De Natura Boni

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

VIII. DE NATURA BONI LIBER.

Summum bonum. quo superius non est, deus est; ac per hoc incommutabile bonum est; ideo uere aeternum et uere inmortale. cetera omnia bona nonnisi ab illo sunt, sed non de illo. de illo enim quod est, hoc quod ipse est; ab illo autem quae facta sunt, non sunt quod ipse. ac per hoc si solus ipse incommutabilis, omnia quae fecit, quia ex nihilo. fecit, mutabilia sunt. tam enim omnipotens est, ut possit M etiam de nihilo, id est ex eo, quod omnino non est, bona facere, et magna et parua, et caelestia et terrena, et spiritalia et corporalia. quia uero et iustus est, ei, quod de se genuit, ea, quae de nihilo fecit, non aequauit. quia ergo bona omnia, siue magna siue parua, per quoslibet rerum gradus non possunt esse nisi a deo; omnis autem natura, in quantum natura est, bonum est: omnis natura non potest esse nisi a summo et uero deo, quia omnia etiam non summa bona, sed propinqua summo bono et rursus omnia etiam nouissima bona, quae longe sunt a summo bono, non possunt esse nisi ab ipso summo bono. omnis ergo spiritus, etiam mutabilis, et omne corpus a deo: haec est omnis facta natura. omnis quippe natura aut spiritus aut corpus est. spiritus incommutabilis deus est, spiritus mutabilis facta natura est, sed corpore melior; corpus autem spiritus non est, nisi cum uentus, quia nobis inuisibilis est, et tamen uis eius non parua sentitur, alio quodam modo spiritus dicitur. [*]( 2 Retractatio libri beati (om. G) augustini de natura boni. incipit de natura boni p. 77 Sp. 281 G Incipit (om. PA) liber sancti (om. A, beatiZ.) augustini (om. A) de natura boni aduersus maaicheos (om. PSLG) fol. 70 P fol. 29 A fol. 1 L 4 et ideo b 6 hoc] hoc est (est add. m. 2) Pb 10 eo quod] quo G 12 ei quodj ei fllio quern G 13 omnia bona VL 19 bono om. G 21 haec] et haec G et hoc b 22 post eat add. et V 24 qui uentus b (in mg. al. conuentusj 25 qui anobis P sentitur (in mg. al. uidetur) b 26 quodam] aliquo V )

856

Propter eos autem, qui, cum intellegere non possunt omnem naturam. id est omnem spiritum et omne corpus naturaliter bonum esse, mouentur spiritus iniquitate et corporis mortalitate et ob hoc aliam naturam maligni spiritus et mortalis corporis, quam deus non fecerit, conantur inducere: sic arbitramur ad eorum intellectum, quod dicimus, posse perduci. fatentur enim omne bonum non esse posse nisi a summo et uero deo, quod et uerum est et ad eos corrigendos, si uelint aduertere, sufficit.

Nos enim catholici christiani deum colimus, a quo omnia bona sunt seu magna seu parua; a quo est omnis -modus, siue magnus siue paruus; a quo omnis species, siue magna siue parua; a quo omnis ordo, siue magnus siue paruus. omnia enim quanto magis moderata, speciosa, ordinata sunt, tanto magis utique bona sunt; quanto autem minus moderata, minus speciosa, minus ordinata sunt, minus bona sunt. haec itaque tria: modus, species et ordo, ut de innumerabilibus taceam, quae ad ista tria pertinere monstrantur, haec ergo tria : modus, species, ordo, tamquam generalia bona sunt in rebus a deo factis siue in spiritu siue in corpore. deus itaque supra omnem creaturae modum est, supra omnem speciem, supra omnem ordinem: nec spatiis locorum supra est, sed ineffabili et singulari potentia; a quo omnis modus, omnis species, omnis ordo. haec tria ubi magna sunt, magna bona sunt; ubi parua sunt, parua bona sunt; ubi nulla sunt. nullum bonum est. et rursus haec tria ubi magna sunt, magnae naturae sunt; ubi parua sunt, paruae naturae [*](4 immortalitate (sp. m. 1) 8 spiritalis (in mg. I spiritus) S 5 fecerat V 6 duci G 7 enimj autein b 8 deo] bono b 10 a quoparuae om. G 13 a quo est omnis modus sine magnus siue paruns 9 quo omnis speciessįuę mangna siue parua. a quo est omnis ordo sqq. G 14 mo derata P 17 itaque] namque L et om. b 19 haecordo om. V ergo om. L 21 supra omnem ordinem supra omnem eperiem P 22 epatiis] species G 24 hęc ergo b ubi s. I. a m. 1 S ubicvque (cv s. I.) G 26 rureum A ubi hęc tria b ubi magna sunt hęc tria L 27 priua naturae1 creare A )

857
sunt; ubi nulla sunt, nulla natura est. omnis ergo natura bona est.

Proinde cum quaeritur, unde sit malum, prius quaerendum est, quid sit malum . quod nihil aliud est quam corruptio uel modi uel speciei uel ordinis naturalis. mala, itaque natura dicitur, quae corrupta est; nam incorrupta utique bona est. sed etiam ipsa corrupta, in quantum natura est, bona est; in quantum corrupta est, mala est.

Fieri autem potest, ut quaedam natura, quae modo et specie naturali excellentius ordinata est, etiam corrupta melior sit adhuc quam est incorrupta altera. quae minore modo et specie naturali inferius ordinata est . sicut in hominum aestimatione secundum qualitatem, quae aspectibus adiacet, melius est utique etiam corruptum aurum quam incorruptum argentum et melius est etiam corruptum argentum quam plumbum incorruptum: sic et in naturis potentioribus atque spiritalibus melior est etiam corruptus per malam uoluntatem spiritus rationalis quam inrationalis incorruptus; et melior est quilibet spiritus etiam corruptus quam corpus quodlibet incorruptum melior est enim natura, quae cum praesto est corpori, praebet ei uitam, quam illa, cui uita praebetur. quantumlibet autem corruptus sit spiritus uitae, qui factus est, uitam praebere corpori potest; ac per hoc melior illo est quamuis incorrupto corruptus.

Corruptio autem si omnem modum, omnem speciem omnem ordinem rebus corruptibilibus auferat, nulla natura remanebit. ac per hoc omnis natura, quae corrumpi non potest, summum bonum est, sicut deus est. omnis autem natura, quae corrumpi potest, etiam ipsa aliquod bonum est: non [*]( 1 nulle naturesunt Gnulla nturę est A 4 quid] quod P 6 quae] qfi b 7 ipsa etiam V ipsa om. P 10 naturalis (s 8. I. a m. I) G excellentig G 11 incorrupta (in 8. I. a w. 1) S 13$qualitatem b 14 utique] itaque Ab etiam om. b 15 etiam om. Ah utique argentum etiam corruptum L 17 etiam] enim b 21 eiJ et G quantum b 22 et uitam b 28 ille G 25 aatem] enim A 26 rebusque SP1 27 non om. G 28 alt. est om. A antem1 enim A 29 non-eat om. G )

858
enim posset ei nocere corruptio nisi adimendo et minuendo quod bonum est.

Creaturis autem praestantissimis, hoc est rationalibus spiritibus, hoc praestitit deus, ut si nolint, corrumpi non possint, id est, si oboedientiam conseruauerint sub domino deo suo ac sic incorruptibili pulchritudini eius adhaeserint; si autem oboedientiam conseruare noluerint. quoniam uolentes corrumpuntur in peccatis, nolentes corrumpantur in poenis. tale quippe bonum est deus, ut nemini eum deserenti bene sit; et in rebus a deo factis tam magnum bonum est natura rationalis, ut nullum sit bonum, quo beata sit, nisi deus. peccantes igitur in suppliciis ordinantur: quae ordinatio quia eorum naturae non competit. ideo poena est; sed quia culpae competit, ideo iustitia est.

Cetera uero, quae sunt facta de nihilo, quae utique inferiora sunt quam spiritus rationalis, nec beata possunt esse nec misera. sed quia pro modo et specie sua etiam ipsa bona sunt nec esse quamuis minora et minima bona nisi a summo bono deo potuerunt, sic ordinata sunt, ut cedant infirmiora firmioribus et inualidiora fortioribus et inpotentiora potentioribus, atque ita caelestibus terrena concordent tamquam praecellentibus subdita. fit autem decedentibus et succedentibus rebus temporalis quaedam in suo genere pulchritudo. ut nec ipsa, quae moriuntur uel quod erant esse desinunt, turpent ac turbent modum et speciem et ordinem uniuersae creaturae: sicut sermo bene compositus utique pulcher est, quamuis in eo syllabae atque omnes soni tamquam nascendo et moriendo transcurrant.

Qualis autem et quanta poena cuique culpae debeatur, diuini iudicii est, non humani: quae utique et cum conuersis [*](3 enim A 6 sic] si G 10 nature b 12 sapliciis P 18 con- petit P1 15 sunt de nihilo facta L 18 necesse P nec- (uers. 24) erant om. L 19 esse poterant b cędent Pl 20 inuallidiora P innalida G 22 autem] enim A 23 temporalibus rebus G 24 desinant b 25 ac] aut PAVGb 29 qualis-humani om. G enim Å )

859
remittitur, magna est bonitas apud deum. et cum debita redditur, nulla est iniquitas apud deum, quia melius ordinatur natura, ut iuste doleat in supplicio quam ut inpune gaudeat in peccato. quae tamen etiam sic habens nonnullum modum et speciem et ordinem in quacumque extremitate adhuc aliquod bonum est: quae si omnino detrahantur et penitus consumantur, ideo nullum bonum erit, quia nulla natura remanebit.

Omnes igitur naturae corruptibiles nec omnino naturae essent, nisi a deo essent, nec corruptibiles essent, si de illo essent, quia hoc, quod ipse est, essent. ideo ergo quocumque modo, quacumque specie. quocumque ordine sunt. quia deus est, a quo factae sunt; ideo autem non incommutabiles sunt, . quia nihil est, unde factae sunt. sacrilega enim audacia coaequantur nihil et deus, si quale est illud, quod de deo natum est, tale uelimus esse illud, quod ab eo de nihilo factum est.

Quapropter nec naturae dei omnino noceri potest nec alicui naturae sub deo noceri iniuste potest, quia et cum peccando iniuste aliqui nocent, uoluntas iniusta eis inputatur; potestas autem, qua nocere permittuntur. non est nisi a deo, qui et ipsis nescientibus nouit, quid illi pati debeant. quibus eos nocere permittit.

Haec omnia tam perspicua, tam certa si uelint aduertere, qui aliam naturam inducunt, quam non fecit deus, non tantis blasphemiis implerentur, ut et in summo malo tanta bona ponerent et in deo tanta mala. sufficit enim, ut supra dixi, ad eorum correctionem, si uelint adtendere, quod eos etiam inuitos cogit ueritas confiteri omnia prorsus bona non [*]( 1 remitatur A et cum] cura (sup. cum superscr. dm) A et—deum om. L reditur P\' 3 supplitio P et impone 0 4 quae] quia b etiam om. b habens (in tas.) S habent b 6 et] et ut A at b poenitua SP consumatur Gt consum mantur P 8 igitur] ergo b olno ns b 9 nec-essent om. L 12 autem] enim A non om. V, 8. l. L incommutabiles (s a m. 1 s. I.) P 13 elim] autem b audatia P 14 deo] eo G 16 Qua nec propter A natura G nocere omnino b 17nocere G quia Gl 18 aliquidG 20 nocentibus b 22 uellentPAVGb 27 prorsus bona. et ab alio parua bona & nisi sqq. A )

860
esse nisi a deo. non ergo ab alio sunt magna bona et ab alio parua bona, sed et magna et parua bona nonnisi a summo bono, quod deus est.

Commemoremus ergo bona quanta potuerimus. quae dignum est ut deo auctori tribuamus. et his sublatis uideamus, utrum aliqua natura remanebit. omnis uita et magna et parua, omnis potentia et magna et parua, omnis salus et magna et parua, omnis memoria et magna et parua, omnis intellectus et magnus et paruus, omnis tranquillitas et magna et parua, omnis uirtus et magna et parua, omnis copia et magna et parua, omnis sensus et magnus et paruus, omne lumen et magnum et paruum, omnis suauitas et magna et parua, omnis mensura et magna et parua, omnis pulchritudo . et magna et parua. omnis pax et magna et parua et si qua similia occurrere potuerint maximeque illa, quae per omnia reperiuntur, siue spiritalia siue corporalia, omnis modus, omnis species, omnis ordo et magnus et paruus, a domino deo sunt. quibus bonis omnibus qui male uti uoluerit, diuino iudicio poenas luet; ubi autem nullum horum omnino fuerit, nulla natura remanebit.

Sed in his omnibus quaecumque parua sunt. in maiorum comparatione contrariis nominibus appellantur: sicut in hominis forma quia maior est pulchritudo. in eius comparatione simiae pulchritudo deformitas dicitur. et fallit inprudentes, tamquam illud sit bonum et hoc malum; nec intendunt in corpore simiae modum proprium, parilitatem ex utroque latere membrorum, concordiam partium, incolumitatis custodiam et N cetera, quae persequi longum est.<. [*]( 1 alio (o sup. a am. 1) SP2. 2 alia P1 sed om. L nonnisi] non eunt nisi YLb 4 quanttl b 6 ut deo] ut ea deo G 8 post memoria sequitur in b omnis uirtus 12 suauitas] uanitas b 15 concurrere poternnt b 16 repperiuntur SAG et omnis species V 18 bonis omnibus] omnibus modis quibus L noluerint G iuditio P 19 poenis P1 laent G 22 conparationem P1 23 eius pulchritudo b comparatione et seinie. Simif sqq. b 26 parilitatem (ri ex ra a m. 1) P 27 incoJomitatis SÃG 28 quae] qua P1 prosequi b )

861

Sed, ut quod dicimus intellegatur et nimium tardis satis fiat, uel etiam pertinaces et apertissime ueritati repugnantes cogantur quod uerum est confiteri, interrogentur, utrum corpori simiae possit nocere corruptio. quod si potest, ut foedius fiat, quid minuit nisi pulchritudinis bonum ? unde tamdiu aliquid remanebit, quamdiu corporis natura subsistit proinde si consumpto bono natura consumitur, bona est ergo natura. sic et tardum dicimus ueloci contrarium; sed tamen . qui se omnino non monet, nec tardus dici potest. sic acutae. uoci contrariam uocem dicimus grauem uel canorae asperam; sed si omnem speciem uocis penitus adimas, silentium est, ubi uox nulla est: quod tamen silentium eo ipso, quod uox nulla est. tamquam contrarium uoci solet obponi. sic et lucida et obscura tamquam duo contraria dicuntur; habent tamen et obscura aliquid lucis, quod si penitus careant, ita sunt tenebrae lucis absentia sicut silentium uocis absentia.

Quae tamen etiam priuationes rerum sic in uniuersitate naturae ordinantur, ut sapienter considerantibus non indecenter uices suas habeant. nam et deus certa loca et tempora non inluminando tenebras fecit tam decenter quam dies. si enim nos continendo uocem decenter interponimus in loquendo silentium: quanto magis ille quarundam rerum priuationes decenter facit sicut rerum omnium perfectus artifex ? unde et in hymno trium puerorum etiam lux et tenebrae laudant deum, id est eius laudem bene considerantium cordibus pariunt.

Non ergo mala, in quantum natura est, ulla natura, [*](2 apertrsima S 4 sime P1 5 fgdius SP fedius stat quod minuit si A 6 aliquid om. G 7 siS sQpto A consumto P ergo eat V 9 sic] si 8 10 contraritt A grauem dicimus PAVLG canore S . 11 omnem om. A penitus om. A 13 apponi Gx et otn. A 14 et (s. I. a m. 1) 8 om. P1G1 15 locis Pl quod] quo AVG2b sint G 16 sicut-absentia om. L 17 sic G1 ordinantur in uniuersitate naturę b 19 haboeant S 20 facit P quam P1 dies] deus PSALGb 24 in om. A hymno 8 ymno AG 25 dominum G bene] in bene AG 27 mala est b quantum natura om. P* )

862
sed cuique naturae non est malum nisi minui bono. quod si minuendo absumeretur, sicut nullum bonum, ita nulla natura relinqueretur, non solum qualem inducunt Manichaei, ubi tanta bona inueniuntur, ut nimia eorum caecitas mira sit, sed qualem potest quilibet inducere.

Neque enim uel illa materies, quam hylen antiqui di- xerunt, malum dicenda est. non eam dico, quam Manichaeus hylen appellat dementissima uanitate nesciens, quid loquatur, formatricem corporum — unde recte illi dictum est, quod alterum deum inducat; nemo enim formare et creare corpora nisi deus potest: neque enim creantur, nisi cum eis modus et species et ordo subsistit, quae bona esse nec esse posse nisi a deo, puto quia iam etiam ipsi confitentur — sed hylen dico quandam penitus informem et sine qualitate materiem, unde istae quas sentimus qualitates formantur, ut antiqui dixerunt. hinc enim et silua graece λη dicitur, quod operantibus apta sit, non ut aliquid ipsa faciat, sed unde aliquid fiat. nec ista ergo hyle malum dicenda est, quae non per aliquam speciem sentiri, sed per omnimodam speciei priuationem cogitari uix potest. habet enim et ipsa capacitatem formarum; nam si capere impositam ab artifice formam non posset, nec materies utique diceretur. porro si bonum aliquod est forma, unde quia ea praeualent, formosi appellantur, sicut a specie speciosi, procul dubio bonum aliquid est etiam capacitas formae; sicut quia bonum est sapientia, nemo dubitat, quod bonum sit capacem esse sapientiae. et quia omne bonum a deo, neminem oportet dubitare etiam istam, si qua est, materiem non esse nisi a deo. [*]( 1 minui om. A 4 nimia u A 6 antiqui hylen b 7 non] nam G 8 appellajjt (exp. m. 1) P demandatissima (corr. m. 1) 8 12 necesse P 13 puto om. G quia] quae SL quod Gb 14 materiam A 15 istas A om. G formari A ut (8. 1. a m. 1) S om. PiA 16 hylc SPVALG dicitur hyle b 17 non] no P1 19 aliquem P1 20 cogitare P1 23 formonsi P1 24 a] ab AG aliquod VLb 26 quod-dubitare om. A 28 materiam P )

863

Magnifice igitur et diuine deus noster famulo suo dixit: ego sum qui sum et: dices filiis Israhel, qui est, misit me ad uos. uere enim ipse est, quia incommutabilis est; omnis enim mutatio facit non esse quod erat uere ergo ille est, qui incommutabilis est; cetera, quae ab illo facta sunt, ab illo pro modo suo esse acceperunt. ei ergo, qui summe est, non potest esse contrarium nisi quod non est; ac per hoc sicut ab illo est omne, quod bonum est, sic ab illo est omne, quod naturale est, quoniam omne, quod naturaliter est, bonum est. omnis itaque natura bona est et omne bonum a deo est; omnis ergo natura a deo est.

Dolor autem, quod praecipue malum nonnulli arbitrantur, siue in animo sit siue in corpore, nec ipse potest esse nisi in naturis bonis. hoc enim ipsum, quod restitit, ut doleat, quodam modo recusat non esse quod erat, quia bonum aliquod erat. sed cum ad melius cogitur, utilis dolor est, cum ad deterius, inutilis. in animo ergo dolorem facit uoluntas resistens potestati maiori; in corpore dolorem facit sensus resistens corpori potentiori. sunt autem mala sine dolore peiora; peius est enim gaudere de iniquitate quam dolere de corruptione . uerumtamen etiam tale gaudium non potest esse nisi ex adeptione bonorum inferiorum; sed iniquitas est desertio meliorum. item in corpore melius est uulnus cum dolore quam putredo sine dolore, quae specialiter corruptio dicitur: quam non uidit, id est non passa est mortua caro domini, sicut in prophetia praedictum erat: nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem. nam uulneratum [*](2 Ex. 3, 14 26 Ps. 15, 10 27 cf. Ioh. 19, 18 .34 ) [*](1 magnificenter et diuine G et] etiam A 3 uere-erat om. A quia] qui SMA inroutabilis A 5 inmutabilis SA 6 suo modo b -7 non ante est om. G 9 naturaliter b naturale est quod naturaliter est A post omne ras. 1 uocabllli in P 13 sit post corpore add. in b ]4 resistit LG3b 17 inutilis est b 19 sunt] siC G 21 correptione PV etiam om. b 22 ademptione SG demp.tione (n er.) A sed S (in mg. I siC) 27 uidere (8. I. a m. 1) P uulneratam P ) [*]( XXV Aug. sect. (pars 2). ) [*]( 55 )

864
esse confixione clauorum et percussum de lancea quis negat? sed etiam ipsa, quae proprie ab omnibus corruptio corporis dicitur, id est ipsa putredo. si adhuc habet aliquid, quod alte consumat, bonum minuendo crescit corruptio. quod si penitus absumpserit, sicut nullum bonum, ita nulla natura remanebit, quia iam corruptio quod corrumpat non erit. et ideo nec ipsa putredo erit, quia ubi sit omnino non erit.