Per electos autem suos purgari dicunt eandem ipsam commixtam partem ac naturam dei manducando scilicet et bibendo, quia eam in alimentis omnibus dicunt ligatam teneri: . quae cum ab electis uelut sanctis in refectionem corporis manducando et bibendo adsumuntur, per eorum sanctitatem solui, signari et liberari. nec adtendunt miseri, quam non incongrue de illis creditum sit, quod frustra negant. nisi eosdem libros anathemauerint et Manichaei esse destiterint. si enim, sicut dicunt, in omnibus seminibus est ligata pars dei et ab electis manducando purgatur: quis non digne credat eos facere, quod inter uirtutes caelorum et principes tenebrarum fieri in Thesauro suo legunt, quandoquidem et carnes suas de gente tenebrarum esse dicunt et in eis ligatam teneri uitalem illam substantiam, partem dei, credere atque affirmare non dubitant? quae utique si soluenda est et manducando purganda, sicut eos fateri cogit funestus error ipsorum, quis non uideat, quia non exhorreat, quanta turpitudo et quam nefaria consequatur ?.
Nam et a quibusdam principibus gentis tenebrarum sic dicunt Adam primum hominem creatum, ut lumen ab eis ne fugeret teneretur. in epistula enim, quam Fundamenti appellant, quomodo princeps tenebrarum, quem patrem primi hominis inducunt, ad ceteros socios suos tenebrarum principes locutus fuerit et egerit, ita scripsit Manichaeus: iniquis [*](1 residerit P1Slaxatur G1 p frigore Pl 2 ammucetur Pl 8 ita (m. 2corr. ex ut) P 4 qui] quid SP quid AVG anathemate G* anathematizare AVL 5 hoc b haec] et haec PVA et hoc b pacientem P deum om. A 8 qui ALGb elementia PA 9 ne- Ind P\'F 13 anathematizauerint AVGb 18 dicunt esse AG 19 partem] quam partem AVG 22 ezorreat P1 27 principes AP1 28 sotios V princeps G 29 iniquis b (in mg. al. in quibusl )
885
igitur commentis ad eos, qui aderant, ait: quid uobis. uidetur maximum hoc lumen, quod oritur? intuemini, quemadmodum polum mouet, concutit plurimas potestates. quapropter mihi uos potius aequum est id, quod in uestris uiribus habetis, luminis praerogare: sic quippe illius magni, qui gloriosus adparuit, imaginem fingam, per quam regnare poterimus, tenebrarum aliquando conuersatione liberati. haec audientes ac diu secum deliberantes iustissimum putauerunt id quod postulabantur praebere. nec enim fidebant se idem lumen iugiter retenturos: unde melius rati sunt principi suo offerre, nequaquam desperantes eodem se pacto regnaturos. quo igitur modo lumen idem, quod habebant, praebuerint, considerandum est. nam hoc etiam omnibus diuinis scripturis arcanisque caelestibus aspersum est; sapientibus uero quomodo sit datum scire minime est difficile; nam coram aperteque cognoscitur ab eo, qui uere ac fideliter intueri uoluerit. quoniam eorum, qui conuenerant, frequentia promiscua erat, feminarum scilicet ac . masculorum, inpulit eos, ut inter se coirent. in quo coitu alii seminarunt, aliae grauidae effectae sunt. erant autem partus his, qui genuerant, similes uires plurimas parentum uti primi obtinentes. haec sumens eorum princeps uti praecipuum donum gauisus est. et sicuti etiam nunc fieri uidemus corporum formatricem naturam mali inde uires sumentem figurare,
[*](1 Quid nobis aidetur ? Maximum-intuemini 8 8 quemammodam P1 polum] popaltl 8 pol4 modo (s. I. add. alibi: populfi moua) G , moneat b 4 potius] opal est Lb 5 prerogare P 8 hoc b 9 secum diu F indeliberantes P putarunt P 18 offerre] id offerre VAb 13 pacto se A lumem A 14 idem! illud Ab praebuerit P 15 ar- chanisque AG ∗∗∗nisque (arca add. m. 2) P 19 quoniam] quomo b erat frequentia b 20. promiscuerat S erat] erit (sup. i add. m. 1. a) P 21 inpulit Pl 28 his SAGb 24 optinentes S hoc b 25 pputiam (superser. m. 2 pręcipun donll) G 27 figurate A flngere G ) 886
ita etiam ante dictus princeps sodalium prolem accipiens habentem parentum sensus, prudentiam, lucem simul secum in generatione procreatam comedit; ac plerisque uiribus sumptis ex istius modi esca, in qua non modo inerat fortitudo, sed multo magis astutiae et praui sensus ex fera genitorum mente, propriam ad se coniugem euocauit ex ea, qua ipse erat, stirpe manantem; et facto cum ea coitu seminauit ut ceteri abundantiam malorum, quae deuorauerat, nonnihil etiam ipse adiciens ex sua cogitatione ac uirtute, ut esset sensus eius omnium eorum, quae profuderat formator atque descriptor; cuius compar excipiebat haec, ut semen consueuit culta optime terra percipere. in eadem enim construebantur et contexebantur omnium imagines caelestium ac terrenarum uirtutum, ut pleni uidelicet orbis, id quod formabatur, similitudinem obtineret.
scelestum monstrum t o execranda perditio et labes deceptarum animarum! omitto, quid sit de natura dei, quod sic ligetur, haec dicere. hoc saltem adtendant miseri decepti et errore mortifero uenenati, quia, si per coitum masculorum et feminarum ligatur pars dei, quam se manducando soluere et purgare profitentur, cogit eos huius tam nefandi erroris necessitas, ut non solum de pane et holeribus et pomis, quae sola uidentur in manifesto accipere, sed inde etiam soluant et purgent partem dei, unde per concubitum potest, si feminae [*]( . 1 aodalium] sed alia Gt 2 parentf (t sup. ê α m. 1) S parenté G 5 erat b aatutia G 6 praui] prauus G patrii b genitorS P1 mente] gente b (tn mg. al. mente) 7 ipsi P 8 manentem AVb ieminauit (uit t. I. a m. 2) P 9 nonnihil] ut nihil b JO coalitatione b (in mg. al. cognitione; 11 è& (& cura e coni. et - add. m. 2) P 13 hoc b 14 construebantnr] constituebantur G contexebantur P1 16 formabantor JP1 17 optineret P1 18 monstrum scelestum b ex*ecranda (s er.) P perdicio V 19 omito S ommitto P 20 legetur P1 legitur Lb hoc b haec dicere] edicere G adtcndaut P1 21 quasi b 22 ligetur G )
887
utero concepta fuerit, conligari. hoc se facere quidam confessi esse in publico iudicio perhibentur non tantum in Paphlagonia, sed etiam in Gallia, sicut a quodam Romae christiano catholico audiui; et cum interrogarentur, cuius auctoritate scripturae ista facerent, hoc de Thesauro suo prodidisse, quod paulo ante commemoraui. isti autem cum hoc eis obicitur, , solent respondere nescio quem inimicum suum de numero suo, hoc est electorum suorum desciuisse et schisma fecisse. atque huiusmodi spurcissimam haeresim condidisse. unde manifestum est, quia hoc etiam si isti non faciunt, de ipsorum libris hoc faciunt, quicumque faciunt. abiciant ergo libros, si crimen exhorrent, quod committere coguntur, si libros tenent; aut si non committunt, mundius uiuere contra suos libros conantur. sed quid agunt, cum eis dicitur: aut purgate lumen de quibus potueritis seminibus, ut nec illud recusetis, quod uos non facere adseritis, aut Manichaeum anathemate, qui, cum dicit in omnibus seminibus esse partem dei et concumbendo ligari, quicquid autem luminis. hoc est eiusdem partis dei ad escas electorum peruenerit, manducando purgari, quid uobis suadeat uidetis et eum adhuc anathemare dubitatis: quid agunt, inquam, cum hoc eis dicitur? ad quas tergiuersationes se conuertunt, cum aut tam nefaria doctrina sit anathemanda aut tam nefaria turpitudo facienda, in cuius comparatione iam illa omnia mala, quae intolerabilia paulo ante commemorabam, eos de natura dei dicere, quod necessitate obpressa sit, ut bellum gereret, quod aut sempiterna
[*](1 hge A se om. b quidem V quod A 2 iaditio P pa∗∗flagoniaP paflagonia GSAV 4 auctoritatis SP1G1 auctoritati V 5 prodiase b 8 hoc] id V sc*isma P scisma 8 fecisse fuisse (exp. m. 1) P 9 heresem PS* he\'sym A 10 manifefttum] mirQ b istorum A 11 quodcnmque b abiciunt S1G1 12 exhorent P eogantur 01 13 aut] at AV 15 potuerit Gx 16 manicheorum Gl anathematizate AVb 17 seminibus] se minimis P1 18 partis (i ex e a m. 1) P 19 peruenerint b quod 8 20 eum] um Pl cil G1 22 nefanda doctrina A 23 anathematizanda Ab nefanda turp. G 26 aut] autem SG ) 888
ignorantia secura erat aut sempiterno dolore et timore sollicita, quando sibi ueniret corruptio commixtionis et uinculum aeternae damnationis, quod denique gesto bello sic fuerit captiuata, obpressa, polluta, quod post falsam uictoriam sic futura sit in horribili globo in aeternum confixa et ab originis suae felicitate separata, tolerabilia uideantur, cum per se ipsa, si considerentur. sustineri non possint?