De Mendacio

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Nam quod alio loco scriptum est: noli uelle [*](17 Sap. 1, 11 20 Sap. 1, 10 27 Eccli. 7, 13 ) [*](2 08 om. SF 4 sputQ p 5 procedant SFLbd procedaJ,).t E 6 quoinquinattir 9 autem om. MR 7 absordissimum cp 11 perpetrare p 12 quempiam y fateatur p 13 ad B 14 hos ip 15 tacitum <p 16 interiore om. y 17 autem om. F 18 occidet MB etiam potest p potest etiam MB-[E* 19 enim F1 dicere de illo T propriae M 20 detraitur 7 22 linguae parcite Ebd partite 7 maleuolentiam Ebd 23 quisquam MEFLx 24 fingit F )

453
mentiri omne mendacium, non ad hoc uolunt ualere, ut nullo mendacio quisque mentiatur. itaque cum alius dixerit ex isto scripturae testimonio usque adeo generaliter omne mendacium esse detestandum, ut etiam, si quis mentiri uelit, etiamsi non mentiatur, iam uoluntas ipsa damnanda sit, atque ad hoc interpretetur, quod non dictum est: noli mentiri omne mendacium, sed: noli uelle mentiri omne mendacium, ut non solum mentiri, sed nec uelle mentiri quisque audeat ullo mendacio, dicit alius:

immo quod ait: noli uelle mentiri omne mendacium, de ore cordis exterminandum atque alienandum esse mendacium uoluit, ut a quibusdam mendaciis ore corporis abstinendum sit, sicut illa sunt maxime, quae pertinent ad doctrinam religionis, a quibusdam uero non sit ore corporis abstinendum, si maioris mali euitandi causa exigit, ore autem cordis ab omni mendacio penitus abstinere debeamus. ubi oportet intellegi quod dictum est: noli uelle; uoluntas quippe ipsa quasi os cordis accipitur, ut non pertineat ad os cordis, cum maius malum cauentes mentimur inuiti. est et tertius intellectus, quo sic accipias: noli omne, ut exceptis aliquibus mendaciis mentiri te sinat. tamquam si diceret: noli uelle credere omni homini, non utique ut nulli crederetur, moneret, sed ut non omnibus, aliquibus autem crederetur. et id, quod sequitur: assiduitas enim eius non proficiet ad bonum, ita sonat, quasi non a mendacio, sed ab assiduo mendacio, id est a consuetudine atque amore mentiendi prohibere uideatur. quo profecto delabatur, quisquis uel omni mendacio putauerit abutendum — ita enim nec illud cauebit, quod fit in doctrina pietatis et religionis: quo [*](7 Eccli. 7, 13 23 Eccli. 7, 13 ) [*](2 quisquam bd itemque p dixeris R 4 4ęşţįųęŲQł.ĮD:1 (w mg. detestandum) F 6 interpretur F 7 sed—mendacium in mg. m. 2 y Bolli p 8 non solum non r mentiri alt. om. Y ullo mendacill (tn f\'М.) 1 13 a om. B 14 male uitandi qi 15 paenittn S 17 hoe Jftp1 23 adsidnitaa M 24 proficit MR a] e F 26 dilabitur fflE1 delabitur F* delabetur bd 27 uel om. El 28 fit] est SF quo] qfi F* quod F2 )

454
sceleratius quid facile inuenias non inter omnia mendacia, sed inter omnia peccata? — uel alicui mendacio, quamuis facili, quamuis innoxio, nutum uoluntatis adcommodauerit, ut non inuitus euadendi maioris mali causa, sed uolens libensque mentiatur. ita cum tria sint, quae in hac sententia possint intellegi, aut: omne mendacium non solum mentiri noli, sed nec uelle mentiri, aut: noli uelle, sed uel inuitus mentire, cum fugiendum est aliquid grauius, aut: noli omne, ut exceptis aliquibus mendaciis cetera permittantur, unum hic pro his, quibus mentiri numquam placet, duo pro illis, qui aliquando putant esse mentiendum, inueniuntur. sed tamen quod sequitur: assiduitas enim eius non proficiet ad bonum, nescio utrum possit primae harum trium sententiae suffragari; nisi forte ita ut perfectorum praeceptum sit omnino numquam non solum mentiri, sed uel uelle mentiri, assiduitas uero mentiendi nec proficientibus permittatur. tamquam si, cum praeciperetur numquam prorsus non solum mentiendum, sed nec uoluntatem habendam esse mentiendi, contradiceretur exemplis, quod aliqua sunt etiam magna auctoritate adprobata mendacia, responderetur autem illa quidem esse proficientium. quae habent secundum hanc uitam qualecumque officium misericordiae, sed usque adeo esse omne mendacium malum et perfectis atque spiritalibus animis omni modo fugiendum,. ut nec ipsis proficientibus assiduitas eius permittenda sit. dictum est enim iam de obstetricibus Aegyptiis, quod de indole ad melius proficiendi mentientes adprobatae sunt, quia nonnullus gradus est ad diligendam ueram ac sempiternam salutem, cum quisque misericorditer etiam pro alicuius quamuis mortali salute mentitur. [*]( 28 cf. supra cap. V ) [*]( 1 mendacia s. I. m. 2 S sed-omnia in mg. m. 2 S 3 notam El notu S accommodaueris SFE1 4 maiores β 5 mentiaris F1 intellegi possint MEbd 7 mentiri Mj 10 quibus—pro his ifł mg. V illis] his SF 11 esse om. β 15 uel] nec F, (in ras.) If 18 esse om. SF 22 esse] etiam y 25 quo MRa 28 quisque R )
455