De Natura Boni

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Nam et a quibusdam principibus gentis tenebrarum sic dicunt Adam primum hominem creatum, ut lumen ab eis ne fugeret teneretur. in epistula enim, quam Fundamenti appellant, quomodo princeps tenebrarum, quem patrem primi hominis inducunt, ad ceteros socios suos tenebrarum principes locutus fuerit et egerit, ita scripsit Manichaeus: iniquis [*](1 residerit P1Slaxatur G1 p frigore Pl 2 ammucetur Pl 8 ita (m. 2corr. ex ut) P 4 qui] quid SP quid AVG anathemate G* anathematizare AVL 5 hoc b haec] et haec PVA et hoc b pacientem P deum om. A 8 qui ALGb elementia PA 9 ne- Ind P\'F 13 anathematizauerint AVGb 18 dicunt esse AG 19 partem] quam partem AVG 22 ezorreat P1 27 principes AP1 28 sotios V princeps G 29 iniquis b (in mg. al. in quibusl )

885
igitur commentis ad eos, qui aderant, ait: quid uobis. uidetur maximum hoc lumen, quod oritur? intuemini, quemadmodum polum mouet, concutit plurimas potestates. quapropter mihi uos potius aequum est id, quod in uestris uiribus habetis, luminis praerogare: sic quippe illius magni, qui gloriosus adparuit, imaginem fingam, per quam regnare poterimus, tenebrarum aliquando conuersatione liberati. haec audientes ac diu secum deliberantes iustissimum putauerunt id quod postulabantur praebere. nec enim fidebant se idem lumen iugiter retenturos: unde melius rati sunt principi suo offerre, nequaquam desperantes eodem se pacto regnaturos. quo igitur modo lumen idem, quod habebant, praebuerint, considerandum est. nam hoc etiam omnibus diuinis scripturis arcanisque caelestibus aspersum est; sapientibus uero quomodo sit datum scire minime est difficile; nam coram aperteque cognoscitur ab eo, qui uere ac fideliter intueri uoluerit. quoniam eorum, qui conuenerant, frequentia promiscua erat, feminarum scilicet ac . masculorum, inpulit eos, ut inter se coirent. in quo coitu alii seminarunt, aliae grauidae effectae sunt. erant autem partus his, qui genuerant, similes uires plurimas parentum uti primi obtinentes. haec sumens eorum princeps uti praecipuum donum gauisus est. et sicuti etiam nunc fieri uidemus corporum formatricem naturam mali inde uires sumentem figurare, [*](1 Quid nobis aidetur ? Maximum-intuemini 8 8 quemammodam P1 polum] popaltl 8 pol4 modo (s. I. add. alibi: populfi moua) G , moneat b 4 potius] opal est Lb 5 prerogare P 8 hoc b 9 secum diu F indeliberantes P putarunt P 18 offerre] id offerre VAb 13 pacto se A lumem A 14 idem! illud Ab praebuerit P 15 ar- chanisque AG ∗∗∗nisque (arca add. m. 2) P 19 quoniam] quomo b erat frequentia b 20. promiscuerat S erat] erit (sup. i add. m. 1. a) P 21 inpulit Pl 28 his SAGb 24 optinentes S hoc b 25 pputiam (superser. m. 2 pręcipun donll) G 27 figurate A flngere G )
886
ita etiam ante dictus princeps sodalium prolem accipiens habentem parentum sensus, prudentiam, lucem simul secum in generatione procreatam comedit; ac plerisque uiribus sumptis ex istius modi esca, in qua non modo inerat fortitudo, sed multo magis astutiae et praui sensus ex fera genitorum mente, propriam ad se coniugem euocauit ex ea, qua ipse erat, stirpe manantem; et facto cum ea coitu seminauit ut ceteri abundantiam malorum, quae deuorauerat, nonnihil etiam ipse adiciens ex sua cogitatione ac uirtute, ut esset sensus eius omnium eorum, quae profuderat formator atque descriptor; cuius compar excipiebat haec, ut semen consueuit culta optime terra percipere. in eadem enim construebantur et contexebantur omnium imagines caelestium ac terrenarum uirtutum, ut pleni uidelicet orbis, id quod formabatur, similitudinem obtineret.