scelestum monstrum t o execranda perditio et labes deceptarum animarum! omitto, quid sit de natura dei, quod sic ligetur, haec dicere. hoc saltem adtendant miseri decepti et errore mortifero uenenati, quia, si per coitum masculorum et feminarum ligatur pars dei, quam se manducando soluere et purgare profitentur, cogit eos huius tam nefandi erroris necessitas, ut non solum de pane et holeribus et pomis, quae sola uidentur in manifesto accipere, sed inde etiam soluant et purgent partem dei, unde per concubitum potest, si feminae [*]( . 1 aodalium] sed alia Gt 2 parentf (t sup. ê α m. 1) S parenté G 5 erat b aatutia G 6 praui] prauus G patrii b genitorS P1 mente] gente b (tn mg. al. mente) 7 ipsi P 8 manentem AVb ieminauit (uit t. I. a m. 2) P 9 nonnihil] ut nihil b JO coalitatione b (in mg. al. cognitione; 11 è& (& cura e coni. et - add. m. 2) P 13 hoc b 14 construebantnr] constituebantur G contexebantur P1 16 formabantor JP1 17 optineret P1 18 monstrum scelestum b ex*ecranda (s er.) P perdicio V 19 omito S ommitto P 20 legetur P1 legitur Lb hoc b haec dicere] edicere G adtcndaut P1 21 quasi b 22 ligetur G )
887
utero concepta fuerit, conligari. hoc se facere quidam confessi esse in publico iudicio perhibentur non tantum in Paphlagonia, sed etiam in Gallia, sicut a quodam Romae christiano catholico audiui; et cum interrogarentur, cuius auctoritate scripturae ista facerent, hoc de Thesauro suo prodidisse, quod paulo ante commemoraui. isti autem cum hoc eis obicitur, , solent respondere nescio quem inimicum suum de numero suo, hoc est electorum suorum desciuisse et schisma fecisse. atque huiusmodi spurcissimam haeresim condidisse. unde manifestum est, quia hoc etiam si isti non faciunt, de ipsorum libris hoc faciunt, quicumque faciunt. abiciant ergo libros, si crimen exhorrent, quod committere coguntur, si libros tenent; aut si non committunt, mundius uiuere contra suos libros conantur. sed quid agunt, cum eis dicitur: aut purgate lumen de quibus potueritis seminibus, ut nec illud recusetis, quod uos non facere adseritis, aut Manichaeum anathemate, qui, cum dicit in omnibus seminibus esse partem dei et concumbendo ligari, quicquid autem luminis. hoc est eiusdem partis dei ad escas electorum peruenerit, manducando purgari, quid uobis suadeat uidetis et eum adhuc anathemare dubitatis: quid agunt, inquam, cum hoc eis dicitur? ad quas tergiuersationes se conuertunt, cum aut tam nefaria doctrina sit anathemanda aut tam nefaria turpitudo facienda, in cuius comparatione iam illa omnia mala, quae intolerabilia paulo ante commemorabam, eos de natura dei dicere, quod necessitate obpressa sit, ut bellum gereret, quod aut sempiterna
[*](1 hge A se om. b quidem V quod A 2 iaditio P pa∗∗flagoniaP paflagonia GSAV 4 auctoritatis SP1G1 auctoritati V 5 prodiase b 8 hoc] id V sc*isma P scisma 8 fecisse fuisse (exp. m. 1) P 9 heresem PS* he\'sym A 10 manifefttum] mirQ b istorum A 11 quodcnmque b abiciunt S1G1 12 exhorent P eogantur 01 13 aut] at AV 15 potuerit Gx 16 manicheorum Gl anathematizate AVb 17 seminibus] se minimis P1 18 partis (i ex e a m. 1) P 19 peruenerint b quod 8 20 eum] um Pl cil G1 22 nefanda doctrina A 23 anathematizanda Ab nefanda turp. G 26 aut] autem SG ) 888
ignorantia secura erat aut sempiterno dolore et timore sollicita, quando sibi ueniret corruptio commixtionis et uinculum aeternae damnationis, quod denique gesto bello sic fuerit captiuata, obpressa, polluta, quod post falsam uictoriam sic futura sit in horribili globo in aeternum confixa et ab originis suae felicitate separata, tolerabilia uideantur, cum per se ipsa, si considerentur. sustineri non possint?