De Natura Boni
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.
Proinde si custodiant omnes naturae modum et speciem et ordinem proprium, nullum erit malum; si autem his bonis quisque male uti uoluerit, nec sic uincit uoluntatem dei. qui etiam iniustos iuste ordinare nouit, ut si ipsi per iniquitatem uoluntatis suae male usi fuerint bonis illius, ille per iustitiam potestatis suae bene utatur malis ipsorum recte ordinans in poenis, qui se peruerse ordinauerint in peccatis.
Nam nec ipse ignis aeternus, qui cruciaturus est impios, mala natura est habens modum et speciem et ordinem suum nulla iniquitate deprauatum: sed cruciatus est damnatis malum, quorum peccatis est debitus. neque enim et lux ista, quia lippos cruciat. mala natura est.
Aeternus autem ignis non sicut deus aeternus, quod [*]( 9 Rom. 1. 25 ) [*]( 1 dei om. G terra G1 pepperit S repperit P 2 haerbae P 3 que si quiBque A sobriae P\' 4 repperiet S repperiet AG ei naturę j in natura G & coherceri S malae om. G 6 appeticio A factum 6 b 7 6 om b 9 iuditio P 70 creaturas b 11 rephendit P quod] sed S 14 malum (s. 1. a m. 1) S 15 ne P* uicerit b dei uoluntatem b 18 ante ordinans add. s. l. m. 2 tn G eos 19 ordinauerunt b 20 aeternus om. V 22 malus PYb 23 et] et (add. m. 1 sup. ut; G 24 lyppos S\'V cruciat oculos b 25 eτ̄n\' dicitur primo (proprię b) quia propterea-dicit ignis etn\' est qucd sine fine sit sqq. Ab )
Quae cum ita sint secundum catholicam fidem et sanam doctrinam et intellegentibus perspicuam ueritatem, nec naturae dei nocere potest quisquam nec natura dei nocere iniuste cuiquam uel nocere inpune patitur quemquam; qui enim nocet, ait apostolus, recipiet id, quod nocuit et non est personarum acceptio apud deum.