti eius ad sequendam iustitiam. unde et idem apostolus dicit: imitatores mei estote sicut et ego Christi. sed praeter hanc imitationem gratia eius inluminationem iustificationemque nostram etiam intrinsecus operatur illo opere, de quo idem praedicator eius dicit: neque qui pla n tat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus. hac enim gratia baptizatos quoque paruulos suo inserit corpori, qui certe imitari aliquem nondum ualent. sicut ergo ille, in quo omnes uiu ficantur, praeter quod se ad iustitiam exemplum imitantibus praebuit, dat etiam sui spiritus occultissimam fidelibus gratiam, quam latenter infundit et paruulis, sic et ille, in quo omnes moriuntur, praeter quod eis qui praeceptum domini uoluntate transgrediuntur imitationis exemplum est, occulta etiam tabe carnalis concupiscentiae suae tabificauit in se omnes de sua stirpe uenturos. hinc omnino nec aliunde apostolus dicit: per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiuit, in quo omnes peccauerunt. hoc si ego dicerem, resisterent isti meque non recte dicere, non recte sentire clamarent. nullam quippe in his uerbis intellegerent sententiam cuiuslibet hominis, qui haec diceret, nisi istam quam in apostolo intellegere nolunt. sed quia eius uerba [*]( 1 cf. Rom. 5, 12.14 8 I Cor. 11, 1 lllCor. 3,7 15 cf. I Cor. 15, 22 19 occulm-uentnros] cf. Contra Iulian. Pel. V15,54 (XLIVS14 M) 21 Rom. 5,12 ) [*]( 1 ac] ad M 3 ct generis M homani (u s. o)F _4 quodqiiod L quodquod SYml 7 et om. Jf 8 dixit b 9 apls xpi S gratie Lml gratiae SVPGMb et gratiae CT 11 in illo M 13 haeczATA hae M inseriGml 15 uiuificabunt Iiml uiuificabuntur b propter m. rec. exp. et in mj. preter add. P 19 hocculta S etiam om. Contra Jul. carnalis om. A 20 uenturos] uenientes Tbd 21 dixit b 23 et ita] etia Kml in] per KC pertransiit KAM 24 e-go LG ∗∗ego K 26 intellegeret Vml si (si s.l.m2) haec diceret G haec diceret LS qui (qui s.l.m2) haec diceret V hęc dicere P qui haec dicere M qui diceret haec b, om. Td )
Deinde quod sequitur: in quo omnes peccauerunt, quam circumspecte, quam proprie, quam sine ambiguitate dictum est! si enim peccatum intellexeris, quod per unum hominem intrauit in mundum, in quo peccato omnes peccauerunt, certe manifestum est alia esse propria cuique peccata, in quibus hi tantum peccant, quorum peccata sunt, aliud hoc unum, in quo omnes peccauerunt, quando omnes ille unus homo fuerunt. si autem non peccatum, sed ipse unus homo intellegitur, in quo uno homine omnes peccauerunt, quid etiam ista manifestatione manifestius? nempe legimus iustificari in Christo qui credunt in eum propter occultam communicationem et inspirationem gratiae spiritalis, qua quisquis haeret domino unus spiritus est, quamuis eum et imitentur sancti eius. legatur mihi tale aliquid de his, qui sanctos eius imitati sunt, utrum quisquam dictus sit iustificatus in Paulo aut in Petro aut in quolibet eorum, quorum in populo dei magna excellit auctoritas; nisi quod in Abraham dicimur benedici, sicut ei dictum est: benedicentur in te omnes gentes, propter Christum qui semen [*]( 3Rom. 5,12 11 cf. Aug. c. duascp. Pelag. lib. IV4,7 14 cf. Op. imp. c. Iul. II178. IV104 (XLV1218.1399 M) 17 cf. Rom. 4, 5. Gal. 2, 16 19 cf. I Cor. 6,17 24 Gen. 12, 3. Gal. 3, 8 25 cf. Gal. 3, 16 ) [*](1 subcumbunt LS obiiciunt intelligendi Cbd intelligendo obiciunt P 2 sunt hinc nescio Gml in s.l.m2K 3 hominem inquit A 5 post nam add. si imitationis Pd; in cod. G post nam eras. si 6 quem appellat V 7 pertransit LtnlS Vml PG 9 quid(o s. i)P 11 enim] unū M 12 peccato orn. zbd certum manifestumque b 13 liii Lm2A lill- r hinc LmMG hinc PinM 15 fuerit K 16 ipse] ille d homo unus V 17 post ista add. est d nempe legimus] intelligimus A 18 propter his leg. li 19gratia A quam qui heret A qua] quia Vqu«aC quisq; Gml 21 iis d 22 dictu M aut fin.] a Gml 23 in om. zb quodlibet Af horum zbd excellet SmlPGM 24 habraam G abraam A est s.l.Km2 )
Adtende etiam quae secuntur. cum enim dixisset: in quo omnes peccauerunt, secutus adiunxit: usque enim ad legem peccatum in mundo fuit, hoc est, quia nec lex potuit auferre peccatum, quae subintrauit ut magis abundaret peccatum, siue naturalis lex, in qua quisque iam ratione utens incipit peccato originali addere et propria, siue ipsa quae scripta per Moysen populo data est. si enim data esset lex, quae posset uiuificare. omnino ex lege esset iustitia. sed conclusit scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. peccatum autem non deputabatur, cum lex non esset. quid est \'non deputabatur\' nisi \'ignorabatur et peccatum esse non putabatur\'? neque enim ab ipso domino deo tamquam non esset habebatur. cum scriptum sit: quicumque sine lege peccauerunt sine lege peribunt.
Sed regnauit, inquit, mors ab Adam usque ad Moysen, id est a primo homine usque ad ipsam etiam legem quae diuinitus promulgata est, quia nec ipsa potuit regnum mortis auferre. regnum enim mortis uult intellegi, quando ita dominatur in hominibus reatus peccati, ut eos ad uitam aeternam, quae uera uita est, [*]( 2 Gen. 22,18 6Rom.5,12 9 Rom. 5, 13 11 cf. Rom.5,20 13 cf. Ex. 34,28 Ioli. 7,19 14 Gal. 3, 21. 22 17 Rom. 5, 13 21 Roin. 2,12 22 Rom. 5,14 ) [*](1 Aictus om.zAMbd quod om.Lml cum KCT 2 anteidem eras. qu L 3 peccRS. Gml 4 eum (u s. n)G eo A 5 repereat Pml reperiat KACTbd 6 dix A peccauerunt in mg. add. Lm2Vm2, om. SPG 7 discepta.tllr G et om. LVPG quae Lml Pm2Km2bd 8 sequuntur Vm2CMTbd 9 adiuxit Kml ad legem enim d 10 fuit in mundo b 11 quae subintrauit om. A habundaretGKA siue nat. lex om. M 12 in quo M quisquam 6 incipit] inquit.4 13 addere] adlierere M posl populo eras. uid. di G 14 lex om. A possit PGKml A 15 cum conclusit M 18 lex non est LS Vml PG 22 ab om. Vml 24 afferre (u s. pr. f m2)L 25 intelligcre Kml in] ab V oinnibus A 23 e3t otn. K )
Sed non, inquit, sicut delictum ita et donatio; si enim ob unius delictum multi mortui sunt, multo magis gratia dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundauit: non \'magis multos\', id est multo plurcs homines - neque enim plures iustificantur quam condemnantur —, sed \'multo magis abundauit\'. Adam quippe ex uno suo delicto reos genuit; Christus autem etiam quae homines delicta propriae uoluntatis ad originale, in quo nati sunt, addiderunt gratia sua soluit atque donauit, quod euidentius in consequentibus dicit.
Verum illud diligentius intuere, quod ait ob unius delictum multos mortuos. cur enim ob unius illius et non potius ob delicta sua propria, si hoc loco intellegenda est imitatio, non propagatio? sed adtende quod sequitur: et non sicut per unum peccantem ita est et donum; nam iudicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. nunc dicant, ubi locum habeat in his uerbis illa imitatio. ex uno, inquit, in condemnationem: quo uno, nisi delicto? hoc enim explanat, cum adiungit: gratia autem ex multis delictis in iustificationem. cur ergo iudicium ex uno delicto in condemnationem, gratia uero ex multis delictis in iustificationem? nonne, si nullum est originale delictum, non solum ad iustificationem gratia, sed etiam iudicium ad condemnationem ex multis delictis homines ducit? neque enim gratia multa delicta donat et non etiam iudicium multa delicta condemnat. RUţ si propterea ex uno delicto in condemnationem ducuntur, quia omnia delicta, quae condemnantur, ex unius illius imitatione commissa sunt, eadem causa est, cur ex uno delicto etiam ad iustificationem duci [*](1 Rora. 5,15 6 multo magis abundauit] cf. Op. imp. c. Iul. II 85. 96 (XLV 1176. 1179 M) 13 Rom. 5, 16 ) [*]( 3 in gratiam LSVmlP 4 abundabit M plurimos Gm1 6 abun. dabit CM delicto suo bd 7 in homines P propriae (tatis eras.) G 8 originale A 11 quur semper fere L illius unius z unius m2 s. exp. meritum G illius om. CmlM 13 quid K sicut delictum (del. s.l.m3) per unum peccatorem V 16 dicant s. ras. Lml habea«t K habeant C 17 in quo M 18 subiungitGml adiungit (ad in ras.)S multis ex K 19 cur] quid M ego V 20 uero s. exp. aute Gm2 22 gratiam C 24 donat-delicta om. V 25 ducantur M 26 illius unius z KAJlbd 27 est s.l.m2K cur non A )
Ac per hoc ab Adam, in quo omnes peccauimus, non omnia nostra peccata, sed tantum originale traduximus; a Christo uero, in quo omnes iustificamur, non illius tantum originalis sed etiam ceterorum, quae ipsi addidimus, peccatorum remissionem consequimur. ideo non sicut per unum peccantem ita est et donum. nam iudicium quidem ex uno delicto, si non remittitur, id est originali, in condemnationem iam potest ducere, gratia uero ex multis delictis remissis. hos est non solum illo originali, uerum etiam omnibus ceteris, ad iustificationem perducit.
Si enim ob unius delictum mors regnauit per unum, multo magis qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt in uita regnabunt per unum Iesum [*](3 Rom. 5, 16 11 cf. Esai. 59,2 20 Rom. 5, 16 25 Rom. 5, 17 1 iustis CT 2 imitatione l/ml iustificatione M 4 gratia-colldcmnationem in mg. m2K uero s. exp. auto Gm2 iustificatione M 5 uidea Vml 9 dclicto] peccato K 10 gratioLll quisque] quis zd illum LmlS illu Vml 11 trac..tum K di separat s.l.Gm2 12 viter defunctos ei intrare add. m3 in regnu celorum V ipse Lml P illi ipsi 6 13 uerum etja Gm2 et a om. A 14 alia om. A societas xpi A 15 introduxit S 17omnia ex nomina úml peccata nostra A 18 iustificantur V 19 addimus AM 20 peccatum KCTb 22 ide* (m eras., uirg. add. m2)V dicere (u s. i)S 23 comissis (re s. coX: id (j. hoc)G illo om. zd 26 multo-unum om. M habundantiam A gratia G 27 accipiant A unum s.l.Gml )
Itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem itaet per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem uitae. hoc unius delictum, si imitationem adtendamus, non eiit nisi diaboli. sed quia manifestum est de Adam, non de diabolo dici, restat intellegenda non imitatio, sed propagatio peccati.
NamctquodaitdeCListo:per iustificationem, magis hoc expressit, quam si \'pe\' unius iustitiam\'diceret. cam quippe iustificationem dicit, qua Christus iustificat impium, quam non imitandam proposuit, sed solus hoc potest. nam potuit apostolus recte dicere: imitatores mei estote, sicut et ego Christi, numquam autem diceret: \'iustificamini a me. sicut et ego sum iustificatus a Christo\', quoniam possunt esse et sunt et fuerunt multi iusti homines et imitandi, iustus autem et iustificans nemo nisi Christus. unde dicitur: credenti in eum qui iustificat impium deputatur fides eius ad iustitiam. quisquis ergo ausus fuerit dicere: \'iustifico te\', consequens est, ut dicat etiam: \'crede inmc\'.quod nemo sanctorumrecte dicere potuit. credite in deum et in me credite, ut, quia ipse iustificat impium, credenti in eum qui iustificat impium deputetur fides ad iustitiam.
Nam si sola imitatio facit peccatores per Adam, cur non etiam per Christum sola imitatio iustos facit? sicut enim, inquit, per unius delictum in omnes homines ad condemnationem sic et per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem uitae. proinde isti \'unus\' et \'unus\' non Adam et Christus, sed Adam et Abel constitui debuerunt, quoniam cum multi nos in huius uitae tempore praecesserint peccatore? [*]( 3. 9 Rom. 5, 18 11 cf. Rom. 4, 5 13 I Cor. 11, 1 16 cf. Rom. 3, 26 17 Rom. 4, 5 20 cf. Dan. 9, 24 21 Ioh. 14, 1 24 Rom. 5, 18 ) [*]( 2 regnabit GmlA regnet Mm2 4 ad condemnationem-homines in tIlJ.Km2 et om. z 7 diccre ista M 8 propago M 9 iustificatione G 11 quia L non] nobis Mm2 13 mei stote S 14 ct om. 101 iustificatus sum A 17 crcdcndu (om. in cum)31 18 deputetur M eius om. rb ad iustitiam in mg. Lm2 Pm2, om. SVmlG 19 hausus La.c. 20 sanctorum] iustorum M recte] forte M posuit (t s. s)V 22 credenti-impium om. IAEP 21 enim om. A 26 et om.z 27 proinde] sed V; cj. Praet. unus et un.us L )
Lex autem subintrauit, ut abundaret delictum. hoc ad originale homines addiderunt iam propria uoluntate, non per Adam; sed hoc quoque soluitur sanaturque per Christum, quia ubi abundauit peccatum, superabundauit gratia, ut, quemadmodum regnauit peccatum in mortem, etiam quod non ex Adam traxerunt homines, sed sua uoluntate addiderunt, sic et gratia regnet per iustitiam in uitam aeternam. non tamen aliqua iustitia praeter Christum, sicut aliqua peccata practer Adam. ideo cum dixisset: quemadmodum regnauit peccatum in mortem, hic non addidit: \'per unum\' aut \'per Adam,\' quia supra dixerat etiam de peccato illo, quod subintrante lege abundauit, et hoc utique non est originis, sed iam propriae uoluntatis. cum autem dixisset: sic et gratia regnet per iustitiam in uitam aeternam, addidit: per Iesum Christum dominum nostrum, quia generante carne illud tantummodo trahitur, quod est originale peccatum, regenerante autem spiritu non solum originalis, sed etiam uoluntariorum fit remissio peccatorum.