De Opere Monachorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Et paulo post dicit: nam de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere uobis. scio enim promptum esse animum uestrum, de quo glorior pro uobis apud Macedonas, quoniam Achaia parata est ab anno priore, et quae ex uobis est aemulatio inritauit plures. misimus autem fratres, ne gloria nostra quam habemus in uobis euacuetur in hac parte, ut, sicut dixi, parati sitis, ne cum uenerint mecum Macedones et inuenerint uos inparatos, confundamur nos, ut non dicam uos, in hac substantia. necessarium ergo existimaui rogare fratres, ut praecedant ad uos et praeparent iam pridem repromissam hanc benedictionem uestram, ut sit parata, sic quasi benedictionem, non quasi auaritiam. hoc autem: qui parce seminat, parce et metet. et qui seminat in benedictione. in benedictione et metet. unusquisque secundum quod proposuit corde, non ex tristitia aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit deus. potens est autem deus omnem gratiam abundantem facere in uobis, ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum — sicut scriptum est: dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in [*]( 4 II Cor. 9, 1—15 17 Gal. 6, 7 21 Prou. 22, 8 25 Ps. 112. 9 ) [*]( 1 sinus suos Fbd suos usus NL2 et] uel PVf ab impiis A putarentur PVDAf, 2 qui N accipiebant PVDMf se adferendaj ea ferenda 7 5 habundanti B 6 enim om. CFAB uestram] nostrum L 7 machedonas PV et achaia (et s. I.) D praeparata PVDr 9 irritauit (i prouocauit 8. I.) D plurimos in ras. A gloria uestra B 15 promissam PVDMf repromissQ B benedictio M 17 auaritia M autem] autem dico PVBDAaFaMfb qui] quoniam qui PMy quia qui D 18 et qui—metet om. VDM in fin.] de A 20 in corde M 21 potens est] potest P est OtR. M 22 habundantem LV 24 habundetis VM )

563
aeternum. qui autem subministrat semen seminanti, et panem in escam subministrabit et multiplicabit seminationem uestram et augebit crescentes fruges iustitiae uestrae — ut in omnibus ditati in omnem simplicitatem, quae operatur per nos gratiarum actionem deo, quoniam ministerium functionis non solum supplet ea quae desunt sanctis, sed et abundare facit per multorum gratiarum actionem deo, perprobation em ministrationis huius glorificantes deum in obsequio confessionis uestrae in euangelium Christi et simplicitate communicationis in illos et in omnes et ipsorum precatione pro uobis, desiderantium uos propter excellentem gratiam dei in uobis. gratias deo super inenarrabili dono eius. quanta pinguedine sanctae laetitiae sit perfusus apostolus, dum loquitur de alterno supplemento indigentiae prouincialium Christi, hinc de rebus carnalibus in illos, inde autem de spiritalibus in istos, ut exclamaret et tamquam sanctorum gaudiorum sagina eructaret dicens: gratias deo super inenarrabili dono eius!