De Mendacio

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Quapropter uidendum est, quid sit mendacium. non enim omnis, qui falsum dicit, mentitur, si credit aut opinatur uerum esse quod dicit. inter credere autem atque opinari hoc distat, quod aliquando ille, qui credit, sentit se ignorare quod credit, quamuis de re, quam se ignorare nouit, omnino non dubitet, si eam firmissime credit; qui autem opinatur, putat se scire quod nescit. quisquis autem hoc enuntiat quod uel creditum animo uel opinatum tenet, etiamsi falsum sit, non [*](19 cf. de util. credo u. XXV p. 31 sq. ed. Z. ) [*]( 1 nusquam RMCvy errare M existimet C cum om. MCo 2 erratur om. MC 3 seuere om. MRCy*(l repraehendunt o antem] enim T 4 quisque 1 5 deprehendas i perlegeris MCfE2 ita] ita forte MRCE2Wf<pfi 6 reprehendis SFW reprehendas C 7 de om. F 8 cotidiane S cotidiani W tennis] hactenus S*FLWf> ac tenus (ac s. I. m. 2) f, 81E aut tenuia bd ac prope] proprie SFLW aut prope bd 13 falsitatis SW uerae <p uere y1 nuntiantis 97 annuntiantis P 14 enotandam tp 15 non om. CF, er. in L 22 du**bitet S si eam] sic enim SFL firme SFEXW opinator autem MEfiyy 23 quiquis 9 autem om. F hoc s. l. M 24 opinatam in ras. E putatum WSFLN )

415
mentitur. hoc enim debet enuntiationis suae fidei, ut illud per eam proferat, quod animo tenet, et sic habet, ut profert. nec ideo tamen sine uitio est, quamuis non mentiatur, si. aut non credenda credit aut quod ignorat nosse se putat, etiamsi uerum sit; incognitum enim habet pro cognito. quapropter ille mentitur, qui aliud habet in animo et aliud uerbis uel quibuslibet significationibus enuntiat. unde etiam duplex cor dicitur esse mentientis, id est duplex cogitatio: una rei eius, quam ueram esse uel scit uel putat et non profert; altera eius rei, quam pro ista profert sciens falsam esse uel putans. ex quo fit, ut possit falsum dicere non mentiens, -si putat ita esse, ut dicit, quamuis non ita sit; et ut possit uerum dicere mentiens. si putat falsum esse et pro uero enuntiat, quamuis reuera ita sit, ut enuntiat. ex animi enim sui sententia, non ex rerum ipsarum ueritate uel falsitate mentiens aut non mentiens iudicandus est. potest itaque ille, qui falsum pro uero enuntiat, quod tamen uerum esse opinatur, errans dici et temerarius; mentiens autem non recte dicitur, quia cor duplex cum enuntiat non habet nec fallere cupit, sed fallitur. culpa uero mentientis est in enuntiando animo suo fallendi cupiditas; siue fallat, cum ei creditur falsum enuntianti; siue non fallat, uel cum ei non creditur uel cum uerum enuntiat uoluntate fallendi quod non putat uerum. quod cum ei creditur, non utique fallit, quamuis fallere uoluerit: nisi [*]( 1 suae in mg. m. 2 T 3 ideo] inde W sine uitio] in nullo uitio MCfifvJE2 aut] autem F 4 credendo MRC se om. SEt 5 enim om. F 6 aliut M in om. W ip uerbis E in uerbis W 7 etiamueram esse om. W cor-duplex om. MRC 8 esse dicitur F eius rei MRy eius del. in E om. P 9 altera-profert om. MRFL 10 falsum SFL 11 non om. SFLW1 12 ut alt. om. MCRf\'© uerum] ut non P 15 aud C 17 enuntia. \'PI 19 dupplei (semper ita) T non habet cum enuntiat F 20 in enuntiando est F est om. SElW in animo F suo om. F fallendi in mg. m. 2 E 21 post fallat sequitur in E şit.lę 590 cum-ennntianti om. SFLW faleumcreditur om. Efi. del. T 22 fallat om. SFLW uel er. in C 23 efitiat y fallendi in mg. m. 2 y )
416
hactenus fallit, quatenus putatur ita etiam nosse uel putare ut enuntiat.